Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0039

12

Linke Spalte

frendent; frons in rugas contrahitur tota, et labia prae furore gestuque leonino tota contremiscunt.

Item Tristitia,Sic Tristitia in angustias constringit cordis statum, ut quasi suffocetur naturalis calor. Quo ipso spirituum generatio ordinaria vel penitus impeditur; vel quamvis quidam illorum generentur, iidem tamen tam libere et citra impedimentum cum sanguine non possunt distribui atque diffundi; unde tota vis vitalis emoritur, per quam emoritur pulchritudo: vividusque alias atque elegans faciei color extinguitur, talesque colorem assumunt ad instar terrae luridum, faciemque prae se ferunt exsuccam, meticulosam, taediosam, atque misanthropicam.

Porro timor et terror:Sic Metus pariter in interiores corporis recessus Spiritus humanos colligit: non tamen tam lento gradu, sicut tristitia; sed velociter et quasi ex improviso: Unde expallescit sacies, frigefacta horrorem contrahunt membra, totumque corpus tremor succutit immoderatus. Porro sermo quoque fatiscit, et vox faucibus haeret: impetuosus est cordis nostri pulsus; quod hoc prae nimia sanguinis spirituumque copia, et ratio qua re arrigantur tapillicapilli.tam subito consternatur. Nec minus et capitis arriguntur comae; eo quod omnis pene calor una cum sanguine ad interiora viscera retrocesserit; unde frigidiores et sicciores marmore evadunt artus externi, et universa cutis cum omnibus poris suis ita obdurescit, ut capillorum radices istis infixae rigidae evadant pariter et ex consequenti sursum annitantur.

Nec non Pudor;Porro et Pudor huc pertinet, qui est Affectus ex ira metuque commixtus: Ubi cum in ista utriusque huius passionis lucta e parte timoris stat victoria, sanguis intra corpus retro labitur, facies expallescit, et varia exoriuntur symptomata, prout vel magis vel minus ad interiora corporis penetralia constringitur calor naturalis. Si autem e contrario victoriam reportet iracundia, inverso cursu sanguis ita in oculos repercutitur, ut exardescentes micare videantur, spumante simul interdum ore.

Angorque cum effectibus suis.Anxietas e timore magno iraque vehementi commixta passio, utroque hoc affectu simul praecordia concutit; unde in extremum periculum vitales incidunt dotes.

Novem passiones aliae.Ad sex has animae perturbationes porro referuntur adhuc aliae: nimirum ad iram, odium et discordia: ad gaudium, levitas animi et ambitio: ad metum, terror et pusillanimitas: et ad tristitiam, invidia, dolor atque desperatio. Atque hinc satis superque apparet, quam variis modis speciem atque faciem, gestusque et colores Faciem cordis esse indicem.immutare queant affectus: cum horologii cordis nostri quasi index sit facies, motuumque eius tabula dici frons queat.

Rechte Spalte

Imo usque adeo totius quasi hominis perque hanc homines atque nationes ab inicem discerni. interni figura est humana facies, ut ex hac sola a iuvene senem, a viro mulierem, ab intemperante moderatum, ab aegroto sanum; imo cum et nationum hic lateat character, ab Indo Aethiopem, ab Hispano Gallum, ab Italo Germanum, ut et a mortuo tandem vivum dignoscere queamus facillime. Id quod ex nulla alia fit ratione, quam quod e facie ipse animus moresque humani, imo saepissime, quae pectore profundius occultata geruntur, penetrari possunt atque conspici.

Per hanc scientiam Pictorem evadere clarissimum.Is igitur, qui hac in scientia praecellit alios, pro summo inter Artifices reputabitur merito: prout medium tantum laudis locum meretur, qui supra dictos affectus aliquatenus saltem observat. Qui vero hoc in genere nihil praestiterunt penitus, pro monstris tantum artis nostrae aestimandi sunt, quantumcunque iidem sibi vana artis imaginatione blandiantur.

Pictoribus, Oratoribus atque Poetis unum esse professionis scopum.Magnam quoque in hoc ars Pictoria cognationem habet cum oratoria atque Poesi: eo quod iuxta Tullii dictum, et Pictorum sit, quod etiam Oratores decet et Poetas, non oblectare tantum et commovere, sed et erudire. Ut enim nos erudiant, officii illorum ratio exposcit; ut nos oblectent, honoris illorum incrementum expostulat; et ut corda nostra commoveant, necessitate vocationis suae adiguntur. Quo praestantior autem celsiorque quaevis Ars, vel quaecunque etiam res fuerit, eo aptior eadem quoque est, ut commoveat animum nostrum.

[Optime igitur a Plutarcho dictum: Poeticam esse picturam loquentem; Picturam vero, Poesin mutam: quia utraque multa invenit, multa fingit, multa mentitur utraque proxime inventa sua ad rerum naturam accommodat. Et Pictor et Poeta utile ac iucundum intuentur; uterque a turpium rerum imitatione abstinere debet: uterque nascitur Artifex, non fit; et minus studio, quam natura valet. Calamus ergo penicilli, penicillus calami aemulus est, ut alter alteri laboris sui commodet usum. Unde Horatius:

Ut pictura, Poesis erit; quae, si propius
stes,
Te capiet magis et quaedam si longius
abstes.

Duos certe Homeri versus Euphranori ad pingendum Iovem, Phidiae ad sculpendum praebuisse archetypon traditur. Atque hinc pictura non tantum scribere, sed et legi dicitur, iuxta illud Statii lib. 1. Silv.

- - Apelleae cuperent te scribere cerae.

Et Virgilii lib.6. Aeneid. de rebus pictis a Daedalo:

- - quin protinus omnia
Perlegerent oculis.]