26
PEculiare quoque est scientiae genus in Arte Pictoria, ut quis probe intelligat vestitus atque habitus imaginum: quo in genere multi, quorum in aliis partibus haud minima fuit experientia, nimis tamen fuerunt debiles; operumque suorum famam hoc ipso sufflamminarunt. Et quamvis in Imaginibus nudis praecipua consistat Artis laus: Indi quoque cum aliis Nationibus vel plane incedant nudi; vel ex parte tantum vestiti, Honestatis, aestusque et frigoris, atque pluviarum causa vestibus incedimus. nos Christiani tamen cum aliis Europae populis honestatis causa, nec non ob frigus nostri Climatis, ad usum vestium obligamur: quae etiam contra pulverem, solisque fervorem, nec minus contra nivem atque pluviam immunes nos praestant atque defendunt.
Vestes iuxta sexum, statum, nec non dispositionem personarum; quin et pro nationum diversitate distinguendas esse:Magna autem in vestibus inprimis observanda est differentia: quippe quae nec forma, nec coloribus, nec plicaturis unius sunt generis, sed iuxta aetatem statumque et dispositionem personarum; nec minus iuxta sexum vel Masculinum vel femininum; quin etiam iuxta ritum provinciae vel antiquiorem vel recentiorem, modumque praesentem maximae sunt diversitatis.
De Archetypis et homunculis certo vestium genere indutis.Pro meliore facilitatione istius studii, una cum sedula vivorum exemplarium contemplatione Archetypa quoque fieri solent minora cerea, et homunculi, tunicis sive palliis e linteo crudo vel papyro humida vestium loco induti: in quibus plicaturae repraesentantur iucundae; nec citra usum; si in maioribus imaginibus cum iudicio quis easdem imitetur: quamvis ob motus defectum facile quis hoc casu possit seduci.
Lucam Lugdunensem excelluisse in pingendis vestibus.Lucas Lugdunensis laudatus in pingendis vestibus artifex, prae coeteris id observavit, ut vestes exteriores semper efformaverit grossiores, quam interiores: sicut etiam plicas semper incepit cum rotunditate De veste exteriore: deque rotundatione plicarum.quadam; easdemque pariter ita terminavit. Albertus Dürerus absque debito laudis praefamine nunquam nominandus, vestium naturam prae ceteris optime intellexit: et inprimis circa decrescentes Albertum Dürerum haberi posse pro Magistro vestium pingendarum.aetatis suae annos: quod v.g. in vita beatissimae Virginis: item in quattuor optimis partibus Passionis suae maioris, inque Imaginibus pluribus aliis egregie demonstravit. Iste sub vestitu artus Artuum sub vestitu dedeprehendendadeprehendenda esse vestigia. ipsos speciemque corporis spectabiliter exhibuit; circa luminis copiam latioribus usus est planis; in umbris vero restrictior semper, atque adeo plicaturas efformavit suavissimas, artificiosas, Plicaturas non debere esse superfluas.et plane naturales. Easdem quoque non adhibuit superfluas, sed magna cum moderatione; et iis potissimum locis, ubi membra motum habent necessarium, vel vestes coarctantur, vel ipsius figurae manibus, sive in brachiis, sive in pedibus sustinentur; unde necessario
exurgunt plicaturae, adeoque hac ratione effigies repraesentavit multa fama celebres, et vere artificiosas; modoque suo pulcherrimo plurimis sui temporis Italis oculos demum Italos hoc in genere Alberti Düreri esse posse discipulos: sicut et Aldegrafium. aperuit, ut ipsius vestigiis directo institerint. Quod etiam faciebat Laudatissimus noster et unicus Westphalus Soustensis nomine Aldegravius: qui nisi plicarum copia excesisset, easque duriter nimis innodasset, eidem ferme fuisset similis.
Vestes plurimae praesertim femininae, si e tenui sint materia, tanquam levius evolantes; plicas referre debent molliores; ex adverso autem, quae e panno sunt grossiore, De plicaturis mollioribus et grossioribus. plicis paucioribus, sed maioribus, pingendae sunt. Sic holosericum plicas habere debet conspicuas cum singulari distinctione: eodem modo pannus Attalicus, Plicas differre pro diversitate materierum. cui in plicis fulgor debetur peculiaris: nec minus Taphetum atque Linteum plicaturas requirunt generi colorique suo omnino conformes; ut singulae hae materiae rite distingui, et e plicaturis suis dextre cognosci queant: nisi errorem quis committere velit manifestum.
Laus Raphaelis circa pingendas vestes iuxta ritum antiquorum Romanorum.Vestitum Imaginum, cum omnibus iuxta vitae statum diversitatibus, laudabiliter etiam intellexit Raphael: qui eas quoque iuxta ritum antiquorum Romanorum debite exornavit, rite disposuit, cuilibet functiones suas attribuit; artusque sub vestibus latitantes nudos tam decore reddidit conspicuos, ut maxima hinc oculo pronata sit delectatio, quod id cognoscere posset, cuius tamen speciem pannus ipse obvelaret: id quod in hoc pingendi genere inter artificia numerandum est potiora. Alias in In hac arte excelluisse Titianum; hac quoque scientia excelluerunt Titianus, qui vestitu usus est, iuxta ritum Venerorum et Longobardorum; Paulus Veronesius; Paulum Veronesium et e modernis Adamum Elzheimerum, et Horatium Gentilescium. Barotius decoris semper studiosus; et ex antiquioribus alii. Sic inter modernos quoque Adamus Elzheimerus; qui in operibus magnae Britanniae Regi elaboratis, multum assecutus est famae: nec minus Horatius Gentilescius, nullo laudis genere satis evehendus.
Quas apud antiquos Aegyptios, Graecos De statuis antiquorum, atque Romanos, praesertim in magna praeclarissimarum statuarum ab illis relictarum copia, reperimus vestes; in quibusdam partibus magni quidem etiam aestimandae sunt: ita tamen, ut eosdem non in omnibus imitari queamus. Cum enim Effigies illorum circumcirca et ex omni parte essent conspicuae, periculum erat, ne, si plicam unam perfectiorem et maiorem ex uno latere efformarent, imaginem ex altero latere nimium contegerent; quod minus fuisset decorum. Quam ob causam habitu plerumque et perfectissimo illarum vestitu. usi sunt tenuiore, corporique arctis sime applicito; eodem tamen singulari semper artificio magnoque cum decoro disposito. Istius perfectionis exempla esse possunt