125
mortalitatis descendebat pegmate, summo cum Pontificis, totiusque aulae Romanae, pictorum autem potissimum dolore, quod multa cum ipso artis cimelia sepulchro et elogia. inferri crederentur. Depositus autem primo illo in loco, ubi ultima eius pictura posita esset, in templo tandem, cui Rotundo nomen, magnifice sepeliebatur, a Cardinali Bembo hoc honoratus epitaphio:
D. O. M.
RAPHAEL. SANZIO. JOHANN. FIL. URBINAT. PICTORI. EMINENTISS. VETERVMQVE. AEMVLO. CVIVS. SPIRANTES. PROPE. IMAGINES. SI. CONTEMPLERE. NATVRAE. ATQVE. ARTIS. FOEDVS. FACILE. INSPEXERIS. JVLII. II. ET. LEONIS. X. PONTIF. MAX. PICTVRAE. ET. ARCHITECTVRAE. OPERIBVS. GLORIAM. AVXIT. A. XXXVII. INTEGER. INTEGROS. QVO. DIE. NATVS. EST. EO. ESSE. DESIIT. VIII. DIE. APRIL. MD. XX.
Ille hic est Raphael, timuit quo sospite
vinci
Rerum magna parens, et moriente
mori.
Comes autem Balthasar Castilionaeus in ipsius honorem hoc superaddebat epigramma:
Quod lacerum corpus Medica sanaverit
arte
Hippolytum stygiis et revocarit a-
quis;
Ad Stygias ipse est raptus Epidaurius un-
das,
Sic pretium vitae mors fuit artifi-
ci:
Tu quoque, dum toto laniatam corpore
Romam
Componis, miro, Raphael, inge-
nio,
Atque urbis laurum ferro, igni, annisque ca-
daver
Ad vitam, antiquum iam revocasque
decus:
Movisti superum invidiam, indignataque
mors est,
Te dudum extinctis reddere posse ani-
mam.
Et quod longa dies paulatim aboleverat,
hoc te
Mortali spreta lege parare ite-
rum.
Sic miser, heu! prima cadis interrupte
iuventa,
Deberi et morti nostraque nosue mo-
nes.
Inque eundem praestantissimi huius artificis honorem, iconem quoque eius in tabula nostra O. collocare volui.
JOHANNES FRANCISCUS PEN-
NIUS, ANDREAS SARTORIUS, et JO-
HANNES ANTONIUS LICINIUS
PORDENONENSIS.
XLIII. JOHANNES FRANCISCUS PENNIUS Florentinus, pictor. Opera eius. In societate Julii Romani et Petrini Vagii laborat. Frater eius Lucas Pennius. XLIV. PEREGRINUS MUTINENSIS, pictor. XLV. ANDREAS SARTORIUS Florentinus, pictor. Discipulus est Petri Cosmi. Opera eius. Historia S. Philippi. Nativitas et puerperium D. Virginis. Praedicatio et Baptismus Johannis. Christus mortuus. Opera eius alia. In Galliam abit. Revertitur. Florentiae pro sustentanda vita elaborat Vineam Christi, et aliquas de S JohnnneJohanne historias. Porro Monarchiam Julii Caesaris pingit. Opera eius Lucana: pingendo certare recusat. Peste moritur. XLVI. JOHANNES ANTONIUS LICINIUS PORDENONENSIS, artem proprio studio discit. Opero eius Vedinensia. Curia. Opera eius Mantuana, Veneta, in aede S. Rochi et alibi; Genuensia. Ferrariae moritur.