Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0038

11

CAPUT IV.
De
Affectibus sive perturbationibus Animi.
Argumentum.

Affectus sive passiones animi in arte Pictoria propterea observari debent, quia formam immutant et colores. De affectibus iucundis, quales sunt Gaudium, Spes, atque Amor: istorumque in facie effectus. Ipsius cordis cum sensibus harmonia. Unde affectuum nativitas. De forma faciei in motibus gaudii. De affectibus molestioribus, ut sunt Ira; deque huius effectibus circa formam externam: item Tristitia, per quam emoritur pulchritudo: Porro Timor et Terror, et ratio, quare arrigantur capilli: Nec non Pudor Angorque cum effectibus suis. Novem passiones aliae. Faciem, cordis esse indicem: perque hanc homines atque nationes ab invicem discerni. Pictoribus, Oratoribus atque Poetis unum esse professionis scopum. Per hanc scientiam pictorem evadere clarissimum.

Linke Spalte

Affectus sive passionis animi in Arte Pictoria propterea observari debentNOn ipsas tantum Complexiones quattuor atque temperamenta humana profundius intelligat Pictor artificiosus, iuxta quae aliqui dicuntur Sanguinei, alii Cholerici, nec minus Phlegmatici, atque Melancholici rursum alii; sed et quomodo, et quam ob causam, istorum saepe hinc inde occurrat commixtio. Effectus eorundem vulgo dicuntur Affectus, sive motus, passionesve et perturbationes animi; quia ab iis ita afficiatur et commoveatur animus, sicut accidentia corporea externum commovere quia formam immutant atque colores.solent corpus. Nec negligenda est in Arte nostra etiam haec scientia, eo quod haud leves inde fiant faciei atque formae humanae, nec non colorum mutationes.

De Affectibus iucundis, quales sunt gaudium, spes atque Amor: istorumque in facie effectus.Inter hos Affectus primo occurrunt Gaudium, Spes atque Amor. Per hos calor noster nativus cum ipsis Spiritibus, sive tardo motu, et pedetentim, sive celeri et confestim, ad fruitionem rerum desideratarum, sive praesentium sive futurarum, per totum corpus dispergitur. Hic enim Ipsius cordis cum sensibus harmonia; unde affectuum nativitas.ipsum cor sese quasi aperit, ut rei a se desiderate occurrat, eamque amplectatur. Tota facies pulcherrimo colore roseo mox efflorescit. Ipsum siquidem cor nostrum, cuius cum sensibus externis intimior et accuratissima est harmonia; accepto per istos nuntio de praesente obiecto suo desiderato, calorem hinc intra sese excitatum extemplo transmittit in faciem, ceu propriam sensuum sedem; et hoc ipso ibidem certum quendam causatur ruborem. Talis enim praesentia oculis primo hauritur, auribus percipitur, manibus palpatur, aliisque sensibus externis cognoscitur; perque has insimul portas in sensum internum intrat, inque intellectum: a quo proinde confestim denuntiatio fit ipso cordi. Et haec omnia in uno quasi fiunt momento. Unde eximia illa Spirituum vitalium celeritas cum admiratione colligi potest.

Rechte Spalte

Hoc igitur modo totius faciei habitus per affectus mutatur; ipsa vero passio ab obiectis externis concitatur. Intellectus enim obiectum illud a sensibus conceptum, perque phantasiam ad se transmissum, accurate, utrum bonum sit, an malum, diiudicat: Unde postmodum vel gaudium exoritur vel dolor. Hinc vir prudens vix unquam ridebit, nisi factum quoddam vel sermo aliquis praecesserit, ex quo eidem ridendi obnascatur occasio. Si igitur vis imaginatrix formam vel ideam huius vel illius rei, unde gaudium oriri potest, in se concepit, sibique impressit; per eandem illico commovetur atque impellitur cor ipsum; quod hac in commotione quasi brachia sua expandit, quibus iucundum atque laetum suum obiectum amplectatur. Interea isthac apertione cordis nativus calor noster, una cum spiritibus atque sanguine copiose satis per totum corpus diffunditur. Et quoniam, ut supra iam dictum, maxima istius caloris, spirituum, sanguinisque pars in faciem ascendit; haec his omnibus mediantibus De forma faciei in motibus gaudii. quasi inflatur et expanditur; frons exporrigitur, et serena fit atque erugatur; oculi emicant, et inclarescunt; genae rubore sussunduntur, ac si cinnabari tinctae essent nativa; labia componuntur, exaequanturque et complanantur. Quibusdam etiam in duas foveolas excavantur malae, quod ob contractionem carnis musculorumve illorum locorum ita contingit. Et haec o mniaomnia probe sunt observanda.

De Affectibus molestioribus, ut sunt Ira;Molestorum affectuum praecipua est ira: quae calorem nativum eadem ratione in homine adauget et per membra dispergit, sed multo velocius et immodestius, quam hoc efficere posset laetitia. Per illam enim in hunc modum saepenumero excandescunt deque huius effectibus circa formam externam: humores atque spiritus, ut ex igneo quasi rubore tota effervescat facies; nisi forte, quod similiter haud raro sit, ex adverso expallescat eadem Oculi enim tum quasi apparent flammei; dentes prae stridore