Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0101

64

Linke Spalte

subindicant, de quibus supra in vita Phidiae mentionem iniecimus, ubi multis Praxitelis opus praefertur ei, quod Phidiae Opera eius; est. Praeter opera eius, quae Athenis in Ceramico erant, [Ceramici autem duo erant loca Athenis, unus in civitate, ubi scorta prostabant; et alter extra civitatem. Nomenque habet κεραμεικὸς, à κεραμεὺς, figulus.] Neptunum scilicet equestrem cum Gigante; a Plinio Venus Coa, vestita; 1. 36. c. 5. ante omnia laudatur Venus quaedam, quam ut viderent multi, navigaverunt Gnidum. Duas autem fecerat, simulque vendebat, alteram velata specie, quam ob id quidem praetulerunt optione, quorum conditio erat, Coi, cum alteram etiam eodem pretio detulisset, severum id ac pudicum Venus Gnidia, nuda. arbitrantes. Reiectam Gnidii emerunt, immensa differentia famae. Voluit eam postea a Gnidiis mercari Rex Nicomedes, totum aes civitatis alienum, quod erat ingens, dissoluturum se promittens: omnia autem citius perpeti maluere, nec immerito; illo enim signo Praxiteles nobilitavit Gnidum. Aedicula eius tota aperta erat, ut conspici posset undique effigies, favente ipsa, ut credebatur facto: nec minor ex quacunque parte admiratio erat. Feruntque Hanc quidam amore lascivo ambit. amore captum quendam (Amyntas alicubi dicitur) cum delituisset noctu, simulachro cohaesisse, eiusque cupiditatis fuisse indicem maculam. Erant autem in Gnido et alia signa marmorea illustrium artificum; Liber pater Bryaxidis, et alter Scopae, et Minerva: nec maius aliud Veneris Praxitelicae specimen, quam quod inter haec sola Opera eius alia. memoratur. Eiusdem fuit et Cupido obiectus a Cicerone Verri: ille, propter quem Thespiae visebantur, tunc in Octaviae scholis positus. Eiusdem et alter nudus in Pario colonia Propontidis, par Veneri Gnidiae nobilitate et iniuria: adamavit enim eum Alchidas Rhodius, atque in eo quoque simile amoris vestigium reliquit. [Thebis autem lex vetabat, iuxta Aelianum var. hist. lib. 4. cap. 4. aliquid obsceni aut pictura aut plastice fingere.] Romae Praxitelis opera erant, Flora, Triptolemus, Ceres in hortis Servilianis: boni Eventus et bonae Fortunae simulachra in Capitolio: item et Maenades, quas et Thyadas vocant (Bacchi sacerdotes) et Cargatides et Sileni in Asinii Pollionis monumentis, et Apollo et Neptunus.

Et quamvis marmore felicior, ideo et clarior esset: fecit tamen et ex aere pulcherrima opera (tradente Plinio lib. 34. cap. 8.) Proserpinae raptum: item Catagusam, s. fila ducentem: et ebrietatem, et Liberum Patrem, nobilemque una Satyrum, quem Graeci periboeton cognominant, i. e. celebrem. Signa etiam, quae ante Felicitatis aedem fuere; Veneremque, quae ante cum ipsa aede incendio cremata est, Claudii

Rechte Spalte

principatu, marmoreae illi suae, per terras inclytae parem: item Stephusam, seu coronas nectentem; Spilumenen, seu maculatam; Oenophorum, seu vini gestatorem: Harmodium et Aristogitonem tyrannicidas, quos a Xerxe Persarum Rege captos, victa Perside, Atheniensibus remisit Magnus Alexander. Fecit et puberem Apollinem subrepenti lacertae cominus sagitta insidiantem, quem Sauroctonon s. lacertae occisorem vocant. Spectabantur et duo signa, eius diversos affectus exprimentia; flentis matronae, et meretricis gaudentis: hanc putabant Phrynen fuisse, deprehendebantque in ea amorem artificis et mercedem in vultu meretricis habebat simulacrum. [De hoc autem eius amore haec extat historia: Praxiteles nimirum Satyrum ex Pario marmore et Cupidinem ex Pentelico lapide summa industria elaboraverat, dum Phrynen meretricem, insigneque scortum, amore deperiret: a qua interrogatus, quodnam opus haberet pretiosissimum? tacuit ipse, spondens autem ei, quod eligeret, se daturum. Techna autem quadam Phrynes servus accurrit, officinam Praxitelis ardere nuncians. Intentus itaque Praxiteles, impendio resistere sperans, foras repente sese proripuit, inquiens; nihil misero mihi ex laboribus superest, si Satyrus et Cupido conflagrarint. At Phryne, ne festines, inquit, calliditate tantum mea circumventus es. Tali itaque astutia Cupidinis simulacrum Phryne a Praxitele dono accepit. Id autem ea mortua a Thespiensibus octingentis auri minis comparatum et Cerissi servatum Caius Caesar Romam advexit, quod postea a Claudio Imperatore remissum, Nero denuo abstraxit. Plut. in Hyper. Athenaeus lib. 12. cap. 22.] Benignitas a. Praxitelis exinde patet, quod, ut Plinius loco supra citato refert, Calamidis quadrigae aurigam suum imposuerit, ne melior in equorum effigie, defecisse in homine crederetur. Natus autem erat in extrema Italiae ora, quam Magnam Graeciam olim appellabant: deinde ob artis excellentiam civitate Romana donabatur, quam plurimis etiam egregiis signis ornavit. Scripsit (teste Varrone) quinque Volumina nobilium operum in toto orbe. Claruit autem potissimum candido marmore, quod ab insulae nomine, in qua effodiebatur, Parium dicebatur. Propert. lib. 3.

XXVII. CYDIAS pi-
ctor.

XXVII. CYDIAS pictorEUphranoris tempore fuit Cydias pictor, patria quidem ignotus, sed cuius tabulam, Argonautas repraesentantem [qui heroes Huius opera. sunt, cum Jasone in Argo navi Colchos profecti ad diripiendum vellus aureum: suntque qui dicant, fuisse duos et quinquaginta, alii addunt quattuor.