17
serenitate exhilarandum orbis sui hemisphaerium, aureum solis lumen, fulvique tam lunae quam stellarum radii e pulcherrimis caeruli sui fundi tractibus emicent: Quomodo color colorem amet. unde consequitur, caerulei quoque et flavi optimam esse concordantiam; quod in vestibus probe observandum. Cum flavo hoc colore, rubeus quoque amicitiam colit. Nec purpureus cum flavo indecorus est. Viridis quoque et albus insigniter se invicem condecorant: et albus color elegans est cum quovis colore iunctus.
Colorum distributionem natura docet in avibus et conchyliis marinis, nec non in iride.Veram quoque colorum distributionem natura nos edocet in avibus, psittacis, et conchyliis marinis; quae apud Amstelodamenses rerum exoticarum cultores, admiranda reperiuntur discriminis varietate. Alma quoque caeli nuncia Iris, colores plusquam artificiose distribuit. Ut ita natura quasi nullibi non demonstret, se veram esse nobilissimae artis Pictoriae nutricem, suoque lacte perfectiores educandos esse Pictores. Eadem quoque carneo nudorum corporum colore nos docet, rubeum, Rubrum floridum corporibus nudis non convenire. praesertim quod floridius est, cinnabaris ope efformatum, durum nimis esse atque indecens: siquidem musculorum hinc inde carnes viridem libentius admittunt coeruleumque et purpureum colorem. Ita quoque caeruleus color atque viridis se invicem peramant. De fluore colorum. In fluore quoque colorum rubrum cum rubro, et flavum cum flavo colludere potest: ita tamen, ut in flavum e rubeo, et flavum e viridi, nec non in caeruleo et purpureum e rubente tandem desinant. Sic alii quoque colores misceri possunt et infringi.
De colore griseo.Color griseus varius est pariter; saepe enim rubescit, interdum et caerulascit; alicubi clarus est, et obscurus alicubi: subter quem magno cum decoro interdum misceri possunt pulchrum aliquod caeruleum vel rubeum. Itali quidam, praesertim Raphael da Rezzo, in picturis suis Historicis variis usi sunt generibus grisei clari: in quo tamen isti paucos habent imitatores, nec magnam merentur laudem; quia colores isti nimis sunt debiles.
Colores circa fundorum extremitatem duriores evitandi sunt.Multi quoque figuras suas partim in conclavibus, partim in locis campestribus constitutas, genuina privarunt decori laude, quod omnia quasi in unum commiscuerint chaos, extremosque fundorum terminos intolerabili colorum duritie deturparunt: quod Colorem a colore decore esse separandum. prudenter est evitandum. Iuxta naturam igitur, situmque regionum, aedificiorum, rerumque aliarum, probe considerandum est, ne aliud ab alio dura nimis sectione abscindatur: sed colorum elegantia ad ipsius naturae imitationem debite infringatur.
Optimum hoc casu consilium peti ab ipsa ratione.Haec omnia ulteriori meditationi committuntur, ut quilibet ista in ipsa praxi, pro suo arbitratu vel augeat vel diminuat, aliisque modis exornet: ne quis transgressus
harmoniam, totius operis destruat fabricam; nec color rubeus, candidus, ater, et flavus, dura nimis rudique collisione in se Cinnabaris dura nimis est: minium autem omnino disperit et fugit. invicem incurrant. Hinc nec conducit, nimia uti cinnabari, vel minio; cinnabaris enim frigida nimis et dura est: minium autem inter colores adhibitum saepe penitus effugere solet. Flavum ebuli, [Schittgelb] De coloribus venenatis. cum tenui nimis constet corpore; sicut et flavum plumbeum [Bleygelb] caute adhibenda sunt. Viride aeris autem, et auri pigmentum flavum, quod merum venenum est, plane sunt evitanda.
Colores duri, clariores et emicantiores evitandi, vel iuxta conformitatem naturae infringendi sunt.Ceterum haec mea est genuina sententia, quantumcunque eidem ab aliis contradicatur, omnes colores duros, claros, fortes, et exaltatos nimis, simul atque semel fugiendos esse et reiciendos: quippe a quibus in omnimodam redigitur discordiam tota effigies: nisi eminentior eorum luminositas frangatur et diminuatur, aliisve mitioribus et convenientioribus prudenter temperetur. Colores enim isti integri atque crudi, prout a Chartopoeis et tinctoribus, vel aliis quoque, qui artem nostram aliqua ex parte excoluisse videri volunt, adhibentur, in Pictura quadam prudenter et cum iudicio elaborata, aeque inconvenienter admittuntur, ac si quis carnem crudam recenter e macello allatam comedendam apponeret. In quo mecum consentient, quibuscunque curae est veritas: cum Belgas et Batavos hoc in genere excellere. praesertim quidam antiquorum Germanorum, ut sunt Holbein, Amberger, Lucas de Leyden, Sotte, Cleef et alii, magna hic face nobis praeluxerint; quos Belgae, et ultimis praesertim temporibus Batavi docili secuti sunt manu; ita ut Ars ista, omnes ita miscendi colores, eosdemque sic infringendi, et a cruditate sua reducendi, ut in picturis omnia naturam imitentur quam proxime; in summum iam sit exaltata gradum.
In magnis Operibus observandam esse diminutionem.In magno quodam altari, vel in tabula quadam alia, quae varios desiderat colores, observanda est diminutio, ut sensim debita proportione fiat colorum decrementum; iidemque tamen, iuxta regulas optices, de figura in figuram decenter sese invicem subsequantur, suaque nanciscantur loca congrua; quae a Batavis Hauding vocatur. quod Belgice Hauding appellari solet. Haec observatio maxime quidem necessaria est, a multis tamen parum attenditur. Et hac in parte multa discere quis posset ab admirando nostro Bambotsio, aliisque; in specie autem a laborioso admodum Bamborsium et Rembrandum hoc casu praecellere. istoque in casu prudentissimo Rembrando; qui, prout ex eorum Vitis apparebit, quasi ad miracula usque inclaruerunt; veramque harmoniam, citra impedimentum ullius coloris singularis, iuxta regulas luminis, per omnia decenter observarunt.