35
atque pulcherrimas, cicures reddere et ad consortium humanum assuefacere queant. Adhuc alia figura Saltatricem repraesentat, quales in illa regione inveniuntur quam plurimae, quae in diversoriis, nec non et alibi inter convivia, sicubi desiderantur, instrumentis suis musicis varie ludunt, simulque saltant, et more comico cantant atque saliunt, et hac ratione certo pretio conductae societatibus varia ministeria praestant.
De figuris ligno incidendis.Antequam autem Discursui huic nostro imponamus finem, paucula adhuc dicenda restant de formis, prout vocant, sive figuris ligno incidendis: quae Ars pulcherrima sane libris praesertim typo impressis per literas initiales magnum conciliat ornatum. Figurae a. in hac arte in trunculis e ligno pyrorum primo ab Artifice delineante calamo describuntur atque designantur; et deinde a Xylographo sive Sectore formarum ita ligno inciduntur, ut quicquid lineis vacuum est, penitus exscindatur, nihilque maneat superstes, ac eminulum, nisi quod opere Diagraphico illuc delineatum est. Et iste postmodum trunculus ita exsectus in quadro typographico literis apponitur, cochleisque simul firmatus sub praelo chartae pariter imprimitur. Inventae autem pulcherrimae huius artis gloria Germanis nostris debetur, quippe e qua deinde ars typographica originem traxit, quae Anno 1440. Haec ars ad inveniendam artem Typographicam, primam dedit ansamArgentorati atque Moguntiae primum habuit initium: ita nimirum, ut, antequam Ars illa moderna fundendi typos innotesceret, prout notum est, forma integra scripturae imprimendae ligno inscriberetur, lignoque postea modo supradicto exciso tabula haec consequenter ita imprimeretur, prout adhuc videre licet in libris primitus impressis, quales sunt Processus Belialis de Anno 1487. Reformatio Norica Anni 1488. aliique similes.
In hac arte excoluerunt in Belgio, Lucas Lugdunensis;Tales figurae Xylographicae apud Germanos superiorum temporum, ceu primos illarum inventores, magni aestimabantur: quos postmodum imitabantur in Belgio Johannes Niger Frisius, Lucas Lugdunensis Batavus, et tandem etiam in Italia Marcus Antonius et Hugo da Carpi. Inter Germanos laboriosus ille Albertus Dürerus ipse formas quasdam incidit: quem secutus est Tobias Stimmer, istumque porro eiusdem frater Christophorus Stimmer Xylographus clarissimus. Atque sic non tantum Norimbergae, sed et Augustae Vindelicorum, Basileae et Argentorati multi erant in pulchra hac arte Magistri satis clari atque celebres, prout in scriptis Grünwaldus et Holbeinius.Operibusque Düreri, Grünwaldii, Pirkheimeri atque Holbeinii magna cum illorum laude videre licet. Libentissime hic quoque mentionem fecissem illorum artificum
qui pulcherrimas illas et praeclarissimas figuras ligno inciderunt, quas nobis Scripta Petrarchae Anno 1551. Scripta itidem Ciceronis Anno 1540. impressa; Calendarium quoque Ecclesiasticum Norimbergae impressum, prout et Biblia multa tam Germanica quam Latina, nec non Homeri, Virgilii et Ovidii opera recentiorum editionum, varie exhibent, quippe qui laude sua merito non essent defraudandi: Nomina tamen illorum nullibi reperire nec expiscari potui.
De arte melanochalcographia, quam aeris nigricantis vocant.Ars illa Chalcographica, quam nigram dicunt, merito hic etiam sicco pede non est praetereunda: illa autem in hoc consistit, ut instrumentis quibusdam ferreis atque chalybeis acutis satis, vel potius aculeatis laminae cupreae more solito expolitae, ex arte terantur, premantur, et obtorqueantur: quo facto, acuto deinde caelo effigiem porro sive figuram in molli isto cupro delineant, (et, quae elevanda sunt, iterum expoliunt.) Qui labor quinquaginta vel sexaginta impressiones praebet exactiores, nec multo post, cum in cupri saltem superficie haereat, nec profunde illud penetret, atteritur, atque evanescit. Alias vero non magnae iudicatur esse difficultatis ars ista, et exercitium in se haud indecens, nec iniucundum. In delineatione autem totum consistit negotium, ita ut ei, qui hanc probe callet, ars ista, similesque scientiae aliae, penitus pateant, ludique tantum instar sint.
Istius inventor fuit Locumtenens Chiliarchicus N. de Siegen.Primus huius artis inventor Anno 1648. bello nimirum Germanico finito, fuisse dicitur Locumtenens quidam Chiliarchicus Hassiacus, cui nomen N. a Siegen, qui hac ratione Serenissimae Viduae Regentis Hasso - Casselianae effigiem dimidia viventis quantitate; nec minus Principem quoque Auriacum efformavit. Deinde Serenissimus Princeps ac Dominus, Dominus Robertus, Comes Palatinus Rheni etc. artis quippe delineatoriae ac pictoriae peritissimus, hancce scientiam egregie admodum expolivit, et ad tantam extulit perfectionem, ut addi nihil queat amplius: id quod certa quaedam opera, a praecellentissima Serenitatis suae manu facta, videlicet effigies quaedam Magdalenae, item nonnullae icones Viventium, item miles quidam retrospiciens, micanti sua Cataphracta clypeoque et hasta instructus, quibus paria non inveniuntur, abunde comprobant. Porro eandem artem ulterius W. Vaillant mira in hac arte praestat. excoluit W. Vaillant pictor alias admodum peritus, inque delineatione exacte et solidissime exercitatus, qui elegantia et artificiosa aeri hoc modo committere coepit opera quam plurima, ob multitudinem iamiam reticenda: et iste iam ob summam