73
tacuisset, tandem eruperit: dignum esse hoc opus, quod in caelum extollerent Charites. Romam autem deportatum, iniuria temporum tandem interiit. Id autem hinc patescit minimum, nobilem hanc picturae artem multum profuisse Rhodiis; prout de Sicyone commemoravimus supra.
Opera eius alia.Fecit et Cydippen: [Puella haec fuit in Delo Insula generis nobilitate et formae praestantia insignis, cuius amore captus Acontius adolescens ex Coa insula, cum repulsam metueret, quod neque genere, neque opibus illi par esset, ad dolum confugit, pomumque ad pedes eius devolvit, versibus hisce inscriptum:
Iuro tibi sanctae per mystica sacra Dianae;
Me tibi venturam comitem, sponsamque futu-
ram.
Hos itaque versus legens Cydippe, fidem suam amanti imprudens obstrinxit. Quo factum est, ut quoties alteri nubere conaretur, toties in gravem inciderit morbum, ab irata Diana (ut Acontius credi volebat) immissum. Tandem re omni a puellae parentibus intellecta, ne Dianae numen gravius irritarent, puellam Acontio spondent. Unde Virgil.
Quale fuit malum, quod litera pinxit A-
conti:
Qua lecta cupido pacta puella viro
est.]
Et Tlepolemum: [Iste Herculis et Astioches dicitur filius, quam ex Ephyra urbe Peloponnesi rapuerat, clarus rebus bellicis, corporisque proceritate insignis. Hic cum adolevisset, Lycimnium avunculum suum Marte progenitum, et patre suo clarissimum, iam senem interfecit. Propter quod fabricatis navibus, contractaque iuvenum manu patriam reliquit, Rhodumque tenuit, in qua trium urbium regnum obtinuit. Belli vero Troiani tempore novem navium classe Graecis suppetias tulit, quo in bello a Sarpedone Jovis filio fuit interfectus.] Et Philiscum tragoediarum scriptorem meditantem: et Athletam: et Antigonum Regem: et imaginem matris Aristotelis Philosophi, qui ei etiam suadebat, ut Alexandri Magni opera pingeret, propter aeternitatem rerum; sed impetus animi, et quaedam artis libido in haec potius eum tulere.
Quidam et naves eum pinxisse dicunt usque ad annum quinquagesimum; huiusque argumentum esse, quod cum Athenis celeberrimo loco Minervae delubri propylaeon seu vestibulum pingeret, ubi fecit nobilem Paralum (inventorem longarum navium:) et Hemionida, quam quidam Nausicaam vocant [Alcinoi, Phaeacum regis filiam, a navibus cognominatam, quae Ulyssem in littore reperit naufragium passum, vestitumque ad patrem perduxit. ] adiecerit parvulas naves longas in iis, quae pictores parerga appellant, a quibus initiis ad arcem ostentationis
opera sua pervenissent. Novissime pinxit Alexandrum ac Pana.
Quater illa coloribus induxisse fertur.Jalyso quater colorem induxisse refert Plinius loc. cit. subsidio iniuriae et vetustatis, ut decedente superiore inferior succederet. Quamvis id paradoxum sit auribus peritorum artis, capique vix possit, quomodo id ope albuminis, vel glutinis cuiuslibet factum fuerit, cum olei mixtura, qua facilius successisset, nondum fuerit inventa.
Eundem et inter Statuarios refert Plinius lib. 34. cap. 8. cum inquit: Nunc percensebo eos, qui eiusdem generis opera fecerunt, etc. Athletas, et armatos, et venatores sacrificantesque Batton, Euchir, Glaucides, etc. Pythocritus, Protogenes (idem pictura clarissimus, ut dicemus:) Patrocles etc De certamine autem eiusdem cum Apelle iam dictum est supra cap. 4. num. 33.
XXXV. ASCLEPIODO-
RUS, Pictor et Statua-
rius.
XXXV. ASCLEPIODORUS. Pictor et Statuarius.QUaenam Asclepiodori fuerit patria, scripta antiquorum non tradunt: sed id tantum refert Plinius lib. 35. cap. 10. quod aetate Protogenis et Apellis vixerit: quodque eundem in symmetria miratus fuerit Apelles: eique Mnason tyrannus Opus eius maximi pretii. pro duodecim Diis dederit in singulos minas trecenas: quae singulae ad 17½. florenorum Rhenanorum summam computatae in universum efficiunt 5250. florenos; ut omnes Dii 63000. florenis venditi sint. Idemque Mnason Theomnesto in singulos Heroas dedit minas centenas. [Erant autem Heroes antiquis viri nobiles et illustres, qui mortales cum essent, rerum tamen a se gestarum magnitudine, quam proxime ad Deos immortales accesserunt, eamque apud vulgus opinionem emeruerunt, ut post mortem in Deorum numerum crederentur relati; quales fuerunt Semidei illi, de quibus fabulatur antiquitas, quod altero parente DEO, altero mortali prognati fuerint.]
Plinius lib. 34. cap. 8. hunc Asclepiodorum etiam numerat inter statuarios, eosque praecipue, qui philosophos facere soliti essent, quorum nomina sunt: Apollodorus; Androbulus; Asclepiodorus; Alevas.
XXXVI. NICOPHANES
pictor.
XXXVI. NICOPHANES.DE Nicophane haec tantum habet Plinius lib. 35. cap. 10. Annumeratur his (qui scilicet Apellis et Protogenis tempore vetustorum operum studiosus. vixerunt,) et Nicophanes: elegans et concinnus, ita ut vetusta opera pingeret propter