Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0086

53

Linke Spalte

quoque et fama ipsi enata fuit, quod omnium Statuariorum optimus esset et praeclarissimus. Interrogatus quondam ab amico, quonam mentem suam dirigens vultum Jovis propemodum ex ipso caelo petitum eboris lineamentis esset amplexus? illis se versibus quasi magistris usum respondit: Iliad 1.

Ἦ καὶ κυανέῃσιν ἐπ' ὀφρύσι νεῦσε κρονίων,
Ἀμβρόσιαι δ' ἄρα χαῖται ἐπεῤῥώσαντο ἄνακτος
Κρατὸς ἀπ' ἀθανάτοιο, μέγαν δ' ἐλέλιξεν ὄλυμ-
πον.

Id est:

Dixit, et nigris superciliis annuit Satur-
nius,
Immortales vero comae commotae sunt Re-gis,
Capite ab immortali: magnum autem con-
cussit Olympum.

Vid. Valer Max. lib. 3. cap. 7.

Unde patet, quam accurate artifices antiqui expenderint Poetarum scripta. Hanc statuam quoque Plinius insigniter laudat lib. 36. cap. 5. et Pausanias in Eliacis prioribus. Tanta autem fuit magnitudine, ut sedens effingendus esset Jupiter, cum alias tectum templi illius Olympii, alioquin alti satis, auferrendum fuisset; ubi tamen et hoc situ summum capite tangebat lacunar. Et hanc quoque Statuam ipsi Jovi tantopere placuisse fingebant, ut per tonitru quasi gavisus tum ederet signum, annotante Zwingero in Theatro mundi.

[De hac etiam Propertius lib. 3.
Phidiacus signo se Juppiter ornat ebur-
no:
Praxitelem propria vindicat arte lapis, etc.

In digito autem quodam istius Jovis Olympici
inscripserat Phidias: Pantarces pulcher: prout
tradit Clemens Alexandrinus in protreptico:]

Ante palatium montis Caballini in urbe Roma duae consistunt statuae, Alexandrum Magnum cum Generoso equo suo Bucephalo exprimentes, quarum antiquissimam Phidias, alteram Praxiteles elaboravit, monente sic Inscriptione antiqua his verbis:

OPUS. FIDIAE. OPUS.
PRAXITELIS.

VIdeatur in opere nostro de Sculptura Tabula aenea, quam signat lit. F. Id ipsum quoque testatur nova quaedam Inscriptio his verbis:

Inscriptio Romana.Phidias, nobilis Sculptor, ad artificii praestantiam declarandam, Alexandri Bucephalum domantis effigiem e marmore expressit. Praxiteles Sculptor, ad Phidiae aemulationem, sui monumenta ingenii, posteris relinquere cupiens, eiusdem Alexandri Bucephalique signa,

Rechte Spalte

felici contentione perfecit. Sixtus. V. Pontifex Maximus, signa Alexandri M. celebrisque eius Bucephali, ex antiquitatis testimonio, Phidiae et Praxitelis aemulatione, hoc marmore ad vivam effigiem expressa, a Fl. Constantino Maximo e Graecia advecta, suisque in thermis in hoc Quirinali monte collocata, temporis vi deformata, ad eiusdem Imp. memoriam, urbisque decorem, in pristinam formam restituta hic reponi iussit. A.M.D.LXXXIX. Pontif. IV.

Et Angelus quidem Roccha lib. de Bibl. Vatic. pag. 256. sustinere nititur, Praxitelen opus suum Romae elaborasse.

Porro Plinius lib. 34. c. 8. eodem tempore, scribit, innumeram prope artificum claruisse multitudinem, quam aetatem ab Olympiade octogesima tertia usque ad centesimam quinquagesimam quintam extendit. Ibidem autem Phidiae aemuli fuisse dicuntur Alcamenes, Critias, Nestocles, et Haegias: et deinde Olympiade octogesima septima Agelades, Callon, Polycletus, Phragmon, Gorgias, Lacon, Myron, Pythagoras, Scopas, et Perelius. Idem eodem loco addit, venisse et in certamen laudatissimos artifices, quamvis diversis aetatibus genitos, quoniam fecerant Amazonas: quae cum in Templo Ephesiae Dianae dicarentur, (verba sunt Autoris) placuit eligi probatissimam ipsorum Artificum, qui praesentes erant, iudicio: cum apparuit eam esse, quam omnes secundam a sua quisque iudicassent: Haec fuit Polycleti; proxima ab ea Phidiae; tertia Cresilae; quarta Cydonis; quinta Phragmonis.

Statua Minervae.Postmodum etiam Minervae Statuam fabrefecit admirandam ex ebore et auro viginti sex cubitorum altitudine, in huius scuto Amazonum proelium caelavit, intumescente ambitu Parmae; eiusdem concava parte Deorum et Gigantum dimicationem; in soleis vero lapitharum et Centaurorum: adeo momenta omnia compacta artis illius fuere. In base autem, quod caelatum erat, Pandoras Genesin appellavit: ubi Dii erant triginta numero nascentes, victoria praecipue mirabili. Peritos idem Autor lib. 36. cap. 5. miratos dicit et serpentem, et sub ipsa cuspide aeream Sphyngem Tandemque addit, haec obiter tantum dicta esse, de Artifice nunquam satis laudato, simul ut noscatur, illam magnificentiam aequalem fuisse et in parvis. Haec autem Minervae Statua adhuc Plinii tempore Athenis in Parthenone adstitit, quod templum erat istius Deae, ubi, quasi in coenobio, virgines habitabant.

Nemesis RhamnusiaEiusdem quoque opus fuit Nemesis Rhamnusia, quae erat Statua Veneris decem cubitorum altitudine in manu mali s. pomi ramum tenens (ex quo parva surgebat complicatio, ubi, teste Antigono, scriptum erat;