Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0073

44

Linke Spalte

quamvis etiam, quae circa illa versatur Ars, Quare Imagines et Statuae funditus eversae fuerint.paulo post imensum decreverit. Nimirum quia imagines et statuae primo statim obtutu illorum exhiberent nomina qui magnae inter Romanos fuissent autoritatis, vel egregiis facinoribus evasissent celebres: Unde deinceps imagines eorum in perpetuam illorum memoriam columnis aeneis, arcubus triumphalibus, thermisque et monumentis impositae fuerant: Hinc easdem barbari ex odio atque invidia confestim deiectas everterunt, inque frusta comminuerunt, ut omnis illorum memoria, una cum Hoc primo fiebat a Visigothis;effigiebus, penitus eradicaretur. Haec primo circa annum Christi quadringentesimum praestabant Visigothi, qui Alaricum sibi praefecerant Regem, totamque Italiam, et urbem praecipue Romanam, hancque iam altera vice totaliter atque crudeliter Et Vandalis.devastaverant. Hos postea sequebantur Vandali sub Genserico Rege suo, qui effigies quoque vivas, Imperatricem nimirum Eudoxiam, interfecti tunc Imperatoris Valentiniani viduam, cum multis Romanorum tam nobilium, quam plebeiorum, in exilium abductos in extremam praecipitarunt pernitiem. Reliqua Romanorum plebs omnem virtutem, artem atque honestatem obliviscitur.Reliqua plebs Romana, praesertim cum meliores iamdudum antehac cum Constantino Byzantium transmigrassent; postmodum feros barbarorum mores imitata breviter usque adeo fuit perversa, ut omnium virtutum atque legum, omniumque artium, imo omnis quasi boni memoria abolita, ipsis iam brutis viverent stupidiores.

Christiana porro Religio multum quoque contulit ad Artium Iconopoeticarum exterminium.Ad hoc Artium istarum Iconopoeticarum exterminium multum quoque conferebat sub Imperatore Constantino Magno introducta Christiana Religio; quae inusitata miraculorum vi atque copia omnes Gentilium errores, una cum Idolis illorum radicitus extirpabat: ubi omnibus nervis in id vigilabatur, ut omnis vel minima ad pristinum Idolorum cultum occasio e medio tolleretur, ita ut non tantum pretiosissima et rarissima Operis musivi et encaustici Opera cum aliis falsorum Deorum gentilium Imaginibus sumtuosissimis; sed clarissima quoque monumenta statuaeque celeberrimorum quondam Monarcharum atque Heroum, in pulverem comminuerentur atque cinerem. Prout et destructum est illo tempore Ethnicum illud templum Hadriani, e quo ornamenta plurima pro cultu Divinae Maiestatis ad templum D. Petri in Vaticano iure optimo maximo adhibita sunt. Atque id quidem non artium istarum odio vel invidia faciebat Christiana religio; sed prout iam dictum est antea, ut omnis gentilium errorum penitus tolleretur atque extirparetur ansa et occasio.

Earundem interitum quoque promovit Totila.Neque id satis erat: sed ulterioribus ruinis subicienda erat Roma. Tam vehementer enim omnem iram suam in illam effundebat Totila, gladioque et igne omnia tantopere devastabat atque exscindebat, ut octodecim dierum spatio, ne unicus quidem homo vivus, imo ne minima quidem Romae pristinae similitudo superstes esset: Cum aedes reliquae in rudera sic penitus conciderent omnes, ut rariores quoque sub terra adhuc residuae artificiosorum operum reliquiae totaliter nunc sepelirentur. Roma subterranea.Cumque horum posteri in summa horum omnium superficie, quae aequoris instar complanata erat, agros colere, vineasque plantare vellent, quasdam adhuc

Rechte Spalte

prioris miseriae reliquias, sed inter has picturas rarius, quia levior atque tenuior istarum materia nimia temporis diuturnitate iam consumta erat; Statuas tamen durioris materiae plures detexerunt: Unde nomen acceperint Grottae.a quibus conclavibus subterraneis, nostro adhuc tempore, Grottae appellantur camerae tales in subterraneis constructae. Post haec omnia, cum Narsetis strenui illius Romanorum Ducis opera expulsi essent Barbari, elapso nimirum quasi saeculo Romam Ultimae ruinae causa fuit Constans Imperator.veniebat circa annum sexcentesimum sexagesimum tertium Constans Imperator Constantinopolitanus, et reliquias omnes secum transportabat, si quid fortunae potius arbitrio quam hostium proposito ibidem manserat superstes. Quamvis rapinae istius Imperator hic nullum sentiret fructum, eo quod, adversis in mari navigationi eius ventis, in Siciliam deportatus, ibidem a quodam suorum interficeretur, ut hac ratione raptum hunc integrum solius fortunae relinqueret Cuius raptum Saraceni omnino perdunt. ludibrio; et hac ratione non Roma tantum, sed et Sicilia devastaretur penitus. Saraceni enim de thesauro hoc raptuque certiores facti Siciliam magna vi invadentes, omnia diripiebant, quae ipsis grata esse poterant: Statuae autem et Effigies artificiosae, quas Romani Pontifices, et praesertim Gregorius Magnus post se reliquerant, feroci manu barbarorum istorum militum, omnino corruptae atque annihilatae sunt.

Artium Iconopoeticarum restauratio.Cum autem frusta quaedam ex his omnibus informia adhuc reperirent posteri, hi deinde impulsu proprio nativi sui ingenii haec studia reassumserunt, et quamvis omni regula destituti, nudoque arbitratu suo manum applicarent, haud parum tamen Initia earum rudia erant et informia. in his praestiterunt. Nec mirum, si opera illorum sub initium crassa essent et rudia, defectu nimirum delineationis atque distributionis secundum Artem institutae: prout inter alia id edocureunt figurae arcuum, templi Petrini antiqui, ante Exempla horum Romae, structuram ultimam, nec non in portis Romanis; quae in memoriam Sanctorum quorundam Patrum Graeco more elaboratae, et aliquot Conciliis Ecclesiae et Ravennae praesertim in admirando illo aedificio S. Mariae rotundae. stabilitae manserunt. Simile exemplum quoque adhuc extat Ravennae, et praesertim extra urbem in Templo rotundo D. Mariae Sacro, quod statim post eiectionem Longobardorum extructum fuit. In hoc autem Templo rarissimum quoddam et singulare spectatur Opus, (quamvis cetera satis inepta sint,) Tholus nimirum, sive fornix, i. e. pars eius omnium summa, qua totum Templum plenissime contegitur, quaeque cum decem pedum habeat latitudinem, ex uno tamen lapidis frusto fabrefacta est: cum alias vix possibile videatur, quod lapis ducentis mille pondo pendens ad tantam altitudinem extolli potuerit.

Adeoque hae Artes caput suum quidem attollunt.Quamvis igitur ante et post haec tempora artes hae aliquoties caput suum iterum extollere conarentur; quin et imaginibus quoque et Statuis non in privatis tantum aedibus, sed in Templis quoque, praesertim tempore Theodosii Imperatoris, et quidem anno Christi quadringentesimo trigesimo primo locus concederetur; imo Gregorius Magnus Pontifex illas Laicorum libros diceret, ut quae in Templis admitterentur, (ad illorum nempe ornatum, non vero ut adorarentur, sive colerentur,) consentiret; imo Concilium quoque Constantinopolitanum