54
Agoracritus Parius fecit, hunc enim discipulum suum Phidias adeo dilexit, ut nomen eius inscripserit operi, ex quo proverbium: Rhamnusia Nemesis.) Deque hac statua Plinius lib. 36. c. 5. refert, certasse inter se duos Phidiae discipulos in Venere facienda, Alcamenem nempe Atheniensem, et Agoracritum, et vicisse Alcamenem, non opere, sed civitatis suffragiis contra peregrinum suo faventis: quare Agoracritus ea lege signum suum vendiderit, ne Athenis esset, et appellaverit Nemesin: idque positum Cliduchus. fuisse Rhamnunte pago Atticae. Aliud quoque ipsius opus notum est; quod Cliduchum vocant, id est clavigerum; quod una cum Minerva quadam Phidiae, Paulus Aemilius Romam transtulit, inque Fortunae Templo locavit. Hunc Cliduchum opus illud fuisse statuunt, quod Pausanias in Eliacis describit; nimirum eodem expressam fuisse effigiem Plutonis clavem tenentis, Bacchi item et Proserpinae, duarumque Nympharum. Porro duo etiam ab illo fabrefacta sunt signa alia, quae Catulus in eadem aede Fortunae posuit palliata. Elieis Venus. Venerem sculpsit eburneam, testudini pedem suum imponentem: quo ipso innuebat, quod sicut testam suam nunquam deserat testudo, ita feminas deceat domi manere reconditas. Praeterea inter opera eius quoque numerantur Apollo aereus: in sede Jovis Olympii tres Gratiae pulcherrimae; Puer quoque aliquis diadematus; item Minerva quaedam lignea, manibus pedibusque marmoreis, pro Plataeensibus: Mercurius pro Thebanis, et Miltiadis statua cum aliis Atheniensium quorundam, pro Delphis: quae omnia a Plinio, Plutarcho Anaglyphica invenit (Basso rilievo) et Pausania de illo referuntur. Testante Plinio quoque toreuticen, s. artem caelatoriam s. anaglypticam aperuisse atque demonstrasse merito iudicatur, quam Polycletus erudisse credendus est. Plin. lib. 34. cap. 8. Felicitate autem inveniendi in tantum pollebat, ut, Luciano in Haeresibus teste, totius Leonis magnitudinem ex unico eiusdem ungue aestimare valuerit: quod locum Proverbium: Ex ungue Leo, dedit proverbio: Ex ungue Leonem! Qua vero in hoc procedatur methodo Vitruvius et libro tertio breviter demonstrat. Idem porro hac in arte tantos fecit progressus, ut proverbio: Phidiae signum.Phidiae signum; utamur, de rebus, quae ad primum quoque aspectum admirandae habentur. Istoque Cicero in libro de claris Oratoribus hisce utitur verbis: Hortensii admodum adolescentis ingenium ut Phidiae signum aspectum et probatum est.
Pericles eundem in suam adsciscit amicitiam.Illustris ille Atheniensium Dux magnusque bonarum Artium Fautor Pericles, Plutarcho in huius vita teste; laudatum Phidiam amicorum sibi adscivit intimum; collectosque ad ornandam Atheniensium urbem variarum artium Magistros, e quorum numero
Ictinus, Callicrates, Coroebus, Xypetius, Metagenes, Xenocles, Mnesicles, celeberrimus item pictorum Zeuxis, et Agartharchus; omnes illius inspectioni subiecit; ac singulis pensum suum ab illo assignari voluit: quo ipso in sui perniciem illorum in sese excitavit invidiam. Sub opere igitur extruendae arcis, excellens ille Architectus Mnesicles ab editissimo quodam loco decidens adeo laedebatur, ut iam omnes de illius salute desperarent. Cumque Pericli ob id haud parum sollicito, ut ferunt, Minerva in somnio remedium monstrasset, quo Architecti istius morbus confestim sanatus fuit: istius Deae Iconem, prodebita gratitudine, tam artificiose ex metallo fabricavit Minerva Formosa. Phidias, ut nomen Formosae sortita fuerit, cum ab ipso Statua salutaris et Minervae vocaretur. In maiorem vero huius Deae gloriam, Phidias iconem eius, quam ex ebore sculpserat, auro induxit, Aurea. unde et Minerva aurea appellabatur: Ipsique a Pericle pro singulari hoc et artificiosissimo Opere quinquaginta Talenta persoluta sunt. Statuae autem huius altitudo ad viginti sex cubitos extendebatur, eademque et Lemnia, quod a Lemniis sacrata fuerat, dicebatur. Illius in clypeo pugnam Amazonum, interque illas sui ipsius effigiem ceu Viri calvi manibus ingens saxum tenentis caelaverat. Periclem quoque cum Amazonum quadam luctantem in eodem clypeo formaverat, cuius faciem tamen Minervae hasta utcunque tegebat, quamvis alias ab omni latere abunde agnosci posset. Et haec ambo tam apte tamque ingeniose inserta erant, ut eadem eximere volenti, absque totius statuae confractione haud facile cessissent. Idem hoc opus Cicero hunc in modum scribens indigitat. Non enim est tale, quod in Arce poni possit, quasi Minerva Phidiae, sed tantum ut ex eadem officina exiisse videatur. Et Ovidius illius sic meminit:
Arcis ut Actaeae vel eburna vel aurea cu-
stos
Bellica Phidiaca stat Dea facta ma-
nu.
Tumultus Athenis contra Periclem, Cumque harum statuarum ergo Atheniensium populus adversus Periclem concitatus, eidem exprobraret, quod nimia in opera haec prodigalitate, reditus publicos insigniter diminuisset; rogantique in concione: an pretio nimis caro emtae videantur? responsum esset: plus nimio: ipse replicabat: Nomen itaque meum operibus hisce inscribi curabo, impensas vero mihi imputabitis. Ubi populus quidem generoso hoc responso aliquantulum placabatur; sed Thucydides interim cum asseclis sub specie nimio a Phidia emtae Minervae Periclem incusare nunquam desistebat: donec ex Alcibiadis consilio