Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0206

138

Linke Spalte

Marci Evangelistae cum Leone alato et libro: adiecto in distans quasi theatro cum imaginibus quibusdam; inter quas mulier quaedam fila ducens oculis in colum coniectis. Supra D. Virginem autem puelli quidam velum elevantes magna venustate expressi sunt. Ubi hoc tamen notandum, quod atramento sit usus nimio, quo maximam laboris sui partem caligini quasi immersit.

Confectis operibus adhuc pluribus, a Francisco tandem separatus, in servitia cedebat Friderici Gonzagae Marchionis Mantuani, ubi benigne acceptus, salarioque et domo egregia, nec non equis et ministris Architectonica Mantuana. sufficienter instructus, Architectura Marchioni inserviebat extructis palatiis, et aedificiis magnificis pluribus; quae lateribus, columnis gypsatis, Capitulis aliisque ornamentis et pictoria. mirum in modum expoliebat. Psyches etiam fabulam in summitate fornicis cuiusdam pingebat, Cupidini scilicet praesentibus Divis omnibus desponsatam: ubi imagines quaedam abbreviatae ab infra conspiciendae, unius tantum cubiti altitudine, quae vel trium cubitorum magnitudine apparent. Iuxta hanc depictae sunt et ceterae huius fabulae partes, quarum deinde omnium apographa a Baptista Francisco Veneto facta, nec non typis aeneis postmodum edita sunt, in Belgio pro Raphaelicis habita: quamvis quaedam ibidem omissa sint; Silenus nimirum in capra a Satyris sustentatus, quam duo lactent pueri: item Bacchus cum duabus tigribus, brachio initens abaco encarpis varie et triplici serie poculorum aureorum, paterarumque et vasorum similium instructo, adiectis et hinc camelo et illinc elephanto. Ubi pocula vere aurea videntur et argentea, magnumque undiquaque pictoris elucet ingenium.

In alio porro fornice depicta est Icari fabula, ubi currus solaris pictura inferne conspicienda cum quadrigis abbreviatis, cui nimis appropinquans Icarus, liquescentibus alis, semimortuus in mare delabitur, ardentibus alis et fumantibus; Daedalo autem summa maestitia spectabili. In eadem porticu ab ipso etiam depicti sunt duodecim menses cum omnibus actionibus suis solitis. In alio oeco fornicato pariter in medio fornice Jovem pingebat in throno abbreviatum et inferne conspiciendum, Gigantes caelum impetentes fulmine ferientem: cui Juno adstans ventos iisdem immittit: Ope interea, cum Leonibus suis aliisque Diis atque Deabus fulminis tono territis, inter quos Mars praecipue et Venus eleganter exprimuntur; Momus autem, extensis brachiis, contremiscens, metuere videtur, ne caelum ruat; adstantibus et Gratiis cum horrore, et Horis; fugientibusque curru suo aliis, Luna cum Saturno

Rechte Spalte

et Jano ad clariorem caelum plagam abreptis, ut eo magis ab hac tempestate distarent; Neptuno Tritoni et Delphinibus innixo; Pallade cum Musis timore extra se quasi raptis: Pane nympham sustentante tremulam; Apolline currum, inhibentibus equos quibusdam, proripiente: Baccho, Sileno, Nymphisque pluribus metu nimium quantum perculsis; Vulcano Herculem contuente, qui Mercurium alloqui videtur: exterritis et Pomona et Vertumno: omnibusque pulcherrima inventione propositis. Iuxta fornicem hunc muro appicti sunt Gigantes montibus onusti ascendentes, Briareus autem in antro, iam deturbatus montibusque quasi obrutus, decumbens; cum fugientibus aliis, a fulmine iam tactis. Gigantum alii templis, columnis, muris, saxisque aliis cooperti sunt, inter quae et fumarium illius aedificii, quod Pluto macilentis suis praetervehitur equis, cum Furiis ad centrum confugiturus. Monstrosa magnaque mole quasi tempestatis vi concussi varie procumbunt alii, vulneratus unus, mortuus alius, gestu miro inter mortes et ruinas dispersi, horrenda omnes specie, inter quos per confractam quidam prospiciens fenestram, cognita clade fugam parare videtur: quasi ruinis opprimendus. Quae omnia Mantuae in Palatio, quod Del T. dicitur conspicere licet. Ibidemque multas etiam picturas iuxta Julii Prototypa elaboravit quidam discipulorum eius Rinaldus nomine, Mantuanus patria, qui, nisi in iuventa mortuus, clarissimus evasisset artifex.

Prolixum autem nimis foret, omnia illa enarrare opera, quae Julius designavit, extruxit, emendavit et pinxit: quod vel ex hoc patescit ipsius elogio, eum nempe territorium Mantuanum tantopere exornasse, innovasse atque restituisse, ut merito illius dici potuisset Pater. Nemo enim tam fuit delineando abundans tamque rarus unquam, testantibus id et editis typo eius operibus plurimis. Mantuae domum sibi extruebat cum fornice pulcherrimo gypsato intusque et extus picturis elegantissime exornatam, donatus et a Duce pro eadem multis statuis antiquis; quippe qui tanto eum prosequebatur amore, ut sine eo quasi Salarium eius. vivere non possset: unde plus quam mille ducatorum summam efficiebant annui illius reditus. Iconem eius tabula nostra P. expressimus; mortuus autem est anno Christi 1546. aetatis 54. hoc honoratus Epitaphio:

Epitaphium.Romanus moriens secum tres Julius
artes
Abstulit (haud mirum,) quattuor unus
erat.