37
Atque sic etiam, si tyro quidam Pictoriae artis naturali alias capacitate ad celeberrimam hanc coelestemque Artem satis praeditus, fundamentalem veramque cognitionem variorum Artis illius obiectorum formarumve assequi desiderat; ante omnia necesse est, ut quaelibet membratim consideret, nec ad secundum accedat, nisi quod primum esse debuit, optime iam memoriae impresserit, habitumque in pingendo illo iamiam sit assecutus. Quod si enim aliter quis procedat, vel tempus omni pretio pretiosius inaniter consumitur, vel ad minimum studium ipsum et cognitio Artis mirum in modum protrahitur atque prolongatur. Adeoque plus diligentiae quam celeritati tribuere tenetur discipulus.
13. In effigie decora manus ne elevetur altius, quam ad caput; nec cubitus, quam ad axillam; nec pes, quam ad genu usque. Pes quoque longiorem pede non faciat gressum.
14. Cuiusvis imaginis ipsa quasi anima et affectus exprimendus est; et id in ipsis quoque animalibus. Neque enim decet aratro iunctos boves superba illa exprimere forma, qua pingi solet equus ille Alexandri Magni Bucephalus. Quamvis haec forma non deceat famigeratam illam Inachi filiam, quae in vaccam mutata fingitur: quae merito depingitur erecto capite, pedibusque fugacibus, et cauda innodata procurrens.
15. Ut necessaria corporis artuumque humanorum, nec non brutalium proportio, debite observetur: ante omnia conandum est, ut membra singula legitime invicem correspondeant, nec inaequali situ, sive contra requisita sexus, collocentur.
16. Communis imaginum mensura secundum longitudinem consideranda est, non vero secundum crassitiem.
17. Inter laudatissimas et maxime admirandas Naturae productiones numeratur et haec, quod in una specie variae reperiantur formae quae nunquam ex omni parte, et omnino sibi invicem sunt similes. Unde quicunque naturam imitari studet, artus quam optime et accuratissime considerare tenetur.
18. Contrarium; nempe longos imagini tribuere pedes et collum breve; item pectus angustum, et brachia longiora, tanquam deforme atque turpe fugiendum est; ita ut omnia iuxta ipsius Naturae discrimen discriminentur.
19. Qui aliquid ad vivum designare desiderat, is tanta a prototypo abscedat distantia, quanta est ipsius rei longitudo, bis vel ter sumta; simulque sibi in imaginatione sua proponat lineas quasdam rectas, quarum beneficio id contempletur, quod
designare vult: atque tunc lineae hae praesentativae veram ipsi totius rei cognitionem insinuabunt. Et hoc in omni proposito, sicut et in designandis Operibus antiquorum, probe observandum est. Ubi tamen simul notetur, quia celeberrima antiquorum Opera in perfectione sua, ad magnum iam ascenderunt culmen, ita eadem penitus esse imitanda, ut nihil omnino nec addatur, nec diminuatur: alias enim procul quis a scopo aberrat, quod multis saepe, tam Gallis quam Belgis, accidit, qui Opera sua iuxta exemplar quoddam antiquum quidem efformarunt, sed immixto simul modo quodam peiore proprio, vel a Magistris suis assumto: Unde in illis charta deinceps exhibitis, parum apparuit boni, sed imitatio potius Calloti sui, seu Perierii, vel etiam Sprangerii, Golzii, vel Rubenii sese prodidit. Adeoque nil melius est, quam genuina antiquorum Opera aeque ac Picturas rarissimas via recta, sepositaque omni alteratione imitari: cum eadem, ad instar Sacrae Scripturae, nec castrationem admittant, nec additiunculas.
20. In Operibus parvis errores non tam facile cognoscuntur, quam in maioribus. Ratio haec est, quia in illis non omnes partes necessariae aeque perfici possunt, quam in homine, vel animali magnitudine viventis depicto. Si igitur opus ipsum hac ratione non plene est elaboratum; errores quoque in eo tam facile non animadvertuntur. Si enim e.g. virum quendam ducentis vel trecentis passibus a te distantem quam diligentissime contempleris, ob nimiam tamen distantiam diiudicare non poteris, utrum pulcher sit, an deformis; utrum vultu conspicuo et spectabili, an vero communiore. Et si istius viri diminutionem legitime velis dignoscere, digitum saltem tuum ad unius quasi spithamae distantiam oculo tuo ita praetendas, ut extremitas eiusdem subter pedes e longinquo adstantis viri applicetur: atque tunc digitum tuum eleves, iterumque demittas in eundem locum; et oculo tuo incredibilis apparebit diminutio.
21. Necesse est, ut quis simul ubique et inter omnes homines; et simul tamen domi atque solus sit: id est, cogitationes quidem suas quis emittere potest, ad omnia quasi obiecta idonea, et proposito suo inservientia, ubicunque olim oculis hausta; et domi tamen solus eadem quis secum ponderare, et quod optimum videtur, ex illis eligere debet: hac enim ratione mox laudabilem tyro in operibus suis assequetur Naturae imitationem.
22. Postquam aliquis praecipuae cuiusdam Historiae unum vel plura elaboravit Prototypa, cum amico quodam fidissimo consilium capiat, eademque examinari curet; omnibusque deinde admonitionibus