Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0222

152

Linke Spalte

Taddeus Zuccherus. Sic etiam absolvebat Franciscus in templo Populi Sacellum a Sebastiano de Plumbo pro Augustino Chisio coeptum: pro Cardinali autem Riccio de monte Pulciano oecum pingebat in platea Julia, in quo historiam Davidis, Bathsebae, Uriae, translatae arcae, cum proelio quodam pulcherrime expresserat. Inventione enim dives erat, manuque venustus, rariorum studiosus, omnium pictoriae partium gnarus, faciebus gratiosus, nudis corporibus insignis, sic vestiens, ut nuda transparerent; oleariae, glutinariae et ovariae mixturae artifex; sed megalographicis haud clarus, et mercede raro contentus, quam ob causam etiam vitabatur.

In Galliam venit.Anno 1554. in Galliam abiit domo sua vendita; ubi benevole quidem acceptus, Rossi tamen et aliorum mox opera nimium cavillabatur; cumque pro Cardinali Lotharingico opus quoddam in albario recente pingeret, ad votum non satisfaciebat, unde, cum et tristioris, parcioris et elatioris esset genii, quam ista gens desiderat, mox Romam redit. Romam iterum abibat, minutiora tractans, donec in oeco Regio, quem Daniel Volaterranus pingebat, partem acciperet dimidiam. Cum autem non tantum cum Daniele lites moveret, sed et Petrum Ligorium Pontificis architectum, amicum alias suum, contemneret; hic autem favore in Odia eius. odium mutato, ad opus hoc plures pictores iuniores promoveret; Franciscus capto taedio deserens omnia cum indignatione Florentiam abibat; ubi picto in lamina argentea Christo mortuo cum D. matre, et pro Jacobo quodam Salviato libro quopiam larvaturis pleno, spreto Vassarii consilio, de amplectenda vita tranquilliore Romam tamen redibat: historiasque oeci varie distributas reperiens, ut duas Taddeus Zuccherus, unam Livius Foroiuliensis, aliam Horatius Bononiensis, aliam et Hieronymus Sermonetta, alias alii pingerent, maiori adhuc dolore correptus, consulente per literas Vassario, ut et suam, quam coeperat, Moerore extinguitur. expingeret, et tanta quidem industria, ut gloriam reportaret solus; mox obsecundaturus, mox ambiguus iterum, in morbum tandem incidit, et prae animi aegritudine mortuus est 11. Decemb. Anno 1563. aetat. 53. effigie sua in tabula nostra Q. spectandus.

LXIV. DANIEL RICCIA-
RELLUS Volaterranus pictor
et statuarius.

LXIV. DANIEL RICCIARELLI.JOhannis Antonii Vercellensis primo, deinde Balthasaris Senensis discipulus, nec amore, nec ingenio adiutus, sine gratia proinde prima opera et multo demum tempore perficiebat; postmodo picta facie domus

Rechte Spalte

cuiusdam monochromate griseo in albario recente aliquatenus clarescens, picta etiam oleario colore in tela Christi flagellatione, sedulitate maxima, ubi multa iuxta viva exemplaria, nec non viventium Romam venit. icones quasdam exhibuerat, Romam adibat.

Opera eius huius loci.Ibi cum Cardinali Trivultio innotesceret, ab hoc ad Palatium suum extra urbem pictura, plastica et hydraulico opere exornandum assumtus, ubi iam et alius quidam Johannes Maria Mediolanensis laborabat, in istius aemulationem varia pingebat cubicula et porticus, interque cetera multas mulierum imagines, nec non Phaetontem viventis magnitudine, et Fluvii cuiusdam Deum, opere laudatissimo, quo apud plures Cardinales, Trivultii saepe hospites, innotescebat. Deinde una cum Pierino Vagio in Sacello Angeli maximi quaedam summa industria producebat: nec non in Sacello S. Marcelli crucifixi imaginem, quod Sacellum, a Pierino coeptum, ipse etiam in aliis consummabat iuxta illius ideam, pictis inter duos Evangelistas duobus pueris cum candelabris, et in arcubus duobus angelis volantibus cum instrumentis passionis, pulchro quidem, sed tardo opere; cum aliis quibusdam in fornice quopiam ad Angelum maximum: quibus visis Helena Ursina sacellum ipsi in aede SS.Trinitatis in monte committebat, ubi in altari S. Helenae faciem, cum ablatione Christi a cruce pingebat, multa arte; in arcu fornicis duas Sibyllas, quae pulcherrimae sunt totius operis imagines. Fornix autem in quattuor partes distinctus opere plastico gypsato, quattuor historias continet de cruce Christi facta, ab Helena inventa, occultata, et detecta: adiectis quattuor aliis, de cruce Christi per miracula innotescente; item de Heraclio crucem nudis pedibus gestante: una cum S. Francisco et Hieronymo habitu Cardinalis; quae omnia magna elaborabat sedulitate integro septennio: unde durities quidem simul hinc inde clucet et melancholia, sed et industria spectatori non minus gratissima. Quin et inter columnas quasdam historiam plasmabat gypsatam iuxta Michaelis Angeli methodum, quem sibi imitandum proposuerat.

Post hoc Sacellum pro Cardinali Farnesio in palatii eius conclavi quodam, trabeationes quasdam et in plano historiam quandam de Baccho, cum triumphis, et venationibus aliisque parabat: ubi ornamentis aliquot locis virginem cum unicornu, quod est Farnesiae Domus Symbolum, inserebat, magno cum Cardinalis beneplacito.

In Pierini locum venit.Dehinc in Palatio etiam Mediceo Romano historias pingebat de Carolo V. eleganti opere. Anno 1547. autem loco Pierini Vagii in Oeco regio pingendo a Paulo III. Pontifice recommendante Michaele