147
LXI. JOHANNES FRAN-
CISCUS, RUSTICUS, pictor, sta-
tuarius et Architectus
LXI. GIOANNI FRANCISCO RUSTICHI.CIvis Florentinus ex praecipuis discipulus Andreae Verocchii, et Leonhardi Vincii condiscipulus, a quo tamen, Verocchio Venetias profecto, plurima discebat, praecipue in statuaria, equis potissimum fingendis delectatus, quos e cera et argilla factos, eleganter dein delineabat: unde ad pictoriam etiam digressus, colores scienter satis tractabat. Methodus eius optima quaeque elaborandi. Dicere autem solebat, rem propositam primo inveniendam, et postea delineandam: praeterlapso autem unius mensis spatio demum reassumendam, emendandam, et consummandam.
Sub adventum Leonis Papae Florentiam, elaboratis statuis quibusdam, tantam Cardinalis Medicaei inibat gratiam, ut Fontem ei artificialem efficiendum committeret, in Mercurii statuam ex aere fundit. quo ex aere Mercurius cubitalis nudus in globo consistens quasi volaturus, una manu papilionem tenet, e cupri folio tenuiore confectum, per cuius pedem unicum proruens aqua ex ore eiusdem effluit. Deinde Opera eius varia. facta idea Davidis ex aere simulacrum fusurus erat, illa tamen exhinc perdita, eiusdem loco positus est Orpheus marmoreus a Bandinello factus. Porro et opere anaglyphico simo ex aere fundebat annunciationem D. Virginis, cum prospectu optico pulcherrimo; Regi deinde Hispaniarum transmissam.
Post alia quaedam, tria etiam fundebat quadricubitalia: nimirum Johannem Baptistam praedicantem, auscultante hinc Levita, illinc Pharisaeo: opus clarissimum super Porta aedis S. Laurentii collocatum, e nostratibus optimum; in quo artus nudi multam prae se ferunt elegantiam, et gestus egregie exprimuntur, Pharisaeo sc. qui manu barbam demulcet, quasi admirante praeconium.
Ex hinc ad Alchymiam digressus, et ad pictoriam iterum, inque tabula trium cubitorum longitudine, et altitudine duorum coloribus oleariis conversionem Pauli pingebat, variis inibi expressis equis et militibus miro gestu spectandis. Cui et venationem addebat minore tabula pictam, variis Liberalitas eius erga pauperes. animalibus refertam. Ceterum humanus erat et in pauperes beneficus: cumque pecuniam in corbe saltem reponeret, aliquando egeno cuidam, viso corbe hoc, tantam sibi semel summam tacite optanti, totum corbem in sinum effudisse dicitur. Erinaceum quoque sic cicuraverat, ut sub mensa canis instar discursitaret: praeter quem et aquilam alebat, et corvum loquentem.
Societas Panos.Instituta eodem tempore apud Florentinos societate quadam duodecim membrorum, Panos nomen gerente, cui et Johannes Franciscus, et Andreas Sartorius, et pictores alii plures intererant, rariori quodam conviviorum genere sese delectantes, congestis cibis, quibus sub poena non licebat esse similibus: Johannes Franciscus convivas excepturus Pana maioris staturae e linteo factum, in medium statuebat, cuius cauda candelabrum subministraret: circumsedentibus ergo convivis e media Panos statua arbor quaedam sese pandebat, cuius rami singuli patinam continerent pro binis destinatam convivis, epulis instructam: quibus ablatis, ramis contractis recedebat arbor, audita interea musica iucundissima, et ministratis poculis: mox missili secundo et deinde tertio quoque reversa: quae inventio magna societatem perfundebat voluptate. Speciale autem Francisci ferculum ahenum erat, e massa artocreatica confectum, in quo Jason patrem immergeret Peliam, ut reiuvenesceret: quae figurae capones erant, ita coordinati, ut toti esui inservirent. Qualia fercula contulerant et alii; Sartorius nimirum templum octangulum, cuius pavimentum gelatina, columnae farcimina; trabeatio Caseus Parmensis; arcus saccharata quaedam; chorus, panis martius; pulpitum vitulina, Liber canticorum, massa foliata; cantores aves assatae etc. Alius Squillus nomine, tympanum afferebat aheneum ex ansere assato confectum: Dominicus Puligus nefrendem sub specie puellae fila ducentis; et similia.
Societas thrullae.Alia quaedam similis Societas thrullae dicebatur; quod comedentibus sociis quibusdam in Villa cremorem lactis coagulatum, ingerentibus sibi per ludum ori quaedam, aliquis lactis loco, visa forte thrulla muraria, coementi particulam socio insereret, ubi cum risu omnium, thrullae haec societas enascebatur, quae tam celebris deinde erat, ut et Magnates, et Medicaeorum quidam nomen eidem darent: qui sub habitu murariorum convivia celebrabant architectonica, ferculis omnibus sub materiae structoriae formis exhibitis: quanquam et aliis quandoque uterentur inventionibus, ut quidam Matthaeus Panzona totum convivio exhiberet infernum, quasi nuptias Plutone celebrante cum Proserpina.
Rusticus in Galliam venit.Anno 1578. Rusticus noster, post praeparata alia quaedam, in Galliam abibat, ubi tanta ipsius penes Regem erat autoritas, ut quingentorum coronatorum aureorum salarium annuum ipsi constitueret. Hic elaboratis quibusdam equum aeneum fundere debebat duplo vivente maiorem, cui imponenda esset statua regis: quem in finem magnum illi Rex concesserat palatium. Factis ergo ideis quidem, non tamen absoluto ante mortem Regis opere: et Successore