Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0207

139

Linke Spalte

LVI. SEBASTIANUS
de PLUMBO Venetus
pictor.

LVI. SEBASTIANO DEL PIOMBO.MUsicus primum chely canens, tyrociniis pingendi apud Johannem Bellinum positis, ob senium huius a Georgione dehinc edoctus, cuius et morem egregie sequebatur, praesertim iconibus viventium praestans, deinde ab Augustino Chisio Romam delatus, arte utraque et conversatione iucunda multorum sibi conciliabat favorem. Ubi inter alia opusculum quoddam pingebat olearia mixtura, Romae multa laude elatum. Vigente autem tum inter Raphaelem Urbinatem et Michaelem Angelum aemulatione, laudantibus Raphaelis gratiam aliis, aliis Michaelis iudicium; Auxiliatorem habuit Michaelem Angelum. cum Sebastianus Michaelem semper praeferret, tantum hoc ipso illius promeruit favorem, ut mirum in modum, eodem in protectionem suscepto, illius opera promoveret, factisque eidem delineationibus in Raphaelis odium hunc extollere conaretur. Opera eius Cum igitur ab Episcopo quodam Pontifici caro, ad D. Virginem plorantem in campo quodam elegante pingendam conduceretur, praeeunte Michaele, tanta id efficiebat arte, ut et sacellum ipsi a Petro Francisco Borgerio, in aede S. Petri Montorini, ad dextram introitus pingendum committeretur.

Methodum invenit colore oleario in muros pingendi.Hoc in labore singularem invenit praeparandi muros methodum, ut omni humiditate sublata, oleario subactu pingi possent: facta scilicet e calce, mastiche et pice graeca mixtura quadam, eademque muro illita, ut colores dehinc, praesertim in figura Christi, manerent immutati. Ubi iterum Michael non ideam tantum ipsi dabat minori forma, sed ipsam quoque Christi imaginem totam proiciebat: unde propter hunc Christum Sebastianus praestantissimis annumerari meritus est artificibus; quamvis et vultus alii, manusque atque pedes plerumque

Rechte Spalte

picti essent venustate pulcherrima. In eodemque sacello adhuc aliae quaedam extant figurae in albario recente factae ad fornicem, ut transfiguratio Christi; et ad latera S. Petrus et S. Franciscus, quibus omnibus pingendis tamen sex integros annos insumsit.

Raphael ipsi tabulam opponit.Porro colore etiam oleario, et magno quidem Michaelis auxilio resuscitationem Lazari pingebat: cui Raphael conspectae, aliam opposuit, opus nempe suum ultimum, ob gratiae venustatem priori praelatum: quamvis in Consistorio ambae tabulae iuxta se positae sint: ubi Raphaelicae apographum deinde Narbonam in Galliam missum, autographum Tardus est. autem ad S. Petrum Montirium collocatum est. Tam tardus autem plerumque Sebastianus erat, ut opera eius plurima aliis traderentur: ubi inter alia, ipsius loco, ad S. Mariam Animae, Michael Mechliniensis historiam S. Barbarae pingebat, opere inter Italica satis laudato. Cum tamen partim invento suo lapidibus colores olearios applicandi, partim aliis in auro, argento et cupro factis picturis celebris In Servitia Papalia venit. fieret, favore tandem Episcopi cuiusdam Vasonentis a Clemente Pontifice fodinis plumbi praeficiebatur, quo offico antea Johannes Vedinensis functus fuerat, qui multis Papae praestitis offiiciis trecentorum nunc coronatorum stipendio donabatur. Hoc accepto officio arte quasi penitus neglecta, otio vitam terebat, et poesi, tarditate plerumque praetensa, et pictorum copia. Michaelis gratia excidit. Favore autem Michaelis Angeli tandem penitus excidebat, quod Papae suggessisset, melius fore, si sacelli cuiusdam sacies coloribus oleariis pingeretur, suoque modo praepararetur; quod Michaeli valde displicebat, qui laborem hunc tantum mulierum diceret opus; cum recens albarium virum requireret: quo in odio etiam moriebatur febri acuta anno 1547. aetatis 62.


CAPUT XI.
PIERINUS VAGENSIS
Pictor et Architectus:
et
DOMINICUS BECCAFURNIUS
Senensis Pictor.
Argumentum.

LVII. PIERINUS VAGENSIS Florentinus pictor et Architectus: unde cognominatus sit: ob paupertatem industrius est. Magnus in Pierino discendi ardor. Romam venit ad Raphaelem. Opera eius ibi facta. Opera eius alia in Oeco Papali et alibi: Ablatio Christi e cruce. Opus eius in templo Servitarum: in Sacello SS. Trinitatis. Florentiam venit. Opera eius hic facta. Societas martyrum. Pharao submersus. In societatem