148
eius Henrico salaria plerisque minuente, et Rusticus non nisi elocatis palatii sui conclavibus vitam sustentabat: cui malo et hoc accedebat, quod palatium istud Rex dono daret Petro Strozzio, qui tamen condolenti animo in coenobio quodam Rustico sustentationem procurabat, ubi curatus etiam pro merito fuit usque ad annum aetatis 80. quo mortuus est. Eiusdemque effigies in tabula nostra P. spectari potest.
LXII. BACCIUS
BANDINELLUS, pictor
et statuarius Floren-
tinus.
LXII. BACCIO BANDINELLI.OB diagraphicam potissimum mihi nominandus, cum alias inter celebriores statuarios locandus sit effigie sua in tabula nostra Q. spectandus; natus erat Florentiae anno 1487. cumque Bartholomaeus diceretur, contracto nomine Baccio audiebat. Etymon nominis.A Patre aurifice ad delineationes adhibitus, unde fundamentum plurimarum artium: praeter diagraphicen et ceras fingebat, tanto profectu, ut aliquando in foro S. Apollinaris e nive duriore scilicet statuam Marforii, qualis Romae est, cubantem efformaret octocubitalem, mirantibus Gigantem de nive format. adolescentis ingenium omnibus. In villa paterna non tantum animalia varia viventium forma delineabat, sed et in sacello Pratensi omnium picturarum a Philippo Lippo factarum, cuius in plicaturis sequebatur methodum, faciebat apographa. Rustici discipulus est. Datus ergo a patre in disciplinam Johanni Francisco Rustico Statuario celeberrimo, ubi et Leonhardus Vincius quotidie conversabatur, iuxta istius consilium, inter alia, et marmora tractabat; facto primo capite quodam muliebri, egregio cum successu: et deinde Hercule marmoreo duorum cum dimidio cubitorum cum Caco pedibus eius subiecto.
Lacerasse dicitur ideam Michaelis.Cum autem eodem tempore celebre admodum esset opus quoddam Diagraphicum Michaelis Angeli Bonarottii, cuius apographa quasi ab omnibus fiebant, quicunque delineationibus operam darent, inter quos praeter Jacobum Sansovinum, Andream Sartorium, Rossum, aliosque, et Bartholomaeus noster: hic nefando ausu, aperto adulterina clave oeco, prototypon illud lacerasse dicitur, sive quod aliis illud invideret, retentis partibus primariis; sive quod in gratiam Leonhardi Vincii id fecisset, Michaelis aemuli.
Deinde in charta Cleopatram delineabat nudam insigni pulchritudine; cuius occasione etiam chromaticae iam dabat operam, Bonarottium ipsum spe sua exaequaturus,
Pictoriae se dedit. si non et superaturus. Mox Ledam quoque cum Castore et Polluce delineabat, colore oleario ideam hanc picturus, nullo praeeunte magistro: ut tamen colorum mixturas melius pernosceret, ab Andrea Sartorio familiari depingi volebat: ubi Andreas tamen, calliditate perspecta, carnaturam coloribus in axiculo non mixtis, tanta promtitudine efformabat, ut sedendo semper detentus Baccius parum inde disceret. Sed tamen consilio cum Rosso inito, tabulam pingebat oleario colore, de Christo nempe, e Limbo Patres liberante: itemque aliam de Noa ebrio denudato. Quin et in albario recente fornicis cuiusdam domus Ad statuariam redit. suae tentamen instituebat; ubi tamen cum propter calcis fallaciam maiorem offenderet difficultatem, relicta pictura, ad statuariam redibat, facto ex marmore Mercurio iuniore fistulam tenente tricubitali, magna cum laude.
In Galliam venit.Anno 1530. ad Franciscum Galliae Regem missus, magni ibidem aestimabatur. Cum autem gloriae cupidissimus esset, anatomiae etiam plurimum incumbebat; nulli labori parcens, quod industria omnes superare posse speraret. Multas etiam delineationes, et inter alia Cleopatram nudam, Aeri quaedam incidi curat. nec non integram Anatomiam ab Augustino Veneto aeri incidi curabat, typis evulgata cum insigni celebritate nominis.
Hieronymum plasmat.Postmodum Hieronymum fingebat cereum sesquicubitalem tanta macie, ut ossa, musculi, nervorumque magna pars sub cute apparerent, quod opus ab omnibus, praesertim a Vincio, habebatur pro incomparabili. Porro et Petrum quadricubitalem marmoreum sculpebat, quamvis non tam sculptura, quam diagraphica insignem. Iterum et Herculem novem cum dimidio cubitorum altitudine pro receptione Leonis Papae argillaceum, quem Davide Bonarottii meliorem esse iactabat, consentientibus tamen paucis.
Romam venit.Exhinc ut et Papae innotesceret, idea quadam Davidis Goliathum capite truncantis eidem oblata, ad Andream Contuccium remittebatur statuis tum quibusdam praefectum, ut nempe specimen aliquod artis suae ederet: ubi cum nativitatem Mariae iuxta ideam cito e marmore sculpsisset, Incivilis est. mox elatior, obtrectationibus Andream insectabatur, quasi diagraphice carerent opera eius: de quibus civiliter primo ab Andrea monitus, cum et iniurias reponeret, tanta ab eodem tractabatur vehementia, ut fere occisus esset: unde Roma Anconam abiens, ibidem suam consummare historiam volebat; quae tandem, discedente et hinc nostro, a Raphaele Montilupio absoluta, et iuxta Andreae opera collocata est.