29
ibidem sit lumen omnisque umbra, quam NeesseNecesse esse, ut ipse Pictor opus propositum e longinquo examinare queat. Pictor desiderare queat: sic tandem Pictor octo plus minus pedibus abinde remotus consideat. Atque sic debitum ipsi undiquaque est lumen; et satis eidem adhuc suppetit spatii, abhinc retrogrediendi: quod summopere ipsi est necessarium, ut opus suum e longinquo contueri, vel etiam opera sua forte maiora huc illuc provehere, eademque pariter demittere et exaltare queat. Res etiam parvas requirere spatium et lumen decens. Illi quoque, qui opera tantum illa minora elaborant, si praesertim vivis uti velint exemplaribus, ob necessariam sibi distantiam, et ut lumen e sublimi accipiant, laboribus suis ne incumbant in angustis nimis Conclavibus; sed spatium sibi atque lumen quaerant: ubi omnia melius certiorique mensura et maiori vivacitate ipsis apparebunt.
De commodo fenestrarum papyracearum.Si autem lumen ob defectum melioris commoditatis a meridiano admittendum sit cardine; fenestrae muniri queunt quadraturis e charta imbuta oleo factis, ne ob splendorem solis falsae ullae ingruere queant De luminis altitudine. luminis immutationes. Plerumque ista quoque sit luminis altitudo, ut quodvis corpus illuminatum tantundem quoad longitudinem in terram proiciat umbrae, quanta est vera ipsius longitudo.
Quomodo procedendum circa Picturas nocturnas penes ignem et candelas repraesentatas.Si quis Historiam repraesentare velit noctu gestam, is ignem struat magnum claroque lumine ardentem, et fulgore longe lateque circa se conspicuo: et in rebus circumstantibus decenter observet, qua proportione naturali colorem ignis participent, quoque propinquiores sunt, eo magis rutilent, et qua specie in oculos incurrant Color ignis. alia. Ignis enim rutilus plane est, ita ut ad colorem eius mixtura requiratur flavi plumbei clari, cum candido atque minio: et hac ratione ipsae quoque res ab igne collustratae effigurandae sunt. Quo magis autem res quaelibet ab igne remotior est, eo magis in ipsis quoque cessare debet eiusdem splendor, ut pedetentim in atrum tenebricosumque noctis colorem deficiant.
Quis color tribuendus sit figuris Nocturnis;Figurae ante ignis lumen constitutae obscura et nigricante specie inter ipsius fulgorem prodeant: quia ipsi noctis obscuritati, non autem igni suam debent originem. Imagines autem ad latera collocatae pro dimidia parte obscurae, et pro dimidia igneae sive rutilae sint. Quae autem ab igne collustrantur penitus, totae rubeant, et a flammarum reflexione illuminatae in fundo spadiceo atque obscuro consistant.
et quinam actionum gestus.Quod autem ad actiones gestusque et dispositionem illarum attinet; iidem, qui igni sunt viciniores, hoc modo repraesentari possunt, quasi obtenderent pallia, vel manus faciei praemittant, vel igni obvertant, quasi nimium ignis aversuri aestum. Qui
autem remotiores adstant, oculos suos manibus obterere possunt, quasi mordicante fumo, vel offendente flammarum fulgore. Gestus atque dispositiones plures atque similes, prudens quilibet Pictor ex ipsa natura vivorumque exemplorum occasione aucupabitur.
Praeclara picturarum nocturnarum exempla factarum a Raphaele, Bassano,Inter artificiosas eiusmodi picturas prae ceteris laude dignissima est nox illa Raphaelis: qua Angelus e carcere educit Petrum: ubi illius splendore omnia illustrantur quam decentissime. Sic etiam Bassanus multa elaboravit opera nocturna, quae laude sua haudquaquam sunt privanda. Gerhardo ab Hundhorst. Gerhardus ab Hundhorst praeclarissimus erat circa nocturna ad lumina reflexa: prout exempla laboris eius spectari possunt Romae in Templo, quod vocant Alla Madonna della scala: qualia adhuc plura elabaravit alia, etiam illo adhuc tempore, cum ego Ultraiecti discipulus eius essem; quae omnia pingebat magnitudine viventium, magnamque omni loco his ipsis promerebatur laudem. Multa quoque dici possent de Celeberrimi illius Francofurtani Adamo Elzheimero, Adami Elzheimeri Noctibus pictura minutiore repraesentatis: ubi v. g. Jupiter et Mercurius in tugurio Baucidis et Philemonis ad lucernam nocturnam accumbunt: ut Ceres facem tenens a vetula quadam potum petit: nec minus etiam, ubi fugam Christi in Aegyptum ad Lunae splendorem instituit, Josepho taeda ardente manibus arrepta viam praemonstrante: cum pluribus aliis. Singulari quoque Encomio dignum Antonio de Corregio, est opus illud Antonii de Corregio, quo Nativitatem Christi exhibet, accedentesque Pastores, qui pleno lumine a Christo puerulo illustrantur: id quod supernaturali quasi et admirando iudicio expressit.
et ab Autore.Similia quoque opera Autoris manu facta hinc inde conspici possunt: nimirum Romae; qua ratione Nero Imperator Senecam nudum ad facem ardentem, in praesentia Centurionis cuiusdam cataphractati, atque militum, nec non uxoris eius, amicorumque et discipulorum, apertis venis eius interfici curet; quod apud Principem Justinianum invenitur. Sic etiam qua ratione Cato Uticensis ad candelae lumen sibi ipsi violentas inferat manus. Sic etiam sacra Domini Cena Lincii in Austria: et discessus S. Josephi ex hoc mundo: nec minus vulneratio S. Sebastiani sagittis facta ad lumen facis cuiusdam, in Altaribus Lambachiensibus: similiter quoque decollatio S. Johannis Baptistae in Aede Dominica Bambergensi; et alibi alia, de quibus ad evitandam inanis gloriolae vanitatem ipsa potius loquatur oculorum inspectio, quam folium istud plura adiciat.