43
Marius statuam propriam similem per omnes fere urbis vicos erexit.
Quamvis autem duae hae artes, Pictoria scilicet et Statuaria, sub quindecim primis Imperatoribus, ibidem cum laude propagatae fuerint; illarum tamen perfectio atque bonitas successu temporis Hae Artes notabiliter iterum decrescunt sub Constanino Imperatore.notanter deficiebat: sicut inter alia, illorum temporum aedificia testantur, artificiosas antiquorum delineationes de die in diem decrevisse. In specie autem sub regimine Imperatoris Constantini Magni Architectura et Sculptura notabiliter retrogressae sunt: quod satis apparet ex ipsis Operibus hoc tempore Romae erectis; et ex arcu triumphali, qui adhuc prope Colosseum extat. Haec enim Opera ex defectu bonorum Artificum ex historiis illis Traiani tempore in marmore sculptis; prout etiam e statuis aliis antiquarum praedarum desumebantur: sed quilibet istarum Artium cultor pro sua prudentia istius et priorum temporum differentiam facillime diiudicare poterit: eo quod opera Antiquorum Tandemque propter invasiones barbarorum plane dispereunt. ingeniosa essent, et artificiosa atque pulcherrima; sequiorum autem deformia, inordinata, crassaeque Minervae omni Diagraphices decoro destituta. His porro accedebat mox subsecuta Gothorum aliorumque populorum exterorum atque barbarorum invasia; qua una cum Italia funditus disperditae sunt omnes Architectura tamen in aliquo adhuc manebat pretio. pariter Artes.
Hoc fatum tamen Architectura paulo minus experta est, quam Artes ceterae: prout videre est e thermis Lateranis a Constantino Imperatore erectis; ubi quae ad portam principalem columnae, e puro sunt Porphyrite, cum capitulis e marmore pulcherrimis, nec non parastatis duplicibus pretiosissimis; quae omnia elegantissime et artificiosissime exculpta sunt, ita, ut tota illa structura multo cum ingenio sit erecta: cum e contrario ea, quae in pavimento tessellato et marmoris instar variegato conspiciuntur, nec non quae vitreata sunt, impolita sint omnia, rudique et crassa manu elaborata. Hancque porro differentiam spectare quoque licet in pulcherrimo illo templo S. Johannis in Laterano; in quo Constantinus statuas Christi et duodecim eius Apostolorum, e puro collocavit argento: quae omnes, prout et propria eius effigies, una cum aliis, arte sane exigua et delineatione valde inconcinna elaboratae sunt; ita ut artificiosam illam aliorum Imperatorum perfectionem, quos in Capitolio Romano adhuc spectare licet, multis passibus et e longinquo demum insectentur. Unde satis colligere licet, duas has Artes, Pictoriam nempe et Statuariam, ante Gothorum invasionem urbi Romae ultimum iam dixisse Vale.
Ratio huius.Quod vero Architectura illis temporibus adhuc diutius conservata fuerit, usque adeo mirum non est: facillimum enim erat, antiqua illa et magna aedificia, quae a Romanis totius terrarum orbis praeda referta fuerant, imitando; nova extruere; eo quod Archetypum et Idea Artificibus semper prae Collecta undiquaque templi Petrini, quod Romae est, ornamenta. oculis esset: cum e contrario Pictoribus et Statuariis opera omnia pretiosiora et rariora vel direpta, vel confracta fuerint. Qui igitur in templo, quod Romae est, Petrino in Vaticano, adhuc superstes visitur pulchrarum columnarum, pretiosarum stylobatarum, elegantium Capitulorum, artificiosoumartificiosorum
arcuum, alioramque rariorum Operum musivorum et vitreatorum Thesaurus, ex aliis iamdudum extructis aedificiis praeclarissimis collectus est, unde hoc Templum his omnibus exornatum fuit: quod pariter factum quoque est cum aedibus Sacris ad Sanctam Crucem Hierosolymitanam; item S. Laurentii et Agnetis. Et quis ignorare potest, illud ipsum Baptisterium, in quo magnus ille Monarcha cum filia sua Constantia ad animarum suarum admissi sunt lavacrum; praesertim illam Concham Porphyreticam pretiosissimam: et Candelabrum marmoreum cum puerulis quibusdam venustis, qui foliis quam artificiosissime ornati sunt; cum omnia raro elaborata sint artificio, multis temporibus anteiam fuisse fabrefacta?
Mutatio sedis Imperatoriae his artibus ultimam intulit ruinam.Nihil autem has Artes tantopere ad ultimam sui promovit ruinam, quam quod Imperator Constantinus Magnus Romanam urbem penitus reliquit, et anno Christi trecentesimo trigesimo sedem suam Imperatoriam in Graeciam atque Byzantium transtulit: quem in locum eundem secuti sunt omnes illius temporis artifices celebriores; prout eodem magnam quoque copiam rarissimarum Imaginum et Statuarum, multa pecunia coemtam, transtulit. Sic autem natura fert rerum humanarum omnium, ut si semel ad interitum aliquid vergat, id decursum hunc suum haud sistat prius, quam ad ultimum tandem venerit interitum.
Nimirum illo quidem tempore, sedente tunc Liberio Pontifice, Architecti Romani singulari industria atque ingenio magnificam illam aedem, Templum S. Mariae Maioris eodem tempore erectum imperfectum est admodum. quae Mariae maioris dicitur, extruere conati sunt; hoc ipsum tamen nonnisi magnis cum defectibus, multaque imperfectione praestiterunt. Quamvis enim principalis eiusdem distributio una cum Symmetria atque proportione iuxta regulas artis ex amussim sit instituta: ex opinione tamen artificum recentiorum longe prudentissimorum, prima eiusdem designatio, nec non opera musiva et vitreata una cum Picturis in muro factis, debito carent iudicio. Porro etiam temporibus Juliani Imperatoris, qui Apostata cognominatur, in monte Celio conditum est templum in honorem D. Martyrum Johannis et Pauli; quod pariter omni decoro atque elegantia destitutum est. Et e duobus his aliisque pluribus, sumtuosis quidem, sed male ordinatis aedificiis, satis apparet, ipsam quoque Architecturam illo tempore ad ultimam prolapsam esse ruinam; eo architecturae decrementum. quod undiquaque ingeniosi exercitatique deficerent Architecti. Quod et Aretinorum exemplo edocemur, qui si melius quid indagare potuissent, procul dubio nullis pepercissent sumtibus, ut tam pretiosa ex Porphyrite, Iaspide, Granatis, marmore, cedris et similibus, carius conquisita materialia melius fuissent collocata.
Interitus Romani Imperii occidentalis secum traxit interitum omnium artium.Atque tum demum Gothorum aliorumque barbarorum festina sequebatur invasio, qui Romae omnia aedificia pulcherrima et magnificentissima funditus everterunt, ut cum omnibus artibus atque artificibus viva quasi sepelirentur. Et primo quidem pretiosas picturas et statuas fatum illud tetigit, quippe quae delectationi potius, quam ulli usui inserverent; cum aedificia adhuc ad habitationem corporisque humani defensionem, prodesse viderentur: