Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0060

33

Linke Spalte

inter temperamenta cholericum, quod calidum est et siccum; inter metalla, Cuprum; inter anni tempora, Aestas. Alias sedem suam quoque reperit in pulchritudine labiorum: et si immixtum habeat album, incarnatus vocatur, atque roseus (cum carneo alias. In insignibus summum iste habet locum, et Rubineus vocatur. Purpureus et purpureo;) autem color rubeus est obscurissimus, e tinctura conchyliorum quorundam desumtus olim, et Regibus solis attributus, ita ut plebeiis gestare purpuram omnino esset vetitum. Atque hic in solis Insignibus Regni Castiliae invenitur.

viridis;Color viridis in summa Telluris superficie progerminat, et in gramine, arborumque frondibus sese prodit, et oculis prae ceteris blanditur. Hinc Gratiam quoque designare solet; et amoenitatem animi; quoniam per illum quasi ridet annus: nec non sanitatem et vivacitatem, quia herbarum color est; item Spem, eo quod viridantia frugum sata plena agricolae promittere soleant horrea. Inter gemmas e Smaragdo effulget; et ad partes Veris accedit; et Adolescentiae vegetantis nota est, Veneremque pro Planeta habet. In insignibus autem reici solet, cuius tamen causa me latet.

bruni;Brunus color, (cuius species, amethystinus, spadiceus, rufus, badius, badius, puniceus) est mixtura rubri et nigri, rubeoque proximus; inter gemmas elucet ex Amethysto, et pro Planeta habet Mercurium. Significatio

Rechte Spalte

autem ex utroque mixturae colore petenda est; ita ut hinc Symbolum exurgat Mediocritatis in omnibus animi perturbationibus, impetuque ingenii; unde procedunt prudentia, frugalitas et acquiescentia. In insignibus raro invenitur, et inter aetates, quietum denotat vitae senescentis statum.

nigri,Niger color, oppositum est candidi, unde obscuritas rerum omnium, prout ab albedine omnia fiunt lucidiora. Atque hinc proprie loquendo Nigredo dicenda non esset Color, sed omnium potius colorum Mors atque interitus. Unde symbolum quoque est tristitiae, moeroris, variorumque infortunii generum, prout et ipsius damnationis propter infernales illas tenebras. Interim tamen constantiae quoque nota dicitur, quia inter omnes colores quam diutissime durat: quam ob causam inter gemmas huc etiam refertur Adamas. Elementum eius Terra; Planeta, Saturnus; metallum, Plumbum est: Inter anni tempora autem ei tribuitur Hiems; inter complexiones, melancholica, quae frigida est et sicca. In Arte Heraldica nomen suum vulgare retinet.

Colores mixtos sequi significationem colorum suorum principalium.Quae autem denique mixtorum porro colorum sit significatio, ex principalium descriptione, qui mixturam illam ingrediuntur, satis perspicuum est; prout paulo antea de amethystino iam diximus.


CAPUT XV.
De
Pictura Sinensium, item de figuris ligno incidendis:
nec non de Melano-chalcographia seu figuris nigri-
cantibus in aere effingendis.
Argumentum.

Muhammetani nullas tolerant imagines. Chinenses easdem peramant, de coloribus tamen oleariis nullam habent notitiam, et picturis tantum utuntur simplicibus, nuda circumscriptione delineatis. Ratio istius inscitiae. Pictor illius gentis clarissimus fuit Higiemondus, quem nigrum appellant, Indus natione. Descriptio operum quorundam a Chinensibus pictorum. De figuris ligno incidendis. Haec ars primam dedit ansam, ad inveniendam artem Typographicam. In hac arte excelluerunt in Belgio, Lucas Lugdunensis; in Germania, Albertus Dürerus; GrünvvaldusGrünwaldus et Holbeinius. De arte melano-chalcographica, quam aeris nigricantis vocant. Istius inventor fuit Locum tenens Chiliarchicus N. de Siegen. W. Vaillant mira in hac arte praestat. Regulae quaedam de Pictura.