21
iucundoque ordine rudibus quibusdam adumbrationibus in chartis deinde de eadem efformet rudes quasdam et informes designationes (Schizzi) e iquibusquibus dendedeinde magnam sibi efforment chartam Archetypi loco. vilioribus proiciat: ex iis autem prototypi loco magnam tandem conficiat chartam diagraphicam, iuxta ipsam totius operis magnitudinem. Ista fuit praecipuorum Italorum, tam Florentinorum, quam Romanorum consuetudo. Ego autem melius esse iudicavi, si iuxta rudimenta quaedam aliquot chartulis designata, ipsam historiam sano cum iudicio in linteo quodam unius circiter duorumve pedum altitudinis depingerem,Melior Authoris methodus, pingendo nimirum primo prototypum parvum coloribus oleariis. omnibus viribus conatus, ut cuncta illius requisita, sive designationem sive, dispositionem, sive colores spectantia accurate exprimerem. Et tale prototypum deinde huic vel illi Imperatori vel Regi, vel aliis istorum studiorum cultoribus, sive Ecclesiastici sive Politici ordinis, ad ratificandum solitus fui mittere: ubi deinde si quae mutari desideraverint, eadem in magna illa tabula genuini operis cum optima illorum satisfactione decenter observavi.
In consummatione operis, anguli tabularum ne maneant vacui, nec tamen figuris etiam nimis referti. Inprimis Rite observandum esse Horizontem. in talibus picturis relinquendus est prospectus pro agnoscenda horizontis altitudine: qui, ubi necesse est, semper sit humilis, pro maiori imaginum elevatione. Picturam partis postremae committendam non esse labori aliorum. Partes horizontis posteriores ne per alium pingi curet Pictor; prout ex Italis faciunt plurimi, qui suo semper tantummodo abundant sensu: ita ut plerumque ob plures Medicos, quod dici solet, pereat aegrotus. Pictor sane historiae totius, eo tandem non carebit cerebro, ut regionibus suis, campisve, debitam, nubium, vel aedificiorum beneficio, Pictura ne laboret defectu effigierum. tribuere queat harmoniam. Porro nec raro nimis ordine figuras collocet; sed ubi praecipua historiae pars
suum habet locum, effigies multas, imo imaginum quandoque turmas exhibeat, quae omnes suo fungantur officio: in quas etiam optimam luminis derivet partem, ut in illas potissimum Quinam in hoc studio excelluerint. oculum suum dirigat spectator. In hoc Titianus, Tintoretus, multaque Magisterii laude dignus Paulus Veronesius maiori claruerunt artificio, quam Michael Angelo: cuius excellentia in sculptura unius cuiusdam figurae praestantissimae praestantior fuit, quam in picturis et distribuendis coloribus.
Imagines figurae inserviant.Nemo etiam pictorum in tali coordinatione et parergis ad unam se adstringat effigiem; quippe quae omnes hic tantum toti operi serviunt, nec ullo gaudent praedominio. Bona additamenta magna esse harum picturarum ornamenta: quod etiam dici potest de vario imaginum situ atque gestu. Ad perfectionem istorum quoque operum haud parum conducunt additamenta quaedam meliora, inventionesque peregrinae cum proposita materia satis convenientes: ut sunt imagines quaedam elegantes, gestus quidam decori, et expressiones affectus: quae omnia insigniter elevant picturam. Nec minorem eidem conciliant gloriam effigierum varii situs, ut aliae totam faciem obvertant; aliae dimidiatae sint, et latere tantum videndae; aliae tergum obvertentes; sedentes; decumbentes; genibus innixae aliae; vestitae quoad dimidiam partem quaedam; aliae omnino; atque sic variis modis inter se commixtae.
Principale tamen opus in ipsa consistere historia.Principale tamen opus semper sit Historia ipsa, quae in tabulae medio cum ornamentis praecipuis prae omnibus aliis conspicua effulgeat. Et quamvis omnia, quaecunque hac arte praestari possunt, in pictura quadam historica, cumulanda sint: nimio tamen labore eadem nihilominus non sit onerata; sed sufficit, si specialia vestium, Physiognomiae, aedificiorum, et regionum campestrium, requisita, iuxta naturam cuiusvis provinciae notorie incurrant in oculos.