157
ubi missis ad Florentinos de remittendo Michaele tribus mandatis Papalibus Constantinopolin abiturus erat, nisi consulente Soderino animum mutasset, qui eundem sub munere Legati cum fratre Cardinali Reconciliatus eidem. ad Papam mittebat, nuper Bononiam ingressum, ubi ad Papam admissus in genua procumbens, torvo primum vultu durisque verbis acceptus, veniam rogabat, mox accepta benedictione in gratiam receptus et muneribus donatus. Exhinc iconem Pontificis ex aere fundebat quinquecubitalem arte maxima, Bononiae supra portam templi S. Petronii collocatam: qua inspecta, quid sibi de ea videretur, interrogatus Francia pictor celeberrimus, Indignatus Franciae pictori. cum respondisset, fusionem pulcherrimam esse: Michael de aere eum loqui intelligens, subiecisse dicitur: id Pontifici ego acceptum refero, prout colores tu Chromatopolae: Apud nobiles de incivilitate eius conquestus, visoque filio eius, Patrem ipsius meliores facere imagines vivas quam pictas, pronuncians. Pro absolvendo hoc opere facta ex argilla idea, Papa mille coronatos in aerario emporetico deponebat, relicto Bononiae Michaele, Romam regressus, qui post sedecim menses illam absolvebat.
Sacellum pingere cogitur.Interea a Bramante, osore Michaelis, et Raphaelis amico commotus Papa, ut consilium de monumento suo extruendo mutaret, et statuarum loco Michaeli fornicem Sacello Sixti Pontificis pingendum traderet, hoc negotium nostro committebat, sublatis etiam picturis aliis omnibus tempore Sixti factis, quamvis quinquaginta millibus ducatorum constitissent: ubi cum in hoc proposito pergeret Pontifex, nec amplius dimoveri vellet, opus incomparabile facturus Michael auxiliatores sibi Florentia advocabat, Granaccium, Julianum, Bugiardinum et alios; his autem, cum in hoc tentamine voto eius eximio non responderent, dimissis iterum, sacello se includens, Picturae in albario difficultates. opus solus inchoabat, sed quod in hoc picturae albarii genere non ita exercitatus esset, accepto in auxilium Juliano de S. Gallo opus tandem dimidium absolvebat, concurrente, cum ad mandatum Pontificis pictura detegeretur, quasi universa Roma, et Raphaele ipso, qui Sibyllas Prophetas deinde in aede Pacis multo aliter fecit. Rogante autem iterum Bramante Papam, ut altera pars Raphaeli absolvenda concederetur, Michael tamen praevalebat, totamque concamerationem Viginti mensibus solus consummabat, acceptis pro hoc labore tribus Laus operis eius. millibus coronatorum. Revera enim tanta illius operis erat perfectio, ut lumen totius picturae merito dici posset: exhibitis imaginibus nudis omnium aetatum variis, glandes tenentibus ad seculum denotandum aureum
sub hoc Pontifice exortum, ob Pacis tempora: nec non plurimis ex Veteri Testamento historiis, Prophetisque et Sibyllis, infinita affectuum copia spectandis: quo opere ad summum Michael ascendebat Papalis gratiae gradum, ut Florentiam aliquando abeuntem pro itinere quingentis coronatis donaret.
Cumque de monumento suo iterum cogitaret Pontifex, manum quidem eidem operi Opera eius Florentina. rursum aptabat Michael, morte tamen Papae impeditum, iterum cessabat. Electo autem Leone X. cum et hic in Patria Florentia memoriam sui relicturus faciem templi S. Laurentii exornaturus esset, Michaele pro coemendo mille coronatorum pretio marmore Carraram misso, ideasque varias pro illo opere elaborante, idem etiam haud consummato opere moriebatur, ut nihil quam columna illa marmorea magna in area S. Laurentii existens, de illo perficeretur. Sub Adriano VI. de monumento Julii quaedam promovebat noster: sub Clemente VII. autem Sacrarium et Bibliothecam in templo S. Laurentii, nec non monumentum Mediceorum Florentiae fabricare debebat, sculpto interea, pro Petro Urbano, Christo nudo marmareo admirandae artis, pone crucem suam stante, qui Romae ad Minervam adhuc videtur. In structura hac autem Florentina praeter veterem illam antiquorum et Vitruvii architecturam, novo etiam utebatur ordine arcuum, Coronicum, Capitulorum, trabeationum, tabernaculorum monumentorum, aliorumque ornandi generum: quamvis nova hac methodo subsequentes quidam Germani praesertim et Belgae abusi sint, exornatis nimium stylobatis et aliis.
Pro more suo igitur, id est, tecto opere, quod nemo conspiceret, ad monumentum templi Laurentini septem sculpebat simulachra, quorum aliqua non absolvebantur, inter quae imago quaedam D. Virginis transpositis genibus gremio filium tenens. Ad monumentum autem Juliani et Laurentii Ducum Mediceorum mira arte quattuor elaborabat imagines. Noctis atque diei: temporisque matutini et vespertini; cum Ducum illorum iconibus, ubi Aurora nuda quasi mortem Ducis illius lugens: Nox autem elegantissimo positu dormiens; quae opera omni laude superiora carminibus honorata sunt tam latini quam vernaculi idiomatis; sed et hic abrumpendum erat anno 1526. bello ingruente; ubi ad fortificandam urbem adhibitus primo, omnem tamen defensionem inutilem cernens, clam cum discipulo Ferrariam venit. Antonio Minio et Piloto aurifice amico, ex urbe profugus Venetias iturus erat; Ferrariae tamen agnitus, multaque gratia a Duce cumulatus. Venetiis autem nihil nisi