Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0028

5

Linke Spalte

subfusca colore nigro fit delineatio, eminentiis colore albo superimpositis: quo utuntur quamplurimi.

Qua ratione expressior figuraratio in recenti albario sit designanda.Siquis autem, iuxta talem delineationem, recens albarium in muro quodam picturis exornare velit, is arundinem longam, cui insertus sit carbo, ex altera extremitate dextra prehendit manu; sinistra vero chartam assumit, in qua expressa est delineatio operis: adeoque quadantenus e longinquo accedens figuras arundine carbonacea membratim, proportione pro arbitrio aestimata, decenti magnitudine, parieti adhuc humenti inserit; qua designatione facta, opus suum debitis coloribus in coemento illo vel gypso secunum artem perficit atque consummat.

E praefato naturalium corporum studio illa quoque exoritur inventio, iuxta quam in maioribus historiis quattuor, octo, decem, quindecim, viginti et plures figurae, imo integri exercitus acierum ordine disponi Inventio in quo consistat? possunt. In qua inventione id observandum est, ut imagines decenter ita locentur, ut si, exempli gratia, persona quaedam proponatur, quae alii cuidam reverentiam exhibeat, haec, convertendo se, aliis non obvertat tergum: quod in aliis quoque observandum est operibus.

De Pictura historiarum: et quid observandum circa figuras?Historia depingenda exornata sit multa rerum varietate, quae singulae tamen ad scopum collineent propositum. Ubi simul requiritur, ut cuiusvis figurae officium, functio, munusque nec non aetas, sive iuvenilis, sive senilis, e facie eiusdem noscatur atque gestibus. Unde feminarum facies atque iuvenum blandior paulo efformanda est atque delicatior, quam Virorum: senibus autem gestus tribuendi sunt modesti et meditabundi; praesertim si quosdam, qui sacris operam dant, vel in summa dignitate constitutos, repraesentent. Id quoque considederandum est ubique, ut quaelibet pars operis cum toto concordet picturae contextu, adeoque primo statim obtutu harmoniam prae se ferat tabula. Horrenda facie Furia, amabili depingatur Venus vel Charis: ut intentio pictoris sufficienter agnosci queat, etiam non apposito titulo declaratorio. Si quae seriae, iracundae, austerae, feraeque proponendae suntimagines, iisdem vultus est formandus ferocitate quadam spectabilis. Aliis in distans locatis, tanquam fugituris, colores tribuendi sunt, sensim ad obscuriora tendentes, lumineque magis magisque orbati.

Abbreviatio figurararum una serie se invicem subsequentium.In hoc autem apex consistit totius artificii, ut imagines nudae vivo suo et naturali in oculos incurrant charactere: nec minus

Rechte Spalte

cum aliae alias invicem subsequuntur, ea singulae ponantur, et tam bene ordinata dispositione, ut quaedam illarum promineant, reliquae vero iuxta seriem suam coloribus fractis secundum artem minuantur, visumque fugiant. Qua methodo autem hoc agendum sit, paulo post latius explicabitur, cum de oleario subactu agendum Perspectivae quam diligentissime Studendum esse. erit; locisque pluribus aliis. Non minus autem hoc in casu, quam in ceteris omnibus artificiose observanda est perspectiva: ut nimirum primo opus propositum, iuxta proportionem loci atque regularum, partim debito ordine diminuatur, partim emineat, grandiorque exsurgat: porro ut, iuxta seriem structurae, conclavium et columnarum, omnia prudenter et inculpate minuantur, gratiosoque oculos fallant glaucomate: et tandem ut, sicut totum aedificium iuxta ordinem perspectivae sensim diminuitur, ita etiam colorum floriditas atque claritas, luminositas atque vehementia, ut supra dictum est, pedetentim decrescat. Namque e dispositione tam congrua, tamque decora de iudicio artificis potissimum iudicari solet.

Quantum prosit, si pictor saepius variarum personarum gestus delineet, libelloque peculiari consignet.Cognitis ita sufficienter regulis opticis atque scaenographicis, instructaque circa notitiam membrorum, quoad res omnes et corpora in universum, memoria: saepius ad illa loca exspatietur pictor, ubi varios in dignitate constitutos contueri queat homines, ibidemque gestus eorum consideret, modosque laborandi, loquendi, negotiandi, rixandi, ridendi, contendendi, et manus conserendi; quamque faciem non minus ipsi, quam qui circumstant spectatores, prae se ferant. Quae omnia breviter atque intrepide in libello quodam consignet huic usui destinato, eumque diligenter asservet in casus futuri temporis. Tot enim et tam variae sunt hominum actiones atque gestus, ut impossibile fere sit, omnes in recenti vivaque retinere memoria: cum e contrario, si praefatus dein evolvatur libellus, semper in memoriam revocari, adque usum debitum referri queant.

Artis atque diligentiae solertem requiri harmoniam.Ante omnia autem studendum est, ut tam feliciter tamque prudenter colludant artificis industria sive artificium, eiusdemque ingenium atque manus, tantaque facilitate societur cum perfectione venustas, ut non tam ad horrorem spectator et indignationem, quam ad gaudium et oblectationem commoveatur super perfectione et felicitate artificis. Verbo dicam: genuina est operis perfecti nota, si viva potius, quam picta esse appareat.