74
aeternitatem rerum: impetuosi animi, et cui pauci comparentur. Cothurnus ei et gravitas artis.
XXXVII. PERSEUS.
XXXVII. PERSEUS discipulus Apellis,PErseus unico Magistro Apelle nobilis; alias vix aliquid laudis habet apud Plinium, loco iam citato; ubi post Nicophanem sic inquit: Multum a Zeuxide et Apelle abest Apellis discipulus Perseus, ad quem de hac arte scripsit.
XXXVIII. NEALCES
Pictor.
XXXVIII. NEALCESNEalces vixit temporibus Arati Sicyonii cuius amicis annumeratur, prout in vita Melanthi diximus. De eo Plinius lib. 35. Opera eius. cap. 11. quod Venerem pinxerit. [At Valerius Maximus lib. 8. cap. 11. uberius paulo historiam de spuma equi, supra commemoratam, inter effectus artium rariores ita recenset. Praecipuae artis pictor, inquit: (qui in argumento Nealces dicitur,) equum ab exercitatione venientem, modo non vivum, labore industriae suae comprehenderat: cuius naribus spumas adicere cupiens, tantus artifex in tam parvula materia multum ac diu frustra tenebatur. Indignatione deinde accensus, spongiam omnibus imbutam coloribus forte iuxta se positam apprehendit, et veluti corrupturus opus suum, tabulae illisit. Quam fortuna ad ipsas equi nares directam, desiderium pictoris coegit explere. Itaque quod adumbrare non valuit, casus imitatus est.]
Ars discernendi res alioqui similes.Pergit autem de eo Plinius, quod ingeniosus fuerit et solers in arte. Siquidem cum praelium navale Aegyptiorum et Persarum pinxisset, quod in Nilo, cuius aqua est mari similis, factum volebat intelligi, argumento declaraverit, quod arte non poterat. Asellum enim in littore bibentem pinxit et crocodilum insidiantem ei.
XXXIX. PYREICUS hu-
milium Pictor.
XXXIX. PYREICUS humilium Pictor.DE hoc ita Plinius lib. 35. cap. 10. Nunc subtexi par est minoris picturae celebres in penicillo; e quibus fuit Pyreicus arte paucis postferendus: proposito nescio an destruxerit se, quoniam humilia quidem secutus, humilitatis tamen summam adeptus est gloriam. Tonstrinas, sutrinasque pinxit, et asellos et obsonia, ac similia, ob hoc cognominatus Rhyparographas, i. e. sordidorum pictor in iis consummatae voluptatis: quippe eae pluris vaeniere, quam maximae multorum.
XL. SERAPION.
XL. SERAPION magnarum tabularum pictor.E diverso meniana, inquit Varro, omnia operiebat Serapionis tabula Romae sub Veteribus: (sc. Rostris apud curiam in Comitio: ubi ferebantur leges, agebantur causae, et conciones habebantur) Hic scenas optime pinxit, sed hominem pingere non potuit. Plin. ibid.
XLI. DIONYSIUS.
XLI. DIONYSIUS Anthropographus.COntra Dionysius nihil aliud, quam homines pinxit, ob id Anthropographus cognominatus, i. e. hominum pictor. Sic pergit Plin. ibid.
XLII. CALLICLES.
XLII. CALLICLES.SEquentes nec patria nec arte nimis clari, nomine tamen cum innotuerint, nec illo a nobis defraudandi sunt. Parva fecit.Pergitque Plinius de Callicle quodam, quod et ipse parva fecerit. Eundem tamen lib. 34. cap. 8. et inter Statuarios numerat, quodque ut Colothas, qui cum Phidia Jovem Olympium fecerat, philosophos optime fecerit, sicut et Cleon et Cenchramis et Cephis.
XLIII. CALACES.
XLIII. CALACESNIl de hoc habet Plinius, quam quod parvorum pictoribus eundem annumeret, dum inquit, lib. 35. cap. 10. Parva et tabellas Comicas.Callicles fecit; item Calaces comicis tabellis.
XLIV. ANTIPHILUS
Aegyptius.
XLIV. ANTIPHILUS Aegyptius pictor.ANtiphilus, tradente Plinio lib. 35. c. 10. in Aegypto natus, artem didicit a Ctesidemo. Vixit autem sub Ptolemaeo primo, Opera eius.Apellis aetate, eiusque aemulus. Utraque autem, tam parva scilicet, quam magna pinxit: nam et Hesionam nobilem pinxit: [quae fuit Laomedontis Troiae Regis filia, quam Hercules ceto expositam liberavit. Verum cum Laomedon, accepti beneficii immemor, pactam ei mercedem denegaret, Hercules hominis perfidiam aegre ferens, Troiam diripuit, Hesionemque Telamoni, qui primus murum conscenderat, uxorem dedit. Ovid. lib. 11. fab. 6. Virg. lib. 8.] Et Alexandrum ac Philippum, cum Minerva, qui Plinii tempore erant Romae in Schola in Octaviae porticibus: et in Philippi, Liberum patrem; Alexandrum puerum; Hippolytum tauro emisso expavescentem: [hic fuit Thesei et Hippolytae Amazonis filius, qui cum caelibem ducens vitam venatu sese exerceret, a Phoedra noverca absente patre amatus est: cuius turpi desiderio cnm obtemperare voluisset, illa filium apud Patrem detulit, tanquam de stupro eam solicitasset. Quamobrem