Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0046

19

Linke Spalte

conatu factum esse, oculis appareat: talia enim opera plerumque spirituosa sunt et vivacia.

Ambas istas methodos in gratiam tyronum huius artis cultorum, per haec exempla proponere volui; ut ex iis pro genio votoquesuo eam seligere possent, quae cuivis Optimum esse pingendi modum, qui fit iuxta elegantiam. potissimum arrideret. Meum autem consilium hoc est, ut ad priorem accuratumque illum modum quilibet sese applicet: siquidem crescentibus annis et ingruente senio prae defectu visus asperior illa ratio De Picturis e loco propinquo; et e remotiore spectandis. sensim per se obrepit. Ceteroquin iam antehac notum est, ea, quae parva sunt, et e vicinia spectanda, maiorem requirere curam atque diligentiam: et e contrario id, quod ab oculis remotius est ponendum, impolitius paulo, grossius, multisque coloribus, sed maiori iudicio elaborari posse. Acumina luminum vitanda esse. Si imaginum latera vel anguli luminibus acutis praecisa sunt, effigies durior est, nec rotunditatis forma in oculum incurrit: quem errorem multi antiquorum commiserunt.

De recentiore veraque pingendi methodo.Recentissimus atque genuinus pingendi modus est, pinguem, mollem, atque levem, adeoque quasi vivam repraesentare effigiem, et in hunc scopum dirigere colores; maiora plana rite observare, decenterque rotundare, tinctusque medios, vel dimidias umbras debitis locis inserere. Hoc ultimum enim maximam rotundationi largitur vim; praesertim si colores non sint caeruli, languidi et pallidi nimis, ac si subactu tantum aquario res acta foret, vel monochromatismo miniato: sed illi ardentes sint, fortes, et quasi calidi, carnique similes. De elegantia colorum; Colores quoque sua in qualitate umbram semper habeant ita unitam, prout eandem repraesentat lumen.

cum discrimine personarum.Optime etiam discernenda est illa, quae in senibus occurrit diversitas: ita ut colores tam faciei, quam corporum et manuum in senibus atque iuvenibus ne sint iidem. Masculos etiam duriores decent colores, quam tenellum genus muliebre, atque pueros. In iis quoque, quibus multus est labor sub aestu solari, vel alias potissima vitae pars sub aere rigido consumitur, vel multa navigatio est per impetuosos maris fluctus, color fulvus, nigricans, spadiceus, et rubens, haud parce nimis est adhibendus. Fuliginem taedarum, Fuligo taedarum in omni subactu oleario vitanda est: emoritur enim, aliosque colores, quibus immixtus est, nimis reddit duros. Sic quoque caeruleum cobaltinum et caeruleum Cobaltinum, vulgo Smalta, improbos esse colores. (Smalta vulgo) periculosum est: praeterquam in magnis atque claris aeris tractibus, si multo albo oleoque nucis sit permixtum, et penicillo mundiore applicatum. Si enim cum aliis coloribus, praesertim flaventibus, nimium misceatur, colorum quoque fugam atque mortem causatur.

Rechte Spalte

Depingendo aliorum picturas et imitando, ad perfectionem perveniri.Tandem depingendo Opera moderna optima, in quibus requisita haec omnia occurrunt, addisci potest modus in hac arte optimus, beneque fluentis penicilli artificium. Atque adeo imitatio in his studiis (sicut et in coeteris liberorum suorum amare atque laudare solent. Non enim in partu statim intermoritur penicilli ductus, prout in Musicis atque Harmonicis vox, ubi vitam soni mox sequitur Echo mortis; sed quod pictum est, multos vivit duratque annos, errorumque suorum cum perpetuo manus vituperio testis est sero moriturus. Nec id excusationem meretur, si quis dicat, se necessitate compulsum cessisse festinationi; eo quod vivendi media studiorum suorum tempore fuerint tenuia, atque penuriosa: quippe quod inculpationem eius potius adaugeret. Virtus enim atque scientia unica est ad sustentationem tam corporis quam animae via; quae hinc non semper in pleno consistit affluxu. Multa enim Philosophorum aliorumque ingeniosissimorum exempla testantur; eos natos quidem fuisse parentibus opulentioribus: et tamen deseruisse easdem opes, ne ab iisdem inescati illa quearentur; sed eo expeditiores in via decurrerent virtutis.

Nec unquam fidendum esse iudicio proprio, sed alieno.Nihil est, quod magis hominem fallit, quam δοξοσοφία proprii iudicii, et φιλαυτία omnium actionum suarum depraedicatrix. Optimum vero iudicium vix aliud est, quam quod ab aliis petitur, imo ab ipsis saepe inimicis: eo quod et amici e complacendi amore nimioque affectu, opus aliquod perfectius iudicant, quam in se est; adeoque autori blandiuntur, eumque collaudant; non tam ad veritatem proni, quam ad id, quod placeat auribus. Neminem itaque taedeat, cuiusvis aequo animo suscipere iudicium. Quamvis enim alii non sint picturae cultores; cognitione tamen et iudicio de specie naturaque hominis haud destituuntur: unde licitum illis omnino est, de operibus naturam imitantibus Artem, quam quis exercere vult, sciendam prius esse, et habitu possidendam. suum ferre iudicium. Qui igitur in his aliisque artibus ad aliquam aspirat laudem; is primo artis suae fundamenta dexterrime ediscat. Scientia a sciendo nomen habet, et ars Graecis ab operando cognominatur: unde scientia opus est cum operatione coniuncta, siquis digne accedere vult ad praxin sui studii. Quicunque