136
in hoc excusationem mereri queat, quod et remissio labori quandoque interponenda sit: in illo tamen culpa non vacat, quod parergis fuerit nimius, et Alchymiae tantum tribueret, ut relictis omnibus se ipsum negligeret, semifero potius capillis et barba similis, quam pictori tanta arte
Mors eius. claro. Quo in statu miserrimo febri tandem et diarrhoea afflictus 24. Augusti anno 1540. magno cum artis, ob singularem penicilli gratiam, dispendio moriebatur: icone in tabula nostra P. spectandus.
FRANCISCUS MONSIGNORIUS;
JULIUS ROMANUS, ET SEBASTIANUS
De PLUMBO.
LIV. FRANCISCUS MONSIGNORIUS Veronensis Pictor. Mantuae artem discit ab Andrea Mantegna. Magnam acquirit apud Marchionem istius loci gratiam. Christum pingit et duodecim Apostolos. Pulchra inventio S. Sebastianum pingendi. Canem pingit, quo canem alium; et puerum, cuius manu aviculam decipit. LV. JULIUS ROMANUS Pictor artificiosus; Praeceptorem suum Raphaelem Urbinatem in variis operibus adiuvat. Architectura quoque insignis est. Opera eius pictoria. Diagraphica quam chromatica praestat. Lapidationem Stephani pingit. Defectus eius. Architectonica eius Mantuana, et pictoria. Sileni fabula: lapsus Icari: duodecim menses: Gigantomachia: Multitudo operum eius. Stipendium eius, et Epitaphium. LVI. SEBASTIANUS de PLUMBO, Venetus pictor. Raphaelis Urbinatis et Michaelis Angeli aemulatio. Hic Sebastiano format prototypa. Opus eius ad S. Petrum Montorium. Medium invenit olearia mixtura in muris pingendi. Raphael huius operi tabulam suam ultimam opponit. Tardus est in labore. Ad servitia Pontificis adhibetur, et ob picturam oleariam Michaelis gratia excidit.
LIV. FRANCISCUS
MONSIGNORIUS Veronen-
sis Pictor,
LIV. FRANCISCO MONSIGNORI.NAtus Anno 1455. Patre Alberto Graphicophilo, qui filium hunc suum, quem in diagraphica ipse initiaverat, Mantuam missum in disciplinam tradebat Andreae Mantineae; ubi brevi tantos faciebat progressus, ut a Francisco Favore Ducis Mantuani gaudet. II. Marchione Mantuano, insigni huius artis fautore anno 1487. propria donaretur domo, stipendio etiam annuo provisus et tantopere a Principe amatus, ut nunquam vel ex urbe excederet, nisi Francisco comite, quippe quem aeque carum sibi diceret ac totum Ducatum suum.
Multa autem pingebat in palatio S. Sebastiani Mantuae; et extra urbem in Castello Gonzagensi; prout et in pulcherrimo Palatio Marmitolensi. Cumque anno 1499. triumphum aliquem pinxisset, insertis multis aulicorum iconibus, Marchio praedio ipsum donabat in Mantuano territorio sito,
cui Marzotta nomen, cum centum agri iugeribus, domo nobili, villaque et pratis atque similibus aliis. Multas etiam icones eorum, qui de familia Gonzaga, fieri curabat Marchio, partim in Galliam, partim in Germaniam missas, partim adhuc Mantuae extantes, quia pictura iconica multum praestabat noster. Mantuae etiam in templo S. Francisci duas pingebat imagines, S. Ludovici scilicet, et S. Bernhardi, simul tenentium nomen Jesu, nec non in tela mixtura olearia maiori forma Christum cum duodecim Apostolis, multis abbreviaturis, Christum et Apostolos pingit. magnaque devotione spectandis: inter quos Judas proditor facie monstrosiore, quae a ceteris omnibus dignosci queat, distortis scilicet oculis malitiose Dominum intuitus, cum reliqui amoris indicia aspectu prae se ferant. Ad dextram S. Franciscus, qui ipsa Sanctitas diceretur, Christo Marchionem offert iconice pictum in tunica Antiquorum more: iuxta quem et filius eius natu maximus, Fridericus, pueri forma pulcherrimi. Ad sinistram S. Bernhardus est sub icone Sigismundi Cardinalis Gonzagensis, fratris Marchionis; ante quem istius filia Principissa Leonora, Duci