Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0163

104

Linke Spalte

ordinis S. Dominici, multosque ad vivum effiguravit: inter quos, Hugo, primus istius ordinis Cardinalis; Paulus Patriarcha Florentinus; Boninsegnius Martyr Florentinus; S. Antonius Archiepiscopus Florentinus; Benedictus II. Trevisanus: Dominicus Cardinalis Florentinus; Petrus de Palude; Albertus Magnus; Raymundus Catalaunus, et c. Maiori artificio spectabilis erat summi Altaris tabula, in qua praeter admirandam D. Matris imaginem, martyrium SS. Cosmi et Damiani.

In aede S. Dominici, quae Fesolis est, tabulam summi altaris pariter pinxit, quam cum ob vetustatem alius renovare vellet, corrupisse potius videtur. In alio huius templi Sacello spectatur illius Annunciatio, ubi miraculi loco Gabriel Angelus; adstantibus et Protoplastis. Porro et a Nicolao V. Romam vocatus, in palatio eiusdem Sacellum Sacramenti pinxit, a Paulo III. deinde iterum destructum.

Opera sua nunquam correxisse dicitur, quod Deo sic volente confecta crederet nec penicillum applicuisse ante dictas preces; nec crucifixum pinxisse citra fusas Discipuli eius. lacrimas; nec alia, quam Sacra, tetigisse. Discipuli eius erant Benotius Florentinus, insignis praeceptoris imitator; Zenobius Strozzius, qui plurimas civium Florentinorum domos picturis exornavit; Gentilius de Fabriano; et Dominicus de Michelino, qui ad S. Apollinarem Florentiae Altare S. Zenobii et alia pinxit. Mortus est anno Christi 1455. aetatis 68. et sepultus ad D. Mariam Minervalem prope Sacrarium in Sarcophago marmoreo, cum effigie ad vivum expressa (quam tabula L. ita pariter exhibet:) addito sequenti Epitaphium. Epitaphio:

Non mihi sit laudi, quod eram velut alter
Apelles;
Sed quod lucra tuis omnia, Christe,
dabam.
Altera nam terris opera extant, altera
caelo:
Urbs me Johannem Flos tulit
Hetru-
riae.

XX. PHILIPPUS LIPPUS
XX. PHILIPPO LIPPI:Pictor Florentinus, monachus
Carmelita.

FLorentiae natus, sed orphanus a bimatu, et in coenobio Carmelitarum post octavum aetatis annum educatus, cum ad studia non inclinaret, in Sacello quodam a Masaccio paulo ante picto, ad diagraphicen se applicuit, ubi in albario recente aliquas iam historias cum tanta Masaccii imitatione pingebat, ut coenobium hoc, in quo ipse novitius vivebat, haud parva inde emergeret gloria. Relicta autem anno aetatis 17.

Rechte Spalte

vita monastica in Marcam Anconitanam abiit: ubi cum animi causa cum amicis aliquando navi vectus esset, a Barbaris raptus, in servitium abducebatur, per sesquiannum multa passus incommoda: donec Dominum suum, optime iam animo conceptum, arte sua e servitute liberatur. aliquando carbone in muro albo ad vivum depingeret; qui rei miraculo perculsus, catenis exemtum Philippum postquam aliquot picturas coloribus ipsi pinxisset, libertate donavit, salvumque Neapolim deduci iussit: ubi et Alphonso Regi Opera eius. ovario subactu tabulam aliquam pingebat; patriae tamen amore ductus eodem redibat.

Hic inter opera eius laudabatur tabula cuiusdam altaris, ob quam Magnus Florentinorum Dux Cosmus Medicaeus multo illum favore prosequebatur; cumque eidem et alia quaedam pingeret, Eugenio IV. Papae dono missa, hoc medio et istius gratiam merebatur. Pratolini prope Florentiam funus S. Bernhardi pingebat, sanatis tacto feretro aegris variis, et adstantibus summo cum moerore fratribus, arte mirabili. Alio in loco castelli huius S. Stephani historiam pingebat, disputantem primo cum Judaeis, sed lapidatum deinde; ubi taedium, quod in Judaeis pars prior exhibet, parte altera in furorem versum diceres; et in sepultura Martyris moestitia sepelientium ipse tangereris. Ex altero latere historiam Johannis Baptistae exhibuit; nativitatem sc. praedicationem, baptismum, et decollationem illius: ubi in praedicante Zelum; in auditoribus varios affectus; in baptizatis nudorum corporum varietatem in convivio Herodiano, pompam vere regiam; in saltatrice agilitatem; et ob allatum decollati caput accumbentium horrorem mirari licet. Nimirum et icones inseruit, non suam tantum et discipuli sui Damiani, sed et aliorum: affectus ubique studiosissime Lascivus est. exprimens: idque non in magnis tantum, sed et parvis, in quibus melior, operibus.

Lasciviae tamen ita deditus erat, ut a Cosmo, ad labores quosdam conductus, ne ab opere cessaret, cubiculo inclusus, dissectis lodicibus e fenestra post biduum se demitteret amoribus litaturus. Ubi Cosmus, Rariora ingenia, inquit, rariore gaudere motu; nec asinorum pati sarcinas. Sic cum mulierculis non bona tantum sua consumsit; sed Pratolini etiam, cum pro monialibus ad S. Margaretham altare pingeret, Francisci Buti civis Florentini filiam pulcherrimam in coenobio educatam, sic deperibat, ut postquam ad illius exemplar D. Virginis imaginem, monialibus concedentibus, pinxisset, seductam alloquiis, in peregrinatione quadam ad Deiparae cingulum, volentem coenobio raperet: ex qua et filium genuit Philippum, patris in arte haeredem ex asse.