Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0181

118

Linke Spalte

ipsius in tabula aenea M. spectare licet.

XL. GEORGIUS DE CA-
STELLO FRANCO, Vene-
tus, Pictor;

XL. GIORGIONE DA CASTELLO FRANCO.NAtus in Marchia Trevisana, patria unde cognomen habet, anno 1478. et ob animositatem Giorgione dictus, quoniam, utut humili satus familia, nobili tamen gauderet cultu; feminarum, testudinis et canendi studiosus. In diagraphica tamen insigniter exercitatus nihil operibus inserebat, nihil e vivo antea exemplari desumtum: novorum porro semper inventor, inque subactu oleario, nec non in albario recente vividis coloribus studens, ut carnem pingere diceretur et spiritum, superatis et Gentili et Bellino, nulloque e recentibus in Tuscia posterior.

Opera eiusPrimis operibus multas pingebat D. Virginis imagines, pulchritudine carnaturae et umbrarum omnibus superiores; una cum iconibus quibusdam, inter quas et Consalvi Fernandi. In albario tamen, elegantia illius opera austeritate Hadriatici aeris plerumque iterum corrupta sunt. Domum etiam Germanorum emporeticam Venetiis anno 1504. incendio consumtam, recenterque extructam in muro humente pingens, libera quidem inventione, mox virum, et feminam iterum, dein cum leone imaginem, et aliam cum capite angelico, et similiter, omnia venusta saltem et quasi viva effiguravit, ita tamen, ut sensum nemo valeat assequi; nisi quod femina illa gladium manu tenens, cum Gigantis capite, Germanum quendam infra se assidentem allocuta, Germaniam representare videatur.

In templo S. Rochi Venetiis picturam fecit Christi crucigeri, a Judaeo tracti, quae miraculis clara dicitur. Alia ipsius opera etiam in Castello Franco spectantur, transmissis ad exteros aliis. Cum, Andrea Verocchio equum aeneum Venetiis fundente, controversia oriretur de praerogativa picturae et sculpturae, Statuariis omnium laterum Imago adquatuor latera spectabilis. aspectum pro se allegantibus: Georgius noster contrarium demonstraturus, utque evinceret pictura quoque varios repraesentari posse situs haud inversa imagine, quin imo omnia quattuor effigiei pingendo exhiberi posse latera, imaginem pingebat nudam aversam, fonte clarissimo faciem, thorace aeneo politissimo latus unum et speculo alterum commonstrans, magni ab omnibus aestimatam. Mortuus est anno 1511. anno aetatis 34. relictis Sebastiano de Plumbo, et praestantissimo Titiano Cadorense discipulis, quorum hic praeceptore longe evasit superior. Imaginem autem Georgii tabula M. inter icones nostras exhibet.

Rechte Spalte

XLI. ANTONIUS COR-
REGIANUS Pictor

XLI. ANTONIO DA CORREGIO.IGnobilem alias patriam suam magno nomine suo illustrans, brevi in arte progressus est, quodque mirum magis; nec Roma, nec aliis antiquitatibus perlustratis, nec praeceptore clarus, sed nudis naturae donis felicissimus, cumque naturali metu inhibitus e terra sua non excessisset, non nisi proprio ingenio multaque exercitatione illustris; longe autem futurus excellentior, si nec illa defuissent.

Opera eiusIn aede Dominica Parmensi aliquot pinxit imagines maiores, ab infra conspiciendas, magna abbreviandi felicitate. Ibidem in aede S. Johannis turrim rotundam, et Deiparae assumtionem cum multis angelorum sanctorumque imaginibus: nec non duo altaria oleario subactu, et in uno Christi mortui imaginem celeberrimam elaboravit: Mirumque omnino est, unde gestus illos pulcherrimos, imo quomodo tam varios volantium vestium gyros excogitare tamque eleganter exprimere potuerit. In eadem urbe apud Capucinos ab ipso in albario depicta fuerat Annunciatio Angelica, quod opus, effracto deinde muro, summa cum industria exemtum, et alio transportatum est. Est et imago quaedam D. Virginis in porta aliqua Civitatis, a Viatoribus cum admiratione spectata: postmodo in S. Antonii etiam templo pictura qua dam S. Maria, et Maria Magdalena cum Angelo quopiam tanta venustate exhibentur, ut citra commotionem gaudii spectari nequeant: prout et Hieronymum quendam, et insignem in illo chromatismum pictores nunquam satis admirantur. Omnem enim in illum contulisse videtur Gratia ubertatem, unde non immerito venustate, nobilitate pulchritudinis, naturalique imitatione, opera eius praestant omnibus; ut vera haec charitum vis omnium prudentum non oculos saltem et mentem, sed cor ipsum abripiat, istoque laudis charactere ipse privari non possit.

Pro Friderico Duce duo pinxit opera Imperatori dono mittenda, tantoque monarcha ob magnum Artis robur haud indigna: Ledam scilicet nudam et Venerem, tam leni chromatismo, tamque profunda carne; ut artus vivi potius, quam picti esse videantur. Cuilibet autem picturae tractus quidam inerat campestris; Venerique e rupe quadam super pedes profluebat unda clarissima, tenerrimam illorum nuditatem non tantum oculis non eripiens, sed magis exponens. Eidem duo aderant Cupidines, singuli sagittam suam, auream unus, plumbeam alter, lapide Lydio examinantes. His tabulis visis fassus est Julius Romanus; similem chromatismum se per totam vitam suam non spectasse. Certumque omnino est, neminem