Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0049

22

CAPUT X.
De
Opere albario seu pingendis muris recentibus, quod
vulgo in Fresco vocant.
Argumentum.

Artem hanc multa perficere simul. Quid sit Pictura Operis albarii, quam vulgo in Fresco dicunt? Quinam huc requirantur colores. Pictorem operis albarii agilem esse debere atque exercitatum. Quinam colores huc non conducant. Methodus ad hoc picturae genus in figuris grandioribus. Figuratio huius operis praeliminaris, et prototypum chartae crassioris. Hoc recenti gypso particulatim, et consequenter integrum admovetur, gypsumque veruculo compungitur.

Linke Spalte

Artem hanc multa perficere simul.ARs ista pingendi operis albarii coementique recentis et parietum adhuc humentium omnes pictoriae artis species reliquas in hoc superat, quod hanc unico perfici oporteat die; cum circa picturas alias immutando, revidendo, atque corrigendo, multi saepe Quid sit pictura operis albarii, quam vulgo in Fresco dicunt? insumantur menses, imo anni. Atque haec picturae species, quam vulgo in Fresco dicimus, antiquitus usitata erat admodum, et a paucis adhuc hodie continuatur, praesertim in Italia, rariusque in Germania. In Belgio autem locum eadem haudquaquam reperit, propter aerem marinum nimis ibidem humidum.

Haec autem albarii recentis pictura ita se habet; si nimirum murus quidam recens caemento gypsove inductus adhuc humidus coloribus imbuitur: ubi quanta pars caemento contecta fuit, confestim a Pictore quoque est pingenda: cum alias caementum nunc superinductum cum pictura desuper inchoata, tantopere indurescat, ut cum albario continuato deinceps iuxta se posito non amplius uniatur, nec illud recipiat; sed pudendis fissuris sponte separentur, tandemque dissiliant atque frustatim delabantur. Unde Pictura haec muraria agili manu in calce adhuc humida volanti perfici vult penicillo.

Quinam huc requirantur colores,Colores autem huc requisiti omnes terrei sint oportet, et neutiquam minerales: sed album e cocto fit lapide Tiburtino, sive calce usta; flavum est ochra; rubrum e terra sanguinea; viride e terra viridi: caeruleum ex ultramarino seu caeruleo Aegyptio atque Smalto; rufum ex ochra spadicea; furvum ex terra, quae Umbra dicitur; nigrum e fuligine taedarum; aliique similes adhibenter colores substantiae firmioris; qui a calce corrodi nequeunt: cum e contrario experientia doceat, quod Lacca sive

Rechte Spalte

color purpureus Venetus, flavum ex ebulo, omnesque alii colores e succis facti, mox sub initium evanescant; cinabaris autem atque minium cum flavo plumbeo atque similes, in nigrum convertantur.

Haec Pictura celerem requirit manum, ingeniumque maturum et agile, adeoque optimum: quoniam colores, dum adhuc hument, rem multo repraesentent aliter, quam cum siccati fuerint. In hoc etiam opere magis ingenio uti oportet magistrum, Pictorem operis albarii agilem esse debere atque exercitatum. quam charta diagraphica; ita ut omnia iam in promtu habeat, praxique diutina sit exercitatissimus: cum labor iste moram ullam, vel compotationes succisivas haudquaquam toleret. Ubi quoque notandum est, nihil hic omittendum esse, quod iteratis Quinam colores huc non conducant. ductibus inducatur: nec usum hic esse colorum sive glutine, sive vitello, sive gummi Arabico, sive tragacanthae subactorum: quoniam hac ratione naturali suo candore orbatur murus, omnesque postmodum colores dispereunt, flavique admodum, atque turpes et nigricantes evadunt.

Methodus ad hoc pingendi genus in figuris grandioribus.Si quis igitur praecipuam aliquam historiam in calce recenti depingere conatur, is historiam primo rite perpendat atque praemeditetur; dehinc conceptus suos sive calamo, sive creta chartae committat. Sique arrideat opus hoc diagraphicum, Figuratio huius operis praeliminaris;mox imagines historiae suae praepositae ex argilla vel cera in tabula quadam collocet, (etiam vestitas, quantum opus est, linteo subtili madido, vel tela serica tenui,) altitudine unius vel duarum spithamarum. Fabrefactum ita Archetypum tanta a sese collocet altitudine atque distantia, prout non minus horizon, quam lumen atque distantia ipsa, nec non historiae ordo requirunt: atque sic sua sponte sese prodent figurarum proportio, series, lumen, umbra, partesque tam dimidiae, quam integrae, iuxta verum atque genuinum naturae cursum atque ritum.