150
Statuae eius taxantur. efformatos Protoplastas maiori diligentia, ut populo satis faceret, in foro collocabat, eodem tamen quo prius fato, sarcasticis etiam propterea carminibus impetitus. Nimirum quamvis nec proportio deesset operibus eius, nec diagraphica, gratia tamen venustatis carebant. Unde et nobilis quaedam femina, interrogata, quid sibi de illis videretur? de viro, respondit, nullum sibi competere iudicium: Evae autem duas esse virtutes, Candorem nempe et Constantiam; Subinnuens, non artificis haec esse, sed lapidis. Ad supradictum altare tamen adhuc duo Baccius addebat marmorea, Christum nimirum nudum ab angelo detentum, quod inter meliora eius celebratur: et Deum Patrem seminudum, sed et hunc non consummatum. Defectus eius. Nimirum lucro saltem intentus dicteria non amplius curabat, quamvis et sepulchrum supra commemoratum, et Audientia, et chorus iste ulteriorem eius expectarent manum.
Beneventum Statuarium non suffert.Cum autem et Beneventus quidam Cellinius
a Duce conductus esset, ad Perseum quendam in Medusa ex aere fundendum, quem Baccius multis tangebat dicteriis, ne Gratia Ducis excidit. praesentia quidem Ducis cohibitus, illius tandem gratia tantopere excidebat, ut quamvis Deum Patrem tandem absolvisset cum aliis quibusdam ornamentis, ad visenda haec, nerogante quidem Ducissa, abire vellet: quod tot insignia incompleta negligeret opera, tot bonis etiam cumulatus. Quae indignatio eousque ipsum consternebat, ut Sepulchrum sibi parat. iam quasi intractabilis esset. Tandem autem elaborato una cum Benevento et Bartholomaeo Ammannato Gigante quodam plus quam decem cubitorum; nec non Christo quodam mortuo ad Michaelis Angeli aemulationem pro sepulchro suo Serviintarum templo constituto: deducto illuc magna cura Patre suo sub funere aegritudine correptus octavo abhinc die An. Christi 1559. moriebatur, anno aetatis 72.
FRANCISCUS SALVIATUS
ET DANIEL RICCIARELLUS.
LXIII. FRANCISCUS SALVIATI Florentinus pictor; primo aurifex; amicitiam colit cum Georgio Vassario. Opera eius iuvenilia: Historia Samsonis. Ad Cardinalem Salviatum venit. Opera eius Romana; in Capitolio. Opera eius Florentina et Veneta. Romam iterum, et mox Florentiam redit; ubi pingit oecum audientiae; historias quasdam de Camillo; triumphum; alia; ideasque pro tapetibus. Romae rem familiarem instituit. Opera eius ibidem. Historiae quaedam de Davide: Proelium: in nudis imaginibus excellit: in Galliam venit. Ibi non aestimatur. Romam redit; ambitione odia sibi concitat. Certare detrectat, Roma propterea clam relicta; redux tamen, prae moerore moritur. LXIV. DANIEL RICCIARELLUS Volaterranus, pictor et statuarius. Romam venit. Opera eius huius loci in sacello Maximi; inque sacello quodam aedis SS. Trinitatis. Historia S. Helenae. Tardiora duriora. In Palatio Farnesio Conclave pingit; et in Mediceo historias quasdam de Carolo V. In Pierini locum venit, et in Palatio papali pingit. Adhuc aliud sacellum pingit ad SS. Trinitatem, cui iuxta illius ideam et infanticidium insertum est. Alia eiusdem opera. Statuariae incumbit. Romae protervas quasdam Michaelis Angeli figuras vestibus induit: ex aere artificiosam fundit statuam.
LXIII. FRANCISCUS
SALVIATUS Florenti-
nus pictor,
LXIII. FRANCISCO SALVIATI.PAtre Michaele Angelo Rosso textore holosericario natus, a nobili autem Salviatorum familia cognominatus, texturae loco ad diagraphicen inclinans, suppeditante ipsi patrueli aurifice exemplaria praeclarissima, quorum apographa faciebat, mox ad
Chrysurgiam et ipse accedens, et in diagraphicis diebus feriatis continuo laborans. Amicus Vassarii. Inita autem cum Georgio Vassario adolescente pariter Andreae Sartorii discipulo familiaritate, communicante hoc clam omnia Praeceptoris diagraphica, diligentissime eadem noster describebat: donec mox uterque in disciplinam Bandinelli traderetur, ubi uno mense simul plus proficiebant, quam biennio alias.
Opera eius iuvenilia.Soluta igitur obsidione tabulam primo votivam in templo suspendendam pingebat Franciscus, militem nempe in lecto