24
Salutantibus ergo, e sinu Thetydes iamiam proditurum in auras Phoebum, cantu suo aviculis, ad primas portarum hiationes, cum uno pluribusve Comitibus Philomusis, extra moenia sese proripiat, per amoenissimum Naturae exspatiaturus amphitheatrum; in contemplandis regionum atque locorum tractibus: ubi pro meliore Spirituum suorum exsuscitatione per latas camporum planities, virescentesque arborum frondes, per susurrantes rivulorum sibilos, et assurgentia montium iuga, valliumque profundiores hiatus; per prata, per arva dociles pascat erudiatque oculos.
Unde discere queant Picturas Topographicas.Ibidem igitur scenam inveniet omni pulcherrimarum varietate rerum instructissimam, quae ad ingeniosam tractuum campestrium repraesentationem satis eundem Poetica descriptio temporis matutini. informabit. Ad ultimum siquidem Horizontis terminum puniceam decrepiti Titanis Amasiam videbit Auroram ex undis ascendere, adventum nunciando flammantissimae illius Diei Facis frigidioribus Oceani fluctibus aliquantisper mitigatae: cuius ignivomae ex imo prosilientes quadrigae ad primum caeli enitentes praecipitium prae crebro incitatae spiratu vix capiunt Pictori probe considerandam esse Auroram: anhelitum. Atque tum contempletur sedulo, fulmineos illos atque pulcherrimos inter purpureas nubes rutilante ductu hinc inde promicantes fulgores: et aurei splendoris Tapetibus undiquaque instructissimum Eoi tractus Palatium, excipiendo mox intraturo sic adornatum Phoebo Domino: ubi in omne colorum genus distractae tam fulgido nitore magnificentiam suam exhibent Nubes, ut ne quidem ab ultimo Ignis examine nunc resurgens Aurum maiores radiorum explicare posset divitias. Iamque et remotissimorum caerula iuga montium Phoebaeis inaurari splendoribus gestiunt; magnique illi caelorum fornices Sapphirino suo sensim magis enitescunt ornatu, argenteae Latonae Lampadi iamiam ultimum obducturi velum. Interea confusas nocturna quiete comas suas et Tellus nunc iterum decoro explicat plexu; Virescentemque venatorio quasi habitu vestem rorantium guttularum conspergit margaritis. Commodum autem citatiore in caeli planum cursu provolvitur igneus Phoebi globus: Venatoribus interim frequenti canum latratu per densa nemorum latitantes insectantibus feras, atrato vestigiorum attritu viridantes undiquaque connotando cespites.
nec non continuas tractuum diminutiones.Ubi id potissimum observandum est Pictori, quomodo remotiores terrae, colorem per distantiam suam pedetemtim amittant. Ubi montes attingere videbuntur nubila, motuque transire perpetuo: Campi etiam, et prata, nec non Arces omnes e longinquo mobiles apparebunt atque transitoriae. Ad quae omnia magna Pictor attendat industria atque sedulitate: eo quod
hoc ipsum sit illud, quod fundos posteriores ad magnos distantiarum promovet excursus.
Pictura igitur talis, parte sua posteriore, imbui non debet colore spadiceo vel puniceo, nec integro alio, sed coloribus lucidioribus atque fractis: montanaque porro et aedificia effingenda quidem sunt, sed colore magis magisque bruno, quo ad aeris caerula accedunt magis: ita ut debita mensura, debitoque ordine, colores remotissimi a natura sua ferociore frangantur magis, propinquiores autem minus.
Fundos anteriores et posteriores pulchro ordine sibi invicem committendos esse. Fundi in picturis isti ingenium produnt Artificis, si nimirum bello ordine ita sibi invicem committantur atque coaduniantur, ut tamen accessus et recessus terrarum ubique rite appareant: ita ut anteriores (id quod et alias omni loco est observandum:) retro semper ad Horizontem quasi propellant subsequentes; ipsi vero magis semper magisque sponte prodeant in lucem. Cavendum etiam, ne fundi ad lucis terminos duro nimis colorum saltu ad extrema vergant, sed propter ibidem enatam luminis reflexionem, dimidiatis coloribus mitigentur: Prout iidem etiam ne nimia aeris, montium, aedificiorumque vel domuum copia dedecorandi, sed potius pulcherrimis magnisque arboribus atque plantis exornandi sunt.
In magnis eiusmodi pulchrisque Operibus Picturarum Topographicarum inter Italos antiquos, (qui alias rarius huic Studio dederunt operam:) in primis Muzianus, Muzianum et Titianum praestantissimos fuisse Italorum in pingendis tractibus provincialibus et subdialibus. omnique laude dignissimus Titianus, ad admirationem usque excelluerunt: prout exempla quaedam posterioris huius, ligneis incisa tabulis, abunde testantur, in quibus Horizon ubique optimus, fundique apparent satis firmati, ita ut anteriore loco semper figura quaedam extet grandior, coeteris omnibus sensim diminutis. Id quod etiam Figurae Montanorum Tyrolensium aeri incisae, celeberrimi Breugelii dexterrime ostendunt.
Arbores esse camporum musculos: illasque peculiaria requirere studia. In arboribus, quae camporum quasi sunt Musculi, omnis Picturarum Topographicarum versatur laus et omne vituperium: quare magno hic opus est studio curaque singulari, ut decenti quis naturalique calleat manu, varias maiorum arborum, foliorumque et frondium, tam propinquarum, quam remotiorum repraesentare species. Et hae quidem circa cacumina ne sint rotundae, quasi raso capillitio; nec planae, vel acuminatae nimis; sed ex omni parte congruo ramorum intertextu mobiles satis, ventisque patentes, talique pingantur artificio, ut omnia naturam quam proxime et exactissime referant. Et quia difficultate non caret, omnia nosse arborum genera, earumque folia, colores, atque stipites; prout eadem occurrit difficultas in pingendis