Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0052

25

Linke Spalte

hominum capillis; vestiumque plicaturis: ideoque eo maior hic adhibenda est diligentia, ut quis ad perfectionem accedat quam licet proxime, modumque et methodum atque consuetudinem assumat naturalem penitus, oculisque acceptam.

Effigies humanas et alias similes, accidentale quid saltem esse in Picturis Topographicis.Figurae hominum atque pecorum in pingendis tractibus apricis ne sortiantur nimium lucis, pulchritudinis, colorumque splendorem: ut quasi mantissa saltem sint, ipsa regione praedominante.

Ipsae locorum regiones in natura sua iucundius semper atque perfectius spectantur Locorum campestrium, subdialiumque similium colores pulcherrime enitere finita pluvia, durantibusque tempestatibus procellosis nec non tempore autumnali. post delapsam pluviam; vel etiam si quadam tempestatis procella aer sit distinctior, magisque dissectus: eo quod tunc temporis nubes inenarrabili formarum colorumque apparent varietate. Idque etiam autumnali deprehenditur tempore, ubi arboreta eorumque folia partim rubent, partim flavescunt, magnamque prae se ferunt figurarum atque colorum diversitatem: quod picturis multam conciliat amoenitatis elegantiam.

Melius esse, si quis pingat secundum exemplaria viva, quam si eadem saltem delineet.Qui huic Picturae studio dediti sunt, facillima hic uti possunt methodo, si multa ad vivum delineent, unde magnum acquirere habitum, istisque delineationibus postmodo in variis uti possunt casibus. Ipse ego idem praestiti per aliquot annorum decursus. Autorem et Claudium Gillium id studii genus Romae saepenumero excoluisse.Tandem autem cum vicinus meus proximus, domesticusque in Urbe Roma, celeberrimus ille Claudius Gilli, alias Loraines

Rechte Spalte

appellatus, camporum semper simul quaereret atque desideraret diverticula, ut in delineationibus ad vivum sese exerceret: in qua tamen Artis parte, favore Naturae satis utebatur exiguo; cum e contrario in usu colorum magna polleret dexteritate: hinc ansa nobis enascebatur, ut (loco delineationum vel adumbrationum factarum creta nigra atque penicillo;) in campis apricis Tiburtinis, iisque locis, quae iam Frescada, Subiaca, al S. Benedetto, dicuntur et alibi, in charta debite fundata, vel tela coloribus ad vivum plene depingeremus, Montes, Antra, Valles, atque deserta, horrendos Tyberis lapsus, templum Sibyllae, et similia. Atque hic, iuxta meam quidem opinionem, modus est optimus, quo intellectui ipsa veritas quam propriissime potest imprimi: siquidem hac via ipsa quasi corporis et animae fit unio. Cum in nudis delineationibus e contrario nimis adhuc remotus adstet animus, ut vera rerum species nunquam tam pura atque genuina facie elucescat. Idem quoque modo dictus Claudius tandem in picturis Topographicis, quamvis sero satis, verisque illarum fundis atque coloribus tantopere inclaruit, eaque excelluit perfectione, ut miranda praestiterit, meritoque dicendus sit reliquos De aliis adhuc Artificibus in pingendis tractibus apricantibus excellentissimis. omnes esse antegressus. Deque ipso, sicut et de Adamo Elzheimero, Paulo Brilio, Fochiero, Bothio, aliisque tam Germanis, quam Belgis, in hoc picturarum genere praecellentibus, Parte secunda dicetur pluribus.


CAPUT XII.
De
Pingendis Vestibus et Pannis.
Argumentum.

Honestatis, aestusque et frigoris, atque pluviarum causa vestiti incedimus. Vestes iuxta sexum, statum, nec non dispositionem personarum; quin et pro nationum diversitate distinguendas esse. De Archetypis et homunculis certo vestium genere indutis. Lucam Lugdunensem excelluisse in picturis vestium. De veste exteriore: deque rotundatione plicarum. Albertum Dürerum haberi posse pro Magistro vestium pingendarum. Artuum sub vestitu deprehendenda esse vestigia. Plicaturas non debere esse superfluas. Italos hoc in genere Alberti Düreri esse posse discipulos: sicut et Aldegravium. De plicaturis mollioribus et grossioribus. Plicas differre pro diversitate materierum. Laus Raphaelis circa pingendas vestes iuxta ritum antiquorum Romanorum. Inhac arte excelluisse Titianum; Paulum Veronesium, et e modernis Adamum Elzheimerum; et Horatium Gentilescium. De statuis antiquorum: et perfectissimo illarum vestitu. Per plicas nullum membrum nullumque lumen in specie obtegendum vel offuscandum esse. Nec nimias nec nimis paucas adhibendas esse plicaturas. Regulae quaedam, Pannos inclinare ad situm planum et aequalem. Ulteriores regulae. De longitudine plicaturarum.