106
Discipulum habet Dominicum;Inter alios Venetiarum Artifices, Dominico, quod beneficiis ab eo vinci nollet, artem hanc, oleo miscendi colores, manifestabat: qui ob novum hoc inventi genus Florentiam vocatus, Andream de Castagno, qui e rustico pictor factus erat, nec arte alias, nec animo laudabilem, clam ibi habebat aemulum: cui tamen, quod blandissima simulationis larva invidiam tegere posset, omnibusque Dominicum prosequeretur officiis, eandem hanc artem quasi ex gratitudine communicabat, electo simul in contubernium. deinde occisum. Ubi e contrario amicum hunc suum aliquando sub vesperam cum testudine deambulantem ex insidiis occidebat Andreas, confestim in cubiculum regressus, labori, ut prius, invigilans, repertumque a vigilibus Dominicum accepto nuncio multis lamentis prosecutus, donec inter brachia eius expiraret. Quae caedes etiam nunquam innotuisset, nisi in agone rem omnem confessario narrasset ipse reus: idque factum anno aetatis Antonelli 49.
XXII. DOMINICUS
GIRLANDAEUS, Floren-
tinus pictor.
XXII.DOMINICO GIRLANDAIO.HIc aurifex primum in diagraphica eousque se exercuerat, ut tabernam suam praetereuntes statim ita delinearet, quo cognosci possent ab omnibus. Unde et pictoriam deinde professus, iconicas operibus suis semper immiscebat figuras.
Opera eius Florentina.Primus laborum eius Sacellum erat gentis Vesputiae, in quo Americi Vesputii, Novi orbis detectoris, effigiem dextre expresserat. cetera opera eius Florentiae spectantur ad S. Mariam, quae Novella dicitur. Nimirum historia Joachimi ob improlitatem e templo eiecti: deinde puerperium Annae, in quo cubiculum ipsum scenographice delineatum cum fenestra quadam magnum produnt artificium; una cum mulieribus quibusdam, quarum una Mariam modo genitam lavat, altera aquam affert; tertia cunas sternit etc. tertio Maria scalam ascendens, ubi magnum optices artificium; cum imagine quadam nuda, illis temporibus quam laudatissima.
Porro ibidem ab ipso depicta est Magorum historia; multis iumentis spectabilis.
Item infanticidium Herodis, ubi e vulnere lactentis cuiusdam infantuli cum sanguine et lac effluit: alius per militem a matre vindice crinibus retractum ad pectus appressus necatur, cum similibus affectibus aliis. Deinde et Johannis depinxit historiam, in cuius tam nativitate quam praeconio et baptismo atque decollatione tot
apparent affectus, quot personae. Mortuus autem est anno Christi 1493. aetatis 44.
XXIII. ANTONIUS
et PETRUS PULLARII,
pictores Floren-
tini;
XXIII. ANTONIO et PIETRO POLLAIVOLI.FRatres egenis parentibus nati; e quibus ille aurificis, hic pictoris professione usus est, ita tamen, ut et ille tandem a fratre pictoriam didicerit. Ubi non tantum simul Antonii opera multa elaborarunt: sed et Antonius in Sacello quodam S. Sebastianum depinxit; quae tabula multis equis, nudisque et abbreviatis imaginibus laudatissimis repleta est: et inter alia sagittarium exhibet balistam e terra ad pectus reclinatam tendentem; inflatis scilicet musculis et retento spiritu maxime spectabilem; quod operum eius iudicatur optimum, ita ut et trecentos coronatos pro eo acceperit; elaborato an. 1465.
Alio in loco magnum pinxit Christophorum, decem nimirum cubitorum altitudine, sed proportione hactenus incomparabili. Tres item de Hercule ab illo depictae extant fabulae: Antaei scilicet, Leonis et Hydrae; cum maximo iudicii testimonio.
Aretii autem mixtura olearia (quam artem a fratre, et hic ab Andrea de Castagno naturalem musculos pingendi methodum ostendit. didicerat:) pugnam Michaelis cum Dracone pinxit; ubi miro artificio catagrapha labentium angelorum spectantur; in quo pingendi genere omnes superavit antecessores, ad exprimendos musculos insigniter adiutus spectaculis anatomicis. Praeterea et chalcographus fuisse dicitur insignis: unde ob artificium non tantum duobus Papis gratissimus fuit, sed cum fratre opes etiam cumulavit haud exiguas: ambo autem Romae mortui, et ad D. Petri in vinculis Epitaphium utriusque. sepulti sunt, ubi hoc ipsorum visitur Epitaphium:
ANTONIVS. PVLLARIVS. PATRIA. FLORENTINUS. PICTOR. INSIGNIS. XISTI. ET. INNOCENTII. AEREA. MONIMENTA. MIRO. OPIF. EXPRESSIT. RE. FAMIL. COMPOSITA. EX. TEST. HIC. SVVM. PETRUM. FRATREM. CONDERE. VOLVIT. VIXIT. ANNIS. LXXII. OBIIT. ANNO. SALVTIS. MIID.