27
hic simul apposita Flora Romana in Palatio Farnesio; Cleopatra in Vaticano; Sibylla Cumana; et Tiburtina; nec minus Sabina: item Vestibus volantes in Anaglyphis semiplenis Nympharum: prae ceteris autem Juno Caesia, quae magnam meretur laudem: quippe in qua ipsum panni genus sua natura plicaturis dives est, nonnullis tamen artubus offuscatis. Huc etiam pertinet magnus ille Consul Londini in horto Comitis Arondelensis. Quae omnia optima possunt esse sui generis Archetypa.
Per plicas nullum membrum nullumque lumen in specie obtegendum vel offuscandum esse.Vestes igitur ad habitum Effigierum necessariae plicas suas ita proicere debent, ut istae ne inducantur membris plurimo lumine conspicuis, ita ut magnae ibidem obscuraeque umbrae, et in umbris plicae elucentes formandae sint. Ita quoque plicarum forma per artus discurrere debet, ne eosdem transversos quasi discindant, nec maiores umbras, vel depressiones causentur, quam ipsa pars eminentior vestitae imaginis requirit.
Nec nimias nec nimis paucas adhibendas esse plicaturas.Porro sic quoque applicandae sunt vestes, ne imago videatur denudata et spoliata; vel ac si panno quodam in unum involucrum compacto onerata esset. Prout multa eorum occurrunt exempla, qui in una quadam plica particulari nodove vel sinu ita sunt toti, ut eodem omnem onerent imaginem; obliti interea, in quem finem haec vestis formata sit; ut nimirum per eam decore membra vestiantur, iis nimirum locis, quibus arctior convenit applicatio: unde nullatenus formandae sunt vesicarum instar vento inflatarum; ne circa eminentias membra lumine potissimo conspicua atque pulchriora occultent. Hoc sane extra controversiam est, quod eleganter formandae sint plicaturae: sed istud quaeso illis fiat figurarum locis, ubi artus ipsi vestimenta coarctant.
Regulae quaedam,In historiis id potissimum requiritur, ut vestium ibi quaedam occurrat diversitas; et plicaturis quibusdam, praesertim in vestitu serico conspicuae tribuantur fracturae. Quaedam plicae appareant molliusculae, earumque versura ne sit nimis dura; quaedam etiam sint incurvatae. Plicae illae, quae a coarctatione sunt remotissimae, quam proxime etiam rursus accedant ad primam simplicitatis suae naturam: prout
omnia in sua proprietate conservari desiderant. Pannos inclinare ad situm planum et aequalem. Unde vestis quaelibet, qia aequalis est duritiei et crassitiei, sive se convertat imago, sive recto adstet situ, plana formari vult atque erugata. Quamvis igitur a corrugatione vel constrictione quadam vis eidem inferatur, ut naturalem suam planitiem atque aequorem deserere cogat; illa tamen eius portio, quae ab isto violentiae loco est remotissima, plurimum semper naturae suae propriae atque primae retinebit.
Plicarum abbreviatio. Ubi imagines abbreviatae sunt, vel membrorum occurrunt Catagrapha et obliquitates, plicarum maior sit copia, et membra iisdem ambienda; quam ubi talis non occurrit brevitas.
Ulteriores regulae. Qualis est natura plicarum in brachiis ad demonstrationem huius vel illius rei protensis, talis quoque debet esse plicarum ratio super cruribus, pedibus, omnibusque membris aliis per totam imaginem hoc vel illud commonstrantem. Plicaturae vestimentorum in quavis figura vel effigie adiumento semper esse debent exprimendo figurae gestui: ita ut nullum spectatori causentur dubium. Plicaturae quoque umbra sua nullum membrum reddant inconspicuum, adeoque ad profundiora potius remittendae sunt, ut pars superior imaginis vestitae eo sit spectabilior. Tandem quoque si plus quam una vestis tribuatur imagini, istae non sic disponendae sunt, ac si vestis intima nuda saltem contegeret ossa; sed carni etiam aliquid tribuendum, et tanta crassitie efformandus est vestitus, quam requirit necessitas, vestiumque sibi incumbentium proportio.
De longitudine plicarum. Plicaturae, quae artus circundant, quoad crassitiem deficiant, quo fiunt ab artubus circundatis remotiores. Longitudo plicarum strictiorum et membris propinquiorum diminuatur illo latere, ubi membra sub plicaturarum copia abbreviantur: et haec ipsa plicarum longitudo ex adverso augeatur, ubi membrorum plicae sunt pauciores: ita ut semper tamen singulae unius vestimenti plicaturae distincte cognosci queant, qua ratione unitae fuerint, et manere desiderent: et hac ratione omnium unius vestis plicarum unica sit harmonia: nec undiquaque, neglecta isthac concordantia multae appareant plicarum fracturae singulares.