Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0040

13

Linke Spalte

Namque simul fingit Pictor, pariterque
Poeta:
Fictaque et in magno Rhetore verba va-
lent.
Estque Poema oculis, animo et Pictura per-
orat:

Rechte Spalte

Estque color verbis, quos capit Effi-
gies.
Et prosunt omnes hi, delectantque co-
lore:
Tam cognata manent carmina, lingua,
manus.


CAPUT V.
De
Coloribus.
Argumentum.

Discordiam colorum esse concordiam Picturae. Colores applicandos esse cum ingenio; eorum observandam esse harmoniam; eosque distribuendos esse ad usum legitimum. Qua ratione vestiendum sit corpus nudum, ut in illo a vestibus nulla oboriatur obscuritas. In copulandis Coloribus vit andam esse duritem et confusionem; eque contrario observandam proportionem congruam, mediumque debitum. Naturam imaginum singularem dependere a Coloribus. Has regulas observatas esse ab antiquis huius artis Magistris atque Principibus.

Linke Spalte

Discordiam colorum esse concordiam Picturae.COncordia, potissimum Picturae decus, in discordia consistit, et quasi litigio variorum colorum: qui, arte et prudentia Pictoris rite commixti, diversas corporis humani, capillorumque et vestium partes, et omnia reliqua ad vivum exprimere apti sunt. Ubi notandum, colores non levi brachio tabulae admovendos, quod multi communiter faciunt; sed magno cum iudicio inducendos Colores esse applicandos cum iudicio: esse, ut debita corporum resultet prominentia. Iidem etiam iuxta requisita artis legitime miscendi, atque ita applicandi sunt, ut quod praecipuum est in toto opere, prae ceteris sit ornatissimum, splendidissimum, atque pulcherrimum. Unde talium quoque figurarum vestimenta vivacissimo extollenda sunt colore: cum e contrario imagines in maiori distantia collocatae, cum statura etiam colorem incarnatum sensim amittere, idemque cum aliis coloribus fractis omnibus, paulatim disperire debeat.

Eorum observandam esse harmoniam.Sic etiam personae viliores, et ad serviendum destinatae, vilioribus fractisque coloribus proponendae sunt, ut scilicet hac ratione, quae magis praecipuae sunt, spectabiliores quoque evadant. Id quoque necessarium est, ut fundus ille, in quo tales locantur imagines, clariori paululum lumine in apricum prodeat, quam ubi ceterae consistunt figurae: ut sicuti colorum, ita et fundi utrobique sit diversitas: primoresque imagines lucidiores: ceterae vero pedetentim obscuriores magisque permixtos colores exhibeant.

Nec minus et id observandum Artifici,

Rechte Spalte

ut personis primariis colores tribuantur floridissimi, et amoenissimi; eaedemque locum quoque sortiantur lucidissimum et optimum: prout nimirum tales etiam perpetuo eosque distribuendos esse ad usum legitimum. pleno totoque corpore, non autem dimidia vel quarta eiusdem parte exprimi, nec pulchrioribus vestibus, quam ipsae sua natura fuerint, decorari debent. Contra communiores obscurioresque colores proprie et potissimum inserviunt ad efformandas figuras communiores, semoto quodam loco, inque angulis aedium constitutas.

Qua ratione vestiendum sit corpus nudum, ut in illo a vestibus nulla exoriatur obscuritas.Homo nudus sic est vestiendus, ut color vestimentorum a cute et carne notabili differat discrimine. Vestes in oculos quidem incurrant, et nativa polleant elegantia; ita tamen, ut maiores illarum plicaturae non transversum scindant corpus vel brachium: quippe ex quo ob con tectacontecta inde membra, maxima suboriretur confusio. Tam decore igitur ubique ad naturae imitationem deducendae sunt plicae, ut subter iis artus ipsi debita proportione dignosci queant et appareant. Notandum quoque, quod corpora nuda vestimentis flaventibus, rubeis, violaceis, atque purpureis super fundo obscuriore, vel viridescente, nec non caeruleis atque fulvis haud incongrue vestiri queant: modo vestis ipsa paulo sit obscurior, quam color supradictus carneus; istaeque imagines, quae aspectum proximius feriunt, illustriore atque floridiore sint colore, quam ceterae.

Necesse quoque est, ut Pictor mox ab initio intellectu suo veram colorum instituat distributionem, ne subito nimis ab uno extremo prolabatur ad alterum; nec summum atque imum, sive lucidissimum et obscurissimum inter colores iuxta se in