Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0156

99

Linke Spalte

Iocus.Inter iocos tandem illius, quorum multi circumferuntur, et hic refertur, quod in aetate sua iuvenili in figurae cuiusdam a Praeceptore Cimabue pictae naso muscam depinxerit tam vividam, ut Praeceptor ad machinam rediens, aliquoties eandem manu abigere tentaret, nec pictam agnosceret, nisi quatenus immotam.

Angelus Politanus hoc ipsi condidit Epitaphium:

Epitaphium. Ille ego sum, per quem pictura extincta
revixit:

Rechte Spalte

Cui quam recta manus, tam fuit et fa-
cilis.
Naturae deerat, nostrae quod defuit
arti.
Plus licuit nulli pingere nec melius.
Miraris turrim egregiam, sacro aere so-
nantem:
Haec quoque de modulo crevit ad a-
stra meo.
Denique sum Gottus: quid opus fuit il-
la referre?
Hoc nomen longi carminis instar e-
rit.


CAPUT II.
De
STEPHANO; LAVRATO,
aliisque sex artificibus.
Argumentum.

VI. STEPHANUS Pictor Florentinus. Opera eius Pisae; Florentiae transfiguratio Christi: aedificium optice pictum: historia de navicula Christi. Simia naturae dicitur. Assisii gloriam caelestem pingit. Architectus erat. Epitaphium eius. VII. PETRUS LAURATUS Pictor Senensis. Opera eius Senae, Aretii. VIII. BONAMICUS BUFFALMACCUS pictor Florentinus. Opera eius: Vita Christi; Patriarchae et Evangelistae. A Simia decipitur. Historia de rustico. Imagines quomodo vocales reddantur. De usu antiquarum vestium. IX. AMBROSIUS LORENZETTUS pictor Senensis, primus meteora depinxit. X. PETRUS CABALLINUS pictor Romanus. Opus eius Crucifixus Assisii: pro Sancto habetur. Epitaphium eius. XI. SIMON SENENSIS Lauram pingit Petrarchae amasiam. Epitaphium eius. XII. ANGELUS GADDI pictor Florentinus, Affectus egregie pingit: item Tempestatem marinam; Veritatem et Mendacium: Grammaticam; crucifixionem Christi Aretii. Architectus est, pontemque Florentiae super Arnum struxit. Epitaphium eius. XIII. ANDREAS ORGAGNA pictor Florentinus, sculptor, Architectus et Poeta. Delicias mundi pingit et miseriam humanam: amicos suos in caelum, inimicos in infernum collocat.

Linke Spalte

VI. STEPHANUS Pictor
Florentinus.

VI. STEPHANO, Pictor Florentinus. STEPHANUS Gotti discipulus non omnibus saltem coaetaneis, sed et Praeceptore ipso clarior, Pisis imaginem D. Virginis pinxit in templo, quod Campi Sancti Opera eius Pisana. dicitur, iam tum Praeceptoris operibus celebriorem. Florentiae Florentina. in monasterio S. Spiritus tres arcus pinxit in recente albario: inque primo transfigurationem Christi, in qua circa vestes Apostolorum nova invenit plicaturarum genera, sub quibus nuda quoque promicarent membra, quod nemo adhuc observaverat. In altero historiam exhibebat sanati Lunatici, inque ea domum quandam columnatam scenographice iuxta regulas delineatam, quod illo tempore parum adhuc innotuerat; praecipue autem

Rechte Spalte

admirationem in ea meretur scala quaedam optico prospectu notabilis.

In arcu tertio historiam periclitantium naufragio discipulorum depinxerat, in qua praeter affectum terroris e facie discipulorum elucescentem, qui variis quoque monstris marinis tentari finguntur, vestium quoque tantum est artificium, ut opus hoc inter optima eiusdem reputetur. Praeterea in sacello quodam Luciferi effiguravit lapsum, cum variis corporum, brachiorum et pedum catagraphis, ut propterea Naturae dictus fuerit simia.

Et quamvis plura quoque Florentiae, Mediolani, Romae et alibi de ipso extent: prae ceteris tamen summam meretur laudem Assisiana. Gloria quaedam caelestis Assisii picta, quamvis haud absoluto opere: ubi tanta est vultuum varietas, tanta spirituum caelestium iucunditas, tam varii obvolitantium angelorum situs, ut illorum temporum circumstantia fidem vix admittat. In