38
diligenter quoque insistat, omnique studio enitatur, ut tota inventio historiae sit conformis, et in se quam elegantissima: atque tunc sequatur exemplaria viva.
23. Honorem potius et gloriam sibi proponat Pictor, quam utilitatem; nihilque festinanter praecipitet: prout quam plurimi ex ista praecipitantia pravam assumunt consuetudinem, et sic corrumpuntur funditus. Cum e contrario maiore et continuatiore studio ferventioreque diligentia iudicium excrescat plenius, et gloria deinceps atque fama suam secum per se deferant utilitatem.
24. Quam optime dixit Horatius, tum demum ad perfectionem deductum esse opus quoddam, cum exinde possessori enascatur gaudium, Artifici autem sperata utilitas atque commodum.
25. Quamvis interdum leviores quidam
et minutiores simul obrepant errores; propter aliarum tamen partium praestantiam opus ipsum ne vituperetur: sicut qui testudine quam artificiosissime ludit, non statim pudore suffunditur, si unica semel chorda aberret: vel sicut non statim reiciendus est laudabilis alias sagittarius, si intimum scopi nigrum semel non tetigerit. Saepe enim optimae quoque et praestantissimae Picturae sub initium oculis non satis blandiuntur, donec quis scopum et intentionem Artificis exactius pernoscat. Ideoque Picturae in animum tardius intromittendae sunt, sicut aquam per rostrum et gulam sensim demittunt gallinae; atque tum demum tutius de illic iudicare potest. Et hanc quoque benignitatem a nobilissimo Lectore praesens iste expectat liber, qui cum Autore perpetuo eiusdem sese commendat favori ac benevolentiae.
Et sic Picturam depictam cernitis omnes:
Quique legens discit, pingere cuncta potest.