Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0215

145

Linke Spalte

Sartorio ostendens, ab eodem laudabatur quidem, sed in posterum non admittebatur amplius. Sui ergo iam iuris et pauper duas hasce figuras brevi tempore tam pingebat elegantes, ut a peritissimo meliores pingi non potuissent. Cum tamen ipse sibi non satisfaceret, novamque ideam meditatus totum opus clam perdere vellet, ab Andrea Cosmo, qui pegma iam aperuerat, ostensa pluribus multa cum laude pictura, absterrebatur, quod in humido muro tum temporis pulchriorem non inveniri dicerent: Bonarotti de eo vaticinium. Unde et Bonarottus, viso eodem, dixisse fertur: hunc iuvenem ad caelos aliquando sublaturum picturam. Quibus intellectis sympatriotae quoque eius in porta Castelli sui Insignia Leonix X. ipsius opera cum duobus puerulis venustissimis pingi curabant.

Larvaturae pro festo Bacchanaliorum.Eodem anno cum Bacchanalia Florentiae, ob evectum ad Pontificatum concivem suum, magno cum splendore celebranda essent, multasque nobilitas larvaturas institueret, paratis tribus curribus pro infantia, virili aetate, et senio hominis: hos currus pingebat Jacobus, monochromate albido metamorphoses Deorum in illis exprimens: adiectis his lemmatibus, in primo; Erimus: in secundo; Sumus: in tertio; Fuimus.

Ab alia Societate septem currus repraesentabantur, quorum primo, a duobus tauris tracto, gyris foliorum contectis, Saturnus vehebatur falcem tenens; cum Jano bifronte clavem tenente, ad Pacis templum aperiendum; vinctis ad pedes eius Odio et Invidia; cum pluribus aliis Saturno dicatis a Jacobo nostro ingeniosissime pictis; pro designanda Saturniaetate. Aderant autem huic currui comites pastores plurimi equites, singuli quattuor stipati cursoribus pastorio omnes habitu, illi opulentiore, hi simpliciore.

Curru secundo duobus similiter bobus tracto roseis vittis insignibus Numa Pompilius vehebatur, Libris quibusdam de Sacris Romanorum circundatus, quorum ipse primus fuerat instaurator: comitantibus sex sacerdotibus antiquo more vestitis; acerras, paterasque aureas gestantibus; ministris autem habitu Levitico candelas in antiquis candelabris gerentibus.

Currus tertius Consulatum Titi Manlii Torquati exhibebat, post primum bellum Punicum ab isto gestum, octo tractus equis: praeeuntibus equis vectis duodecim Senatoribus, suis lictoribus stipatis.

Quarto curru quattuor bubalis et quattuor Elephantis tracto Julius Caesar vehebatur, duodecim cinctus equitibus cataphractatis, lanceas gerentibus; militibus stipatis levis armaturae.

Currus quintus Augustum vehebat, equis alatis, gryphum figura, tractus, equitantibus utrinque duodecim Poetis laureatis, pectore nomina prae se ferentibus.

Sexto curru Traianus vehebatur octo equabus

Rechte Spalte

tractus, comitantibus duodecim Iurisconsultis, Advocatis, Notariisque stipatis.

Septimus erat aurei saeculi currus statuis Bandinelli, et picturis Puntormensis instructissimus, inter quas quattuor virtutes pictae multa laude decantatae. In medio curru globo terrae maximo imminebat mortuus quidam thorace ferreo rubigine exeso conspicuus, e quo puellus emergebat nudus multo auro insignis; quasi nunc exacta ferrea, aurea sub Leone exurgat aetas Quibus operibus preter mercedem multa laude inclarescebat Jacobus; ut pro Leonis introitu portas quoque triumphales pingendas acciperet, ubi inter historias varias pulcherrimas et Palladem exhibuerat cum Apolline, venustate maxima.

Ille autem loco, ubi Missam quotidie auditurus erat Papa, Deum Patrem in albario recente pinxerat, et Veronicam cum sudario, brevi tempore ad hoc insumto. Inter alia autem ab eodem in albario humido picta prae ceteris laudabatur Caecilia quaedam rosam manu tenens, ceu palmarium ex operibus eius. Dilatata autem sic fama eius, opus illud quoque in Vestibulo Servitarum a Sartorio coeptum, qui iam in Galliam abierat, Opera eius alia. consummandum ipsi tradebatur. Ibi pro consequenda maiori gloria Vistationem D. Virginis pingebat, magna pro more vividitate, ubi inter alias laudatur figuras puellus quidam in scala consistens; ut opus hoc Sartorianis omnino aequiparetur. Porro et tabulam pro altari quodam pingebat, in qua Maria sedens Josepho filiolum porrigit, tam blando risu venustum, ut satis mirari nequeat spectator: ubi sua quoque gratia non carent S. Johannes puer cum aliis velum aliquod elevantibus.

In alia quadam arae tabula S. Johannem Evangelistam pingebat, cum sene quodam pulcherrimo; et S. Franciscum genibus innixum, magna devotione Virginis filium respicientem: una cum S Jacobo laudatissimo pariter. Cetera eius opera sunt Icones quaedam viventium: item in sacello quodam Christus mortuus et Maria lacrimans cum duobus pueris, quorum unus poculum passionis, alter caput Domini tenet; adstante hinc S. Johanne Evangelista; illinc S. Augustino episcopali habitu. Porro Josephi Aegypti praefectus patri Jacobo occurrens, ipsumque excipiens; quod ipse Jacobus tanti amabat, ut vendere nollet, quamvis magno a Rege Galliae oblato pretio.

Albertum Dürerum honore prosequitur.Cumqueillo tempore multi Alberti Düreri typi tam aenei, quam lignei, Florentiam afferrentur, Jacobus noster nunquam sibi, quamvis semper aliis, satisfaciens, mutata methodo illos sequi incipiebat, sed depravata multum venustatesua. Cum tandem tabulam quandam perficere deberet Regi Galliae mittendam; resuscitationem Lazari pingebat