Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0100

63

Linke Spalte

XXIV. PAUSIAS
Sicyonius.

XXIV. PAUSIAS Sicyonius pictura encaustica nobilis; quales etiam fueruntSUpra a nobis dictum est in vita Polygnoti cap. 1. n. 3. hunc invenisse artem encausticam: de qua ita Plinius lib. 35. cap. 11. Ceris pingere, ac picturam inurere quis primus excogitaverit, non constat: Lysippus; Aristides; Praxiteles; Nicanor; Polygnotus; Arcesilaus; Pamphilus.quidam Aristidis inventum putant, postea consummatum a Praxitele; sed aliquanto vetustiores encausticae picturae extitere, ut Polygnoti et Nicanoris et Arcesilai Pariorum. Lysippus quoque (cuius supra facta est mentio cap. 2. n. 19.) Aeginae picturae suae inscripsit ἐνέκαυσεν, i.e. inussit: quod profecto non fecisset, nisi encaustica inventa. Pamphilus quoque Apellis praeceptor non pinxisse tantum encaustica; sed etiam docuisse traditur Pausiam Sicyonium, primum in hoc genere nobilem.

Brietes Pausiae pater et praeceptor.Hic Pausias Brietis filius fuit, eiusdemque primo discipulus. Pinxit et ipse penicillo parietes Thespiis, (quod erat oppidum pinxit parietes; Boeotiae Heliconi proximum, unde Musae dicuntur Thespiades:) cum reficerentur, quondam a Polygnoto picti: multumque comparatione superatus existimabatur, quoniam non suo genere certasset. Idem et lacunaria primus pingere instituit: nec cameras ante eum taliter adornari mos fuit. Parvas pingebat tabellas, maximeque pueros: parvasque tabellas. hoc aemuli eum interpretabantur facere, quoniam tarda picturae ratio esset illa: quamobrem arti daturus et celeritatis famam, absolvit uno die tabellam, quae vocata est hemeresios, i.e. unius diei; puero picto.

Amavit Glyceram inventricem coronarum,Amavit in iuventa Glyceram municipem suam inventricem coronarum, certandoque imitatione eius ad numerosissimam florum varietatem perduxit artem illam. eamque pinxit. Postremo pinxit illam sedentem cum corona, (quod factum post olympiadem centesimam:) quae e nobilissimis eius tabula appellata est stephanoplocos, ab aliis stephanopolis; quoniam Glycera venditando coronas sustentaverat paupertatem. (Illud enim nomen a plectendis hoc a vendendis coronis derivatum est.) Huius tabulae exemplar, quod apographon vocant, L. Lucullus duobus talentis emit a Dionysio Athenis.

Opera eius.Pausias autem fecit et grandes tabulas: sicut spectatam in Pompeii porticibus boum immolationem: eam enim picturam primus invenit, quam postea imitati sunt multi, aequavit nemo. Ante omnia cum longitudinem bovis ostendere vellet, adversum eum pinxit, non transversum: unde et abunde intelligitur

Rechte Spalte

Ars eius in elevandis et rotundo terminandis membris. amplitudo. Dein cum omnes, quae volunt eminentia videri, candicantia faciant, coloremque condiant nigro: hic totum bovem atri coloris fecit, umbraeque corpus ex ipso dedit: magna prorsus arte in aequo extantia ostendens, et in confracto solida Patria eius, pictorum patria. omnia. Sicyone et hic vitam egit, diuque fuit illa patria picturae. Tabulas inde publico omnes propter aes alienum civitatis addictas, Scauri aedilitas Romam transtulit.

XXV. EUPHRANOR
Isthmius.

XX.XXV. EUPHRANOR, pictor.EUphranor Isthmius (quo nomine intelliguntur angustiae illae, quibus Achaiae connectitur Peloponnesus, in quibus quasi mediis sita erat Corinthus.) Olympiade centesima quarta longe ante omnes eminuit (teste Plinio 1. 35. c. 11.) Discipulusque fuit Aristippi: (idem ib. c. 10.) Idemque et inter Statuarius, caelator et faber aerarius. fictores s. statuarios excelluit, fecitque colossos, et marmora ac Scyphos scalpsit: Docilis ac laboriosus ante omnes, et in quocumque Opera eius colossi; Heroes. Vitia eius in pingendo. genere excellens ac sibi aequalis. Idemque primus expressisse videtur dignitates heroum.

Prout autem quod semel concedit natura, non semper largitur eadem: ita Euphranor, cum duodecim Deos pingeret Athenis, tanta arte Neptuni imaginem tantaque maiestate illius vultum repraesentabat, ut postmodum pro formando Jove nihil haberet reliquum, adeoque hoc ipso scopum non attingeret. Et ita primus quidem videtur usurpasse symmetriam, ut tamen universitate corporum exilior, et capitibus articulisque De pictura scripsit. grandior esset. Volumina quoque composuit de symmetria et coloribus.

Opera eius alia.Opera eius fuere: equestre proelium, duodecim illi Dii; Theseus, in quo dixit: eundem apud Parasium rosa pastum esse; suum vero carne. Nobiles eius tabulae Ephesi: Ulixes simulata vesania bovem cum equo iungens; et Palamedes dux fasce gladium condens.

XXVI. PRAXITELES
Statuarius.

XXVI. PRAXITELES statuarius.CUm hoc Euphranore, Plinio teste lib. 34. cap. 8. Olympiade centesima quarta vixit Praxiteles statuarius: quamvis idem lib. 33. cap. 9. et alterius faciat mentionem Praxitelis, qui Mag. Pompeii aetate primus fecerit specula argentea. Hic autem, de quo nobis agendum est, (cuiusque iconem tabula aenea sub lit. E. refert:) inter statuarios excelluit;quod non tantum Proverbium Proverb. Praxitelea capita. illud: Praxitelea capita; sed illae quoque Bucephali et Alexandri statuae