Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0216

146

Linke Spalte

mira vivacitate, ut quasi motus in membris observetur successivus.

Cum autem Caiani oecum picturis ornare deberet, ideam saltem proiciebat: Herculem exhibendo cum Antaeo luctantem: Veneremque cum Adonide, cum nudis figuris aliis. Deinde et adhuc alias delineabat ideas, Michaelis sc. Angeli: item Magdalenae in horto: nec non Cupidinis Pro plebeiis libentius pingit. Venerem osculati. In more autem positum ipsi erat, ut potius pro plebeiis vili pretio aliquid elaboraret, quam pro magnatibus multa largientibus: unde et pro murario quodam, qui domum eius extrueret, tamdiu laborabat, quamdiu ille in structura occupatus erat, additis et operibus quibusdam aliis, et inter alia iconem quandam a Raphaele Urbinate factam. Multum etiam favit discipulo suo Brunzino, optimae spei tyroni, qui in multis adiutor ipsi fuit.

Florentiae sacellum S. Laurentii pingit.Sacellum autem S. Laurentii a Duce Florentino ipsi commissum tanta pingebat tarditate, ut per undecim annos neminem illuc admitteret, indignatus etiam vehementissime, quod pictores quidam scalis admotis labores suos contuerentur: cuius causa

Rechte Spalte

haec fuisse dicitur, quod hoc in opere omnibus vellet esse superior. Historias autem expresserat Protoplastarum; diluvii; Noae in arcam ingressi; cum annexis: in altero latere extremum iudicium, sed magna confusione, ut stulta quaedam dici queant, quamvis nec laude careant alia. Omnium autem typos faciebat argillaceos, sed symmetria plerumque vacuos: ita ut eo ipso, quo alios superare crederet, propriis operibus suis prioribus fieret inferior.

Perfectionis morbo laborat.Quidam Puntormensem moerore extinctum dicunt, quod nunquam contentus esset labore suo: alii autem verius hydrope mortuum referunt, quod in muris humentibus multa pingeret; attigit autem Annum aetatis 63. in Servitarum templo, sub Visitatione eius sepultus. Honesti ceterum erat animi, absentium famae consulens, iactantiae neutiquam deditus, parcus victu et vestitu, sed mortem vehementer horrens ad ultimum usque vitae halitum; unde nunquam etiam turbis intererat, oppressionem metuens: porro solitarius erat, sed et pertinacior; quod intervitia numerari posset.


CAPUT XIII.
JOHANNES FRANCISCUS RUSTICUS,
ET BACCIUS BANDINELLUS,
Pictores et statuarii Florentini.
Argumentum.

LXI. JOHANNES FRANCISCUS RUSTICUS, pictor, Statuarius et Architectus. Discipulus est Andreae Verocchii et Leonhardi Vincii. Methodus eius optima quaeque elaborandi. Mercurium in fonte artificiali positum fingit. Annunciationem Mariae. S. Johannem Baptistam. Conversionem Pauli. Beneficientia eius erga pauperes. Societas Panos. Convivia ludicra; miris inventionibus plena. Societas trullae: Palatium e cibis. Convivium infernale. Rusticus in Galliam venit. LXII. BACCIUS BANDINELLUS, pictor et statuarius Florentinus. Unde Baccii nomen habeat. Diagraphica omnium artium ianua. Gigantem de nive fingit. Ad Johannem Franciscum Rusticum venit. In Delineatoria excellit. Lacerasse dicitur ideam a Michaele Angelo factam. Pictoriae se dedit, eandem sine praeceptore exculturus: sed ad staturiam redit. In Galliam venit. Cleopatram nudam, et anatomica quaedam aeri incidi curat. Imaginem Hieronymi fingit, et alia. Bonarotio praeferri vult. Romam venit, et quaedam elaborat ad D. Virginem Lauretanam. Indiscretus est, dissidia undique habens. Orpheum ludentem facit. Infanticidium eleganter aeri incidi curat. Laocoontem meliorem efficere vult, quam antiquum illum Romanum. Inter equites S. Petri recipitur. Herculem sculpit in foro Florentino locatum, qui ab omnibus contemnitur. A Clemente Pontifice dono accipit Palatium quoddam. Christum mortuum pingit, qui a Michaele Angelo contemnitur. A pictura desistit. Opera eius in Palatio Papali. Alia. In odium incidit ob studium litigandi. A statuario alio contemnitur, sed cum eiusdem confusione. Duo monumenta Papalia sculpit, sed negligenter. Ex invidia multa Michaelis Angeli opera diffringit. Opera eius Florentina. Autor est Camerae Audientiae ibidem. Statuas quasdem sculpit ad S. Mariam floridam, quae sarcastice taxantur. Defectus eius: a Nobili quadam femina argute carpitur. Lucro tantum inhiat. Beneventus statuarius Florentiam venit, quem Baccius tolerare nequit. Gratia Ducis excidit. Sepulchrum sibi parat.