20
in medium prolabuntur theatrum sine scientia, nautis illis similes dici possunt, qui navi sua in tumidum excurrunt pelagus, nec velis tamen clavoque debite prius sunt instructi: unde certius nihil est, quam quod in periculum incursuri sint inevitabile.
Magistram potius eligendam esse Naturam, quam alios.Tandem quoque Pictor, cui nec ingenium deest, nec iudicii opulentia, ne totum se obstringat methodo alterius cuiusdam, ut eundem in omnibus imitetur: cum hac ratione non futurus esset naturae filius,
sed nepos potius vel avunculus. Cum enim prae oculis ipse habeat maximum illud naturae theatrum, quare per angulos sectaretur hos vel illos alios, qui ab illa quoque artem suam didicerunt sola? Dulcius ex ipso fonte bibuntur aquae, atque purius, et melius, quam e rivulis quibuscunque vel cisternis, qui fonti illi suam debent originem. Nemini enim sublata unquam fuit libertas ab ipsa natura discendi.
De
Picturis Historicis.
Omnia subiecta esse ordini, certisque regulis. Ab istis etiam non excipi pictorem historiarum. Septem regulae de dispositione huius picturarum generis: quae iuxta debitam ubique proportionem observandae. Pictor primo historiam diligenter perlegat, deinde de eadem efformet rudes quasdam et informes designationes (Schizzi,) e quibus deinde magnam sibi efformet chartam Archetypi loco. Melior autoris methodus, pingendo nimirum primo prototypum parvum coloribus oleariis. Rite observandum esse Horizontem. Picturam partis postremae committendam non esse labori aliorum. Pictura ne laboret defectu effigierum. Quinam hoc in studio excelluerint. Imagines figurae inserviant. Bona additamenta magna esse harum picturarum ornamenta: quod etiam dici potest de vario imaginum situ atque gestu. Principale tamen opus in ipsa consistere historia.
Omnia subiecta esse ordini, certisque regulis.QUicquid a Deo creatum est, subiectum est quibusdam boni ordinis regulis: cum et Regna quoque, provinciaeque et respublicae certa habeant statuta atque leges, iuxta quas gubernantur: imo quilibet etiam homo, cuiuscunque etiam fuerit vocationis, certis limitatus sit professionis suae regulis atque terminis. Adde quod et bruta plerumque animantia, et apes praesertim atque formicae sub certis vivant magistratibus sibi praepositis, et legibus, a quibus, ut vocationi suae vivant conformes, adiguntur. Ab istis etiam non excipit Pictorem Historiarum. Atque sic etiam, qui historias cum iudicio pingere allaborat, mente sua primum ante omnia dextre perpendat, necessarium istius picturae ordinem, ut scientia et experientia duce opus tandem repraesentare perfectum atque consummatum, suamque inventionem ad ultimum usque statum secundum requisita artis et historiarum ordinem deducere queat; sive ruri id sit, sive in domibus, atriis, oecis, templis, vel locis quibuscunque aliis.
Septem autem hic potissimum occurrunt
Septem regulae de dispositione huius picturarum generis; regulae sive genera in picturis historiarum necessario observanda: ut nempe pictura legitime disponatur, respectu habito ad id, quod superius, ad id, quod inferius, ad id, quod ad dextram, adque id, quod ad sinistram est, atque fieri debet: ut etiam rite a nobis discedat, locumque posteriorem petat; item ad nos accedat; et tandem quae ad circulum spectant, probe quae iuxta debitam ubique proportionem observandae. observet. Hae regulae semper observandae sunt, iuxta proportionem tabulae vel telae: ne figurae videantur portare quadrum, vel intra fundum immergi, aut prae angustiis in eodem quasi sepeliri, vel membris suis principalioribus eidem inseri atque infigi. Effigies igitur magna cautela constituantur liberiores, et figura quaelibet sufficienti gaudeat spatio: nec fundus nimia oneretur personarum copia. Pictor historiam primo perlegat diligenter; Propositam quoque historiam ante omnia saepius perlegat pictor, et quidem e diversis autoribus: quia unus semper plures admiscet circumstantias, quam alter: quod specialiter inservit conceptuum amplitudini. Cum igitur illorum quae legit nucleum, memoriae suae impressit, tunc omnia pro imaginatione sua ingenioso