Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0055

28

CAPUT XIII.
De
Lumine et Conclavi Pictoris: item de
Picturis Nocturnis.
Argumentum.

A Sole lumen accipiunt Planetae atque Terra; ut et naturalem suum colorem res omnes atque singulae. Idem pariter praestant fulgur; Luna atque Ignis. Antiquorum, in eligendis conclavibus ad pingendum minoribus, negligentia, qua debitam sibi amplitudinem lumenque necessarium praeripuerunt ipsi. De vera Conclavis Pictorii latitudine atque longitudine; deque lumine maiore atque minore: quod septentrionale sit oportet. Quomodo collocandum sit Archetypum, et qua ratione observanda sit distantia. Necesse esse, ut ipse Pictor opus propositum e longinquo examinare queat. Res etiam parvas requirere spatium, lumenque decens. De commodo fenestrarum papyracearum. De luminis altitudine. Quomodo procedendum circa picturas nocturnas penes ignem et candelas repraesentatas. Color Ignis. Quis color tribuendus sit figuris Nocturnis, et quinam actionum gestus. Praeclara picturarum nocturnarum exempla factarum a Raphaele; Bassano; Gerhardo ab Hundhorst; Adamo Elzheimero; Antonio de Corregio, et ab Autore.

Linke Spalte

A Sole lumen accipiunt Planetae atque Terra;SI de reflexione et lumine ad pingendum requisito, sermo instituendus sit, a sole faciendum est initium: qui tanquam totius mundi anima stellis suum communicat fulgorem errantibus, et propterea in planetarum locatus est medio. Idem quoque omnia, quae in terra sunt, reddit conspicua, postquam fugatis obscurae noctis tenebris pulcherrimam sui nunciam Auroram in deaurato suo capillitio intra eminentes montium ut et naturalem suum colorem res omnes atque singulae; tractus ad nos transmisit: ubi postmodum cum aere pelagus atque tellus, nubesque et montes atque campi, nec non aedes hominesque et animalia, imo creaturae omnes naturalem suum recipiunt colorem, cum antehac, in mediis tenebris, nigricantia Idem quoque praestant fulgur; Luna; atque Ignis. apparuissent omnia. Idem quoque praestat fulgur inter obscuriora nubila; noctisque tempore pallidior Luna; nec minus candela atque lucerna una cum igne, lumine suo caerulo palliduloque atque rutilo. Et lumen tale reflexionis nomine vocatur; similia autem Opera dicuntur Nocturna.

Antiquorum in eligendis conclavibus ad pingendum minoribus negligentia: qua debitam sibi amplitudinem lumenque necessarium praeripuerunt ipsi.Multi antecessorum nostrorum, imo plurimi quoque inter Germanos et celeberrimi quidam Artifices, in hoc errarunt, quod parvis nimis ad labores suos usi sint, et lumine solisque splendore undiquaque repletis conclavibus pictoriis: quo ipso spatium sibi atque distantiam necessariam ab Archetypo suo vel tabula remote satis discedendi et retrogrediendi; nec minus laborem suum e longinquo conspiciendi, deque eo iudicandi; insimulque etiam legitimam, e sublimi illabentis luminis ad rotundationes necessariam, vim; et ex consequenti naturale quoque omnium colorum robur, praesciderunt,

Rechte Spalte

atque eripuerunt: unde, si debito et conveniente usi fuissent conclavi pictorio, praestantissimis suis Operibus, multo plus contribuere potuissent vivacitatis, energiae atque veritatis.

De vera Conclavis Pictorii latitudine atque longitudine;Necesse igitur est, ut conclave aliquod idoneum eligatur, praesertim ad pingendas Imagines iconicas et magnitudine viventium; nec minus etiam ad Picturas historicas atque similes. Et hoc quidem debita sua carere non debet altitudine atque amplitudine; ita ut longitudo ad minimum eidem sit triginta pedum, et latitudo ferme eadem: deque lumine maiore et minore: prout et lumini, quod e medio conclavi eiusque lacunari summo illabi debet quinque vel sex ad minimum in quadrato tribui debent pedes, quamvis foramen rotundum foret convenientius. Subter hoc lumen adhuc una sit priori similis apertura, quae claudi queat et contegi: ita ut si Historiae repraesentandae sint, quae in campo aperto pleno Sole claroque in lumine facta sunt ad id, quod illabitur superius, admitti quoque possit aliquid istius inferioris. quod septentrionale sit oportet.Et hoc quidem lumen e Septentrione peti debet; quia ab isto cardine solis splendor omnium est minimus. Genuinum ergo atque conveniens Arti nostrae Conclave istud est; si in illo omnia eodem congesta Archetypa atque exemplaria, nec non ipsae picturae lumen quoddam perfectae pulchritudinis habeant, unde cuivis rei suum accedere possit decorum, sua umbra et sua reflexio.

Quomodo collocandum sit Archetypum, et qua ratione observanda sit distantia.Si itaque sive vivum exemeplar, sive idea muta vel Archetypum in loco quodam, sive humiliore, sive elevatiore, (secundum requisita Horizontis, supra quem opus ipsum, postquam consummatum est, tandem collocari debet:) hac ratione optimo lumine illustratum prae oculis consistat, ut omne