Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0192

124

Linke Spalte

In eandem Galliam transmittenda etiam fuit illius Transfiguratio Christi, in aedem D. Petri montorianam deinde collocata: ubi in monte cum tribus discipulis duobusque prophetis clarissimo fulgore induto Domino, infra interim expectantibus Apostolis offertur obsessus quidam, dolorum faces ampliatis testatus oculis et gestu teterrimo, pallescente etiam et moribunda quasi eius facie maiorem illam, cui subesset, vim satis superque commonstrante. Ubi et pater illius, ad senii iam gradus descendens, diducto simul visu metum prodit suum, roburque, quo opus sit ad continendum asslictum: Apostolis etiam condolendo sanandi declarantibus pronitatem. Et hoc quidem opus, tanquam ultimum, omnem quoque exhausisse videtur artificii eius ubertatem: mihique discipulus eius celeberrimus ille Michael Angelus Carrosellius iam senior Romae narrabat, cum a Julio Romano quam diligentissime multoque laevore expolita fuisset obsessi facies, Raphaelem, illa visa, axiculum et penicillum petendo, nimia teneritate laborare vultum dixisse, eumque spiritu propterea carere et anima; superadditis ori oculisque iuvenis tractibus quibusdam cordatioribus, quibus quasi vita ibidem foret introducta: quo docentur omnes Graphicophili, meticulosum illum et laevigatum pingendi modum multo esse exsucciorem, quam magistralem quandam animosamque audaciam, quae omni picturae, praesertim procul dissitae, veritatem infert, et vividitatem. Quanquam ipse quoque Raphael primitus pusillanimi hoc et modestiore usus sit methodo, donec ab aliis, imo discipulis quibusdam suis, praesertim ab hoc ipso Julio Romano maiorem hanc audendi viam addiscens, eosdem, prout in aliis, sic et in hoc genere, longe post se reliqueret.

Tot igitur artis edendo specimina non magna tantum undiquaque gloria, sed multis quoque cumulabatur opibus; ut Romae in sui memoriam in burgo novo splendidum extrueret palatium, nec minus proprio sumtu per totam Italiam, Puteolos et in Graeciam usque varios sustentaret artifices, qui omnia ad artem quomodocunque conferentia, sive statuae essent antiquae, sive simae sculpturae, aedificia, ruinae, et fragmenta, aliaeque reliquiae fideliter delinearent.

Laude igitur illius per totum iam terrarum orbem exporrecta, et in Germania quoque iam florida, Albertus Dürerus, pro ineunda cum ipso familiaritate iconem suam ipsi mittebat in tela monochromatice pictam, non addito lumine, sed ex imo sponte transparente, quae pinacothecae deinde Mantuanae illata, a Raphaele autem magna cum admiratione conspecta est; remissis Dürero, ingrati animi expressionem,

Rechte Spalte

Aeneis quaedam typis edit. multis sua manu factis delineationibus, Edente autem typo aeneo varia Dürero, quaedam aeri quoque incidi iubebat Raphael, operam suam eidem locantibus Marco Antonio Bononiensi, Augustino Veneto, et Marco Ravennate Italis; quibus cum caelo essent duriores, quam imaginum venusta te, deinde et Bartholomaeum Bohemum iungebat, et Georgium Penzium Norinbergenses, qui sub Marci Antonii nomine multa aeri inciderunt. Accedebat autem denique et Hugo Carpius, qui a Germanis inventa methodo tribus formis ligneis sic imprimendi imagines, ut lumine et obscuriore umbra abundarent, Raphaelis detecta, ab Italis illius dicebatur inventor: quamvis hac laude non privandos Germanos alibi ostensurus sim.

Amori indulget.Cum autem miro studio prosequeretur feminas, multo cum ipsis insumto tempore, Augustinus quidem Chisius, ut palatii sui promoveret laborem, multum alias remorantibus eundem pictoris amoribus, amasiam eiusdem in Palatium suscipiebat proprium, ut labori simul cum amore vacaret. Ceterum inter Raphaelem et Michaelem Angelum nunquam deerat vehementior aemulatio, in simultates haud raro minores eruptura: cumque haud lateret nostrum, Michaelem Angelum in nudis esse incomparabilem, proposita sibi alia picturarum specie palmam eidem praeripere conabatur, inventionibus scilicet, et historiarum coordinatione dexterrima, temporum semper locorumque observatis circumstantiis; quas nec confusas nimis, nec nimis exhibebat egenas, adiunctis semper parergis quibusdam elegantissimis, quibus ita ditescerent opera eius, ut iisdem plerumque varie abriperetur spectator. Adde, quod venustarum facierum esset callentissimus in feminis et pueris; senibusque et iuvenibus non tantum vittaturas et ornatus capillares tribueret vestesque decentissimas, sed et gestu figuras quasvis quasi moveret convenientissimo, ut meliores excogitari non possent. Equos in fugam correptos, milites truculentia spectabiles, subdialia iucundi raptus, tempestatum horrendas procellas, scenographica visum fallentia, aedes symmetria admirandas, fabulas quasi poeta decantante, et ante omnia sacrarum imaginum devotas expresiones tanta pingebat facilitate, ut brevius dici nequeat, quam universae, perfectioris, singularisque picturae peritissimus, totiusque theoriae eius profundissimus excultor.

Mors.Coelebs, ob spem Cardinalatus saepius factam, cum viveret, amore saepius praedominante, ab ardenti tandem febri correptus, in flore aetatis ipsa nativitatis suae die anno aetatis 37. Christi nati 1520. ex hoc