117
recente, sive olearia mixtura, praesertim Opera eius. observata Germanorum methodo. Specimina huius extant in aede Dominica Ferrariensia. Ferrariensi, multisque conclavibus Palatii Ducalis, auxiliante ipsi Baptista fratre. In palatio Ducis minore Herculis facta pingebat cum variis imaginibus nudis in albario recente: aliisque operibus in aliis Urbis locis et palatio Tridentino Cardinalis.
UrbinaticaCum autem celebris ille pictor et Architectus Hieronymus Genga pro Duce Urbinate Francisco Maria multa pingeret opera, ad illorum accelerationem Dossus cum fratre Baptista in auxilium vocati, omni adhibita in peculiari cubiculo industria, nihil tamen decori efficiebant, ut nunquam minore cum laude pinxisse dicantur; (prout quaedam magna etiam sedulitate elaborata, ob defatigatum ingenium, omnium tamen minime succedunt:) ut abolito omni illorum labore, iuxta Gengae designationem aliter illa pingi Dux curaret. Tandem Dossus in domo Falenciana, pro Johanne Baptista Bosio Equite disputationem quandam Christi cum Pharisaeis pinxit, ob artificium diagraphices, perfectionem applicitorum colorum, pulchramque elevationem maxima laude dignam, anno 1536. erectam. In senio suo ab omni labore cessans a Duce Alphonso sustentabatur, fratre eius post mortem illius artem ulterius cum lucro excolente.
XXXIX. BRAMANTES
URBINAS Archite-
ctus,
XXXIX. BRAMANTE d’URBINO.IN Castello Durante natus haud procul Urbino, pauperibus quidem, sed honestis parentibus; discipulus in pictoria primo Bartholomaei (qui communiter Fra Carnovale dicebatur:) ad architecturam tamen magis inclinans, in patriam reversus, in Lombardiam iter instituebat, antiqua sui studii visurus opera. Ad culmen autem illius artis intentus, Mediolani ad Caesarem Caesarinum, celeberrimum tunc Geometram et Architectum, veniebat, commentarium tunc in Vitruvium editurum, non accepto autem sperato proemio amentia mox correptum atque sic mortuum. Hic apprehensis modis quibusdam rarioribus anno 1500. qui Iubilaeus erat, insignia statim Alexandri VI. in porta S. Johannis Lateranensis elaboranda ipsi offerebantur, quod tamen, tunc mediis non egens, civiliter cum declinasset, delineationes omnium antiquarum fabricarum Romanarum tam Opera eius. Romae, quam Neapoli, Tibure, in Villa Ariadnaea et alibi in commodum suum privatum instituebat.
Neapolitana.Neapoli tamen a Cardinali illo ad structuram coenobii fratrum Pacificorum adhibebatur: quin et iuxta ichnographiam
eius Palatium Adriani Corneti in burgo novo; nec non Additamentum Sacelli ad S. Mariam Populosam extruebatur. Clarior autem mox sama innotescentem, Romam eundem anno 1503. vocabat Papa Julius Romana. II. ad structuram quandam, qua per vallem e Palatio in locum, qui Belvedere dicitur, iri posset: quam magno ingenio instituit Bramantes, extructis duobus porticibus sibi invicem imminentibus, Dorico uno, cum columnis, quales fere in Colossaeo Saviliano spectantur; Ionico altero. In Aspectu autem structurae huius inter ornamenta Hieroglyphicis quibusdam utebatur, ad exprimendum sc. nomen Julii II. Pontificis maximi, Hieroglyphica eius. caput Julii Caesaris laterale, cum duobus in ponte quodam arcubus et obelisco, qui vocem Massimo sive maximi exprimeret, effigurans. Prout antehac Viterbi Architectus portae cuiusdam nomen suum Francesco Architettore designaverat imagine S. Francisci, Arcusque cum tecto et turri, vocabula italici idiomatis arco, tetto, et torre, indigitans. Quamvis autem insigniter Pontifici et inventio placeret et structura, morte tamen praeventus eandem ad finem promovere non poterat.
Aedesque Sacrae.Ad S. Petrum Montorium prope coenobium deinde templum struebat noster, tanta symmetria, ut ipsius monasterii structuram longe superet. Porro delineationem quoque faciebat templi S. Mariae Lauretanae, quod deinde Andreas Sansovinus extruxit. His ad altiora excitatus, ipsum Pontificis Palatium magnum elegantius fabricari posse proponebat, factis quoque in hunc finem ideis. Eodemque modo exhibita delineatione pulchram alias Petrini templi structuram magnificentiorem fieri posse asseverans, duabus turribus ornato aspectu, Pontificem commovebat, ut dimidiam templi partem dirui curaret. Ubi Bramantes etiam, incomparabile quid meditatus, solita celeritate iacto fundamento vivente adhuc Pontifice usque ad fornicum finem erigebat muros, ubi arcuatione iunguntur quattuor pilae: ad sacellum quoque primarium progressus, usque ad Sacellum Regis Galliarum, ubi an. aetatis septuagesimo praecellentissimus hic artifex e vivis excedebat, sepultus anno 1514. in templo S. Petri. Haec autem structura deinde a Michaele Angelo Bonarotio absolvebatur.
Genius illius.Ceterum hilaris erat genii Bramantes, officiosus, et artificum virorumque prudentum studiosissimus, praesertim Raphaelis Urbinatis: musica etiam delectatus et Poesi; magnae deinde autoritatis et sculptorum quasi architectorumque idolum, ob reproducta antiquorum in hac arte inventa; imo superata; cuius exemplum esse potest splendidissim a Palatii Farnesii, quod Caprorolae est, structura. Imaginem autem