15
De Picturis subactu aquario factis, vulgo alla Tempera.ATemporibus Cimabue, eiusque antecessorum, usque ad tempora nostra, perpetuo, et diu adhuc antehac apud Graecos in usu fuit imagines depingere in tabulis, nec non muris vel etiam gypso. Quia autem metuebant, ne muri scissuris diffinderentur, hinc eosdem linteo prius glutine mediante induxerunt, desuperque applicito gypso postmodo demum picturas suas effigurarunt, qui modus dici solet alla Tempera, id est, temperaturae aquariae.
Quomodo temperatura subactus aquarii facta fuerit quondam?Hanc autem temperaturam ita praeparabant. Effracto prius ovo gallinaceo in eiusdem liquore frondem teneram ficulneam de ficu iuniore discutiebant: Ubi e lacte istius frondis, eque vitello illa nascebatur temperatura: qua mediante postmodum loco aquae vel gummi, vel tragacanthae, colores suos subigebant, quibus dehinc opera sua perficerent.
Quinam colores ad hanc PictiramPicturam potissimum sint idonei?Ad hoc Picturae genus omnes idonei sunt colores, etiam qui e mineralibus fiunt, et arte Chymica praeparantur. Album autem calcis vivae hic non conducit ob nimiam suam acredinem atque vehementiam. Sed caeruleum aqua subigebant cum glutine: quia flavedo vitelli eidem colori sensibilem admiscet imprimitque viriditatem, quod a glutine gummatibusque non fit.
Eandem aliquo quidem tempo retempore durare, non tamen omni loco.Durabilis quoque est iste pingendi modus. Siquidem antecessorum nostrorum tempore reperta sunt opera, quae plus quam centum annos duraverant. Adhibetur autem in Italia atque Germania in siccis tantum conclavibus. In Belgio autem durabilis parum est ob causam supradictam.
Pictura subactus olearii:Postmodum inventus est modus oleo subigendi colores ad picturas usitatos; quo modi supradicti plerique omnes exoleverunt, prout id satis superque testatur moderni temporis experientia.
Cuius primi inventores fuerunt Johannes et Hubertus ab Eych Flandri:Praeclara haec ars olearia inventa primum dicitur in Flandria a Johanne et Huberto ab Eych, qui alias vocantur Bruggenses. Quorum ille Alphonso Regi, et Friderico secundo Duci Urbinatum unam singulis tabulam misit in pinacothecas suas, in qua depicta erat imago S. Hieronymi: quam deinceps accepit Laurentius de Medices. Praeter quas plura adhuc laudatissima elaborarunt opera alia. quos secuti sunt Rugieri. Istosque secutus est discipulus eorum Rugiero; cum filio suo primogenito eiusdem nominis: quorum ille ad sanctam Mariam novam Florentiae opus parvum quadratum artificiosissime pinxit, quod adhuc hodie a moderno magno Florentinorum Duce asservatur.
Per oleum colores fieri puros; molles, atque vivaces.Iste modus oleo subigendi atque temperandi colores, eosdem mulro exsuscitat magis atque vivificat, quam priores: et ad hunc vix requiritur aliud quid, quam docilis solertia. Oleum enim omnem a coloribus tollit imbecillitatem, immundamque duritiem; suaque mollitie et penetrabilitate eosdem contra humiditatem multo reddit constantiores, vegetiores, atque subtiliores: ita ut Artifices cuilibet effigiei quam facillime veram communicare possint vivacitatem, ut inde genuina exoriatur similitudo: praesertim si prius omnia decore et maturo cum iudicio designaverint.
Picturae huius methodus.Methodus autem istius generis haec est. Colores primo teruntur in abaco Porphyretico firmissimo: Postmodum colores miscent sequentes, album nempe, flavum, rubeum, et nigriparum; ita tamen, ut nullus praedominetur: vel etiam bolus, De coloribus pro fundando seu imprimendo linteo; vel spadiceum ahenorum assumitur solum. Coloribus istis sive mixtis, sive simplicibus, extensum in quadro linteum, vel tabulam uno vel secundo etiam imbuunt illitu, donec expolitum sit satis: quam vocant impressionem sive fundationem.
Et applicatione Operis Diagraphici.Exiccato dehinc optime linteo, delineationem suam, sive opus diagraphicum, eidem imponit Artifex, quod creta ex altera parte effiguravit; eamque chartam firmiter linteo applicat, pleneque adeo imprimit: siquidem omnes ductus facillime suscipere solet linteum.
Alii, et quidem exercitatiores non minus Germani, quam Belgae, nec non ex Italis De Pictura, quae libera manu fit. quidam, inventionem suam iuxta fabrefactum Archetypum manu libera in tabula delineant creta, statimque desuper opus suum coloribus inchoant. Alii quoque mox ab initio effigies suas ad vivum exemplar plenissime absolvunt: atque hi exercitatissimi Metum in pingendo, defectum indicare ingenii. sunt et agillimi. Quicunque vero Pictor meticulosus est, is hoc ipso indicat, quanto laboret experientiae defectu, quodque ingenio suo concipere, sibique atque experientiae in artifice. imaginari non possit, quomodo rite res perficienda sit, nisi errores ipsi prius versentur ob oculos. Atque tales, qui cum metu utuntur penicillo, adeoque tam sunt pusillanimes, similes mihi videntur caecis illis, qui vitam suam baculis praetentant, ne aliquid in via iacens offendiculo ipsis sit ansamque lapsus praebeat. Maxima igitur haec sit Pictori cura, ut omnia prius ingenio atque imaginatione sua dextre perpendat, antequam manum tabulae admoveat; atque hac ratione opus suum fundamenti loco genuinam habeat scientiam atque speculationem.
Magis autem semper magisque Artificibus crevit animus, ut tandem non muros tantum, tabulasque et lintea; sed et