Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0221

151

Linke Spalte

ab aliis occisuris eundem correptum; in qua, quamvis vilioris esset pretii, tantam tamen adhibebat diligentiam, ut magni deinde aestimata sit. Deinde in coenobio Badiano super tabernaculo tres pingebat historias; immolationem nempe Isaaci; Mannam delapsam; et agnum paschalem: nec non porro Delilam Samsonem tondentem; cum templi ruina e longinquo spectanda; quod opus Ad Cardinalem Salviatum venit. in Galliam missum prae aliis celebrem reddidit Franciscum. Postmodum adscitus ad ministeria Cardinalis Salviati, huic Imaginem Opera eius Romana.D. Virginis pingebat; nec non venatorem quendam Gallicum cervum persequentem, qui in templo Dianae salutem quaereret: item tabulam aliam, cum imagine Deiparae alia, sub icone amitae suae marito eius appicto. Cumque eadem sorte et Vassarius ad Cardinalem Mediceum promotus esset, ambo delineando in conclavibus Palatii papalis integros saepe dies impransi consumebant.

Picturus deinde Cardinali suo in sacello Palatii sui Johannem Baptistam, Amicum prius Vassarium pro exercitio nudum depingebat ad vivum; institutis etiam in Campo Sancto Anatomiis quibusdam. Vassario autem Florentiam abeunte, Franciscus post maiora quaedam, multa in templo S. Mariae pacis elaborabat, valde celebrata: nec non apud Pontem S. Angeli ante palatium quoddam insignia Pontificis cum megalographicis quibusdam in albario humente factis, venustate maxima.

An. 1535. circa adventum Caesaris Franciscus, qui nomen iam Domini sui semper retinebat, opera quaedam pingebat monochromate griseo longe celebratissima: item in tela colore aquario vitam Alexandri M. postmodum in Flandria textura tapetum expressam: Porro triumphos quosdam; et ad comoediam aliquam opus aliquod scenographicum; et in libro quodam, pro nescio quo Poeta historias plurimas: pro Cardinali suo autem unctionem Davidis monochromate rubricato, quod palmarium erat omnium operum eius, deinde inserto auro a Damiano Bergamino expressum.

Exhinc in templo Capitolii decollationem S. Johannis pingebat; et Visitationem Mariae in albario recente, quod opus an. 1538. absolutum, dispositione figurarum, proiectione structurarum, venustate facierum, coeterorumque membrorum tam nudorum, quam vestibus tectorum laudem omnem superare videbatur. Durante hac pictura, quaedam etiam delineabat, nec non et Phaetontem pingebat, iuxta Michaelis Angeli ideam.

Florentina, et Veneta.Florentiam reversus triumphum pingebat pro nuptiis Ducis Cosmi; quem tamen iuxta ideam eius absolvebat alius; ipso interim Venetias abeunte: ubi Patriarchae Psyches pinxit fabulam, quae pictura inter

Rechte Spalte

opera Veneta omnia merito clarissima dici potest. Ibidem in conclavi quodam, ubi a Johanne Vedinensi plastica multa gypsata confecta erant, imagines quasdam addebat tam nudas, quam vestitas elegantissimas. Pro monialibus corporis Domini, ut et Venetiis magna industria Christum mortuum pingebat cum Maria et Angelis quibusdam volantibus cum instrumentis Passionis. Iconem enim faciebat Poetae Petri Aretini, cum encomio eiusdem versibus conscripto ad Regem Galliae missam.

Romam reditAn. 1541. Romam rediens in Palatio Papali icones quasdam viventium; item tabulam pulcherrimam in sacellum, cum operibus aliis in Germanicum et alia templa et Florentiam. conficiebat. Florentiam etiam regressus imaginem primo D. Virginis pro avunculo magni Ducis, cum iconibus quibusdam; mox et magnum Audientiae oecum pingebat, praeter encarpos et insignia Camilli historiam varie exprimens; Ludi magistro flagris caeso; Gallis victis; Brenno aurum appendente; Camilli triumpho pulcherrime repraesentatis; insertisque et Occasionis et Pacis figuris tanta arte, ut pulchrius dici nihil queat. E latere Occidentali in scapha ab ipso pictus est Mars armatus; et in alia Diana. Versus septentrionem Arnus fluvius cum cornu copiae, velo levato Duces et Pontifices Mediceos ostendens.

Ceterum et ideas pingebat pro tapetibus; de Lucretia nimirum; et pro Duce historiam Josephi, ut textura haec exinde magnopere inclaresceret. Inter alias tabulas et imaginem D. Virginis pingebat in Jesulo et Johanne, super psittaco quodam in risum effusis: Item ablationem quandam Christi e cruce, opus ab osoribus eius depressum quidem, sed propterea laude sua haud privandum. Post picturas alias, et conversionem Pauli delineabat, quam aeri incidi curabat ab Aenea Vico Parmense. Cum autem delineatione etiam pro sacello magno facta, labor ipse tamen Jacobo Puntormensi Romae domicilium figit.concederetur, ipse an. 1548. Romam iterum abibat; domo ibidem apud Palatium Romana eius. Farnesium emta: conductusque ab istius nominis Cardinali ad pingendum Sacellum Palatii S. Georgii, non variis istud saltem operibus gypsatis, sed elegantissimis etiam picturis de S. Laurentio in albario recente, et historia nati Christi in maiori quodam lapide colore Oleario, in qua Cardinalis effigies, exornabat. Post alia opera ad S. Salvatorem Lauri, nuptias pingebat Canae in Galilaea celebratas; et supra portam oleario subactu Georgium equitem. Hoc tempore etiam Florentiam mittebat opus magnum mixtura olearia pictum de Protoplastis: in oeco quodam palatii Farnesii autem duos muros multis historiis domus Farnesiae illustrabat, cum iconibus quibusdam insertis, quamvis his finem tandem imponeret