Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0118

77

Linke Spalte

pinxerit. [De stemmatibus autem sic habet idem Plinius lib. 35. cap.2. Apud maiores in atriis erant imagines. Et expressi cera vultus singulis disponebantur armariis, ut essent imagines, quae comitarentur gentilitia funera, semperque defuncto aliquo, totus aderat familiae eius, qui unquam fuerat, populus: stemmata vero lineis discurrebant ad imagines pictas. Tales ergo imagines ad genealogias spectantes, sive icones pingere solebat Coenus. Nisi forte praevalet altera lectio Cl. Salmasii, qui legit, Scammata: id est, caveas, in quibus includi solebant bestiae.]

LVIII. CLESIDES.

LVIII. CLESIDES.CLEsides eiusdem classis iuxta Plinium, Reginae Stratonices iniuria innotuit. Nullo enim honore exceptus Ob contemtum amores detegit clandestinos.ab ea, pinxit volutantem cum piscatore, quem reginam amare sermo erat: eamque tabulam in portu Ephesi proposuit: ipse velis raptus est. Regina tolli vetuit (sive melius sibi conscia: sive ad commonstrandam populo innocentiam:) utriusque similitudine mire expressa.

LIX. CRATERUS.

LIX. CRATERUS.CLesidae subiungit Craterum Plinius l.35. cap. 11. refertque, quod Comoedos Athenis in Pompeio pinxerit; qui locus Athenis fuit celeberrimus, et a Laertii inter prete 1. 6. in Diogene vertitur palatium.

[Idem tamen Plinius lib. 36. c. 5. de Cratero etiam haec notat: Similiter Palatinas domos Caesarum replevere probatissimis signis Craterus cum Pythodoro etc. unde patet, quod statuarius etiam fuerit, sculpendo marmore nobilis.

LX. EUTYCHIDES.

LX. EUTYCHIDES.PErgit idem loco citato; de Eutychide, quod bigam pinxerit, regente victoria.

LXI. EUDORUS.

LXI. EUDORUS.ET de Eudoro; quod scena spectetur; idemque et ex aere signa fecerit.

LXII. IPHIS.

LXII. IPHIS.SEquitur Iphis eodem loco: quod clarus fuerit Neptuno; et Victoria.

LXIII. ABRON.

LXIII. ABRON.ET Abron ibidem; quod Amicitiam pinxerit, et Concordiam; et Deorum simulachra; quamvis praeter ordinem huc irrepsisse videatur.

LXIV. LEONTISCUS.

LXIV. LEONTISCUS.PErgit autem literarum ordine Plinius; quod Leontiscus Aratum victorem pinxerit cum trophaeo; et psaltriam.

Rechte Spalte

LXV. LEON.

LXV. LEON.ET, quod Leon Sappho pinxerit, celebrem illam Poetriam.

LXVI. NICEARCHUS

LXVI. NICEARCHUS.NIcearchus ab eodem Venerem pinxisse dicitur inter Gratias et Cupidines: et Herculem tristem insaniae poenitentia.

LXVII. OENIAS.

LXVII. OENIAS.ET Oenias Syngenicon; sive par congenitum vel gemellos: i.e. Castorem atque Pollucem.

LXVIII. PHILISCUS.

LXVIII. PHILISCUS.PHiliscus, ibidem, officinam pictoris, ignem conflante puero.

LXIX. PHALERION.

LXIX. PHALERION.PHalerion autem Scyllam: [aCirce, infecto fonte, in quo lavari haec solebat, in monstrum commutatam; cuius inferior pars caninos rictus referret.]

LXX. SIMONIDES.

LXX. SIMONIDES.SImonides, in eodem Catalogo sequens, Agatharchum quendam pinxisse fertur [utrum ille fuerit, qui stadium vicit Olympiade sexagesima prima; an alius, qui praefectus fuit classi Syracusanorum, referente Thucydide lib. 3. an alius quidam; ignoratur.] et Mnemosynem, s. memoriae Deam. [An forte hic poeta ille fuit; pingendi quoque peritus, qui primus artem memorandi invenisse fertur?]

LXXI. SIMUS.

LXXI. SIMUS.MOx Simus ab eodem Autore iuvenem requiescentem in officina fullonis, Quinquatrus celebrantem: [quo in festo scilicet, servis coenae apponebantur,] idemque Nemesin egregiam pinxisse dicitur.

LXXII. THEODORUS.

LXXII. THEODORUS.ET Theodorus ibidem emungentem. Idemque ab Oreste matrem et Aegisthum interfici [Orestes enim Agamemnonis et Clytemnestrae filius, cui soror Electra necem parari ab Aegistho, qui patrem Agamemnona interfecerat, matremque constupraverat, praevidens, ipsum per paedagogum in Phocidem clam ablegat. Ubi duodecim annos moratus, cum paedagogo Argos rediit, ubi sub specie hospitum Phocensium missorum, ut Orestis obitum nunciarent, intromissus ad Clytemnestram, eam cum Aegistho adultero conscia Electra in ultionem patris occidit.] Bellumque Ilia cum pluribus tabulis, quod erat, Romae in Philippi porticibus, Et Cassandram [Priami filiam, quae ab Apolline vaticinandi donum nacta, cui tamen nemo crederet; in praedae Troianae divisione Agamemnoni cessit, qui cum monenti, ut uxoris caveret insidias, et ipse non crederet, ab Aegistho tandem