Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0172

111

Linke Spalte

atheismi vitio laborat. Uxorem autem duxerat virginem pulcherrimam, cuius ornatu et vestibus maxime delectatus esse perhibetur, ita ut defectus propria saepe manu emendarit. Ex disciplina eius multi prodiere artifices, et praecipue celeberrimus ille Raphael Urbinas, qui cum Patre suo Johanne Sandio diu cum ipso laboraverunt. Mortuus autem est anno aetatis 78. post Christum natum 1524. sepultus Pievae.

XXX. LUCAS SIGNO-
RELLUS Pictor Corto-
nensis,

XXX. LUCA SIGNORELLI.IN iuventute elegantiae studiosus, in senio comitatis, conversatione candidus, erga omnes officiosus, acceptus ubique et honoratus: discipulus erat Petri de S. Sepulchro, eundem tam exacte imitatus, ut ovum ovo non esset similius; unde et opera eius non ab aliis tantum magni aestimata, sed ab ipso quoque Michaele Angelo insigniter laudata sunt. Corporibus autem nudis potissimum clarus erat, quae vivis fere reddebat similia, multis egregie usus catagraphis et abbreviationibus.

Opera eius Orvietana.Inter alia, quae in Sacello quodam magni templi Orvietani pinxit, mundi interitus est, in quo praeter angelos bonos et malos, nec non terraemotus cum ruinis variis, et signa Antichristi; terror praecipue viventium adhuc spectatur, tam mira dispositione digestis figuris ad vivum expressis, tamque artificiosa corporum nudorum scenographia adhibita, ut non sit mirum, quod ipse Michael Angelus, in iudicio suo extremo Romae picto, quaedam exinde sit mutuatus. Ipsius quoque manu visuntur Lauretana. ad S. Mariam Lauretanam quattuor Evangelistae, quattuor Ecclesiae Patres, et alia pulcherrima.

Cortonensia.Filium suum Cortonae occisum, iuvenem pulcherrimum, nudum depingebat iconice magno quidem cum dolore animi, sed constanter tamen et sine lacrimis, ut quod casus abstulerat, ars tamen restitueret. Romana. Deinde a Sixto Papa Romam vocatus ad certamen cum pictoribus aliis; Mosen pingebat, testamento condito, Israelitis valedicentem, visaque e monte terra promissa mortuum. Tandem non laude saltem, sed et opibus clarus in patria animi saltem gratia quaedam pingebat; mortuus tandem anno aetatis 82. post Christum 1521.

Rechte Spalte

XXXI. LEONARDUS
VINCIUS Florentinus, pi-
ctor et statua-
rius.

XXXI. LEONARDO DA VINCE.NObilitas opinio est, nisi virtutem habeat comitem; qua iuncta ceterorum sortem merito transcendit. Ex utraque autem laudabilis Vincius noster in Arithmetica, Geometria, aliisque artibus primo omnes suos superabat praeceptores; deinde et musicam excolebat, plectrique setacei artem, nec non diagraphicam, figuras rotunda elevataque mole exprimens: quare et Andreae Verrocchio in disciplinam tradebatur, ubi quicquid est Delineatoriae exercebat; in tyrociniis etiam capita quaedam ridentium mulierum et infantium fingens, quae gypso plasmata inter artifices adhuc circumferuntur, magnorum artificum laborem exaequantia.

Iuxta Architecturae regulas ichnographice et orthographice aedificia varia designabat; primusque modum ostendebat, Arni alveum canale Pisis Florentiam derivandi: ut nihil nunc de hydraulicis eius referam. Sed et modos inveniebat montes transfodiendi, ut de valle in vallem iter esset, quin et montes complanandi: item mechanica quaedam de molibus elevandis, mathematice demonstrans, se totam D. Johannis aedem, quae Florentiae est, incolumem elevare, gradusque supponere posse.

Pictoriam autem prae ceteris diligebat, ad vivum varia exprimere solitus. In tyrociniis Praeceptorem superat. igitur cum Praeceptor eius Andreas Baptismum Johannis pingeret, in eodem opere Leonardus ab eo angelum pingere iubebatur, qui vestem servaret: quem tanta effigurabat felicitate, ut ipse praeceptor penicillo et coloribus abiectis a tyrone vinci erubesceret, eundem omnibus imaginibus suis praestare fassus. Cumque Rex Portugalliae in Flandria ex auro et serico Tapetem pingit. tapetem texi vellet, archetypumque pingendi munus Leonardo commissum esset, ipse campum effigurabat, floribus, plantisque et animalibus refertum tanto artificio, ut artificis patientiam in tanta curiositate spectator satis admirari nequeat.

Aliquando a patre suo rustico cuidam, qui ipsi ab avium pisciumque captura esset, scutum pingere iussus ficulnum, ipse igne et torno complanata Terriculamentum. superficie, ut terriculamento quodam ac veluti Medusae capite illud insigniret, varia cubiculo suo inferebat insecta, ut lacertas, bufones, cicadas,