Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0230

158

Linke Spalte

ideam Pontis Rialtini pro Duce Grittio ingeniosissime delineabat; multis precibus iterumque Florentiam in patriam revocatus, quanquam non sine vitae periculo, durante sc. adhuc obsidione. Atque tum turrim S. Miniati muniens, duobus illuc locatis tormentis multo castra damno afficiebat: et quamvis e castris valde haec propterea impeteretur, saccis tamen laneis et culcitris ita eam defendebat, ut adhuc hodie persistat. Interea facta pro statua quadam marmorea novem cubitorum altitudine idea, quam postea Bandinellus perfecit, urbs tradebatur, captis a Pontifice civibus aliquot, multumque quaesito Michaele, qui pluribus diebus delitescebat. Tandem autem artis eius memor Pontifex inventum clementer suscepit; ubi in securitate iterum constitutus desiderato a Papae commissario marmore, Apollinem sculpturus erat tres cubitos altum; quem tamen Ledam pingit. non totum absolvit. Durante obsidione pro Duce Ferrariae Ledam pinxit colore glutinario, opus longe pulcherrimum, cygnum brachio tenens, adstantibus Castore et Polluce, typis aeneis deinde vulgatum; Contemta autem a transportatore pictura, eandem a discipulo Minio cum maxima delineationum suarum parte et idearum duabus cistis, in Galliam transferri iussit, ubi Leda a Rege emebatur, ad Fontanas bellaquenses collocata; cetera autem, moriente ex improviso Minio, peribant.

Florentina alia.Iamque Sacrarium et Bibliotheca Laurentina iussu Clementis perficienda erant, ubi factis a nostros artifice ideis statuae inter varios distribuebantur, Michaele interim Romam ad pingendum extremum iudicium vocato: Ubi urgente etiam Urbini Duce Julii II. monumentum, pro quo iam sedecim millia coronatorum acceperat, in statuis illius perficiendis clam simul pergebat. Mortuo autem Anno 1533. Pontifice, monumento huic acrius institisset, nisi electus iam Paulus III. extremi iudicii tabulam tantopere ursisset: paratae autem erant ad monumentum illud ipsius manu tres statuae, Lea una manu speculum, altera sertum tenens; Rahel uno genu elevata facie nixa, uno anno elaboratae, et Moises, de quo supra, quae cum aliis ad S. Petrum in Vinculis locabantur.

Extremum iudicium pingit.Iam igitur ad picturam extremi iudicii intentus, summo studio corpora nuda pingebat, quo in genere omnes quoque superavit: culpatus autem aliquando propterea a Biagio Cesanense, quod tot nuda triclinium potius, quam Sacellum Papale deceant, in ultionem istius imaginem asininas aures habentem in infernum collocabat inter daemones, cum serpente corpus

Rechte Spalte

eius erigente et pudenda ipsi praemordente; quam etiam Pontifex multum rogante Biagio tolli nolebat, quod ex inferno nullam diceret esse redemtionem. Delapsus postmodum e pegmate praealto, et pede vehementer laeso aliquandiu ab hoc opere cessare cegebatur, quod sanatus tamen paucos post menses absolvebat, typo iam aeneo tam maiori quam minori forma vulgatum: ubi damnatorum imagines simul peccata sua repraesentant, et septem Diaboli septem peccata mortalia exhibent; cum similibus; quo in opere octennium quidem insumsit, sed haud frustra, cum perfectione sua tam e longinquo, quam e vicinia conspectum nihil habeat aequale Anno 1541. die nativitatis Christi cum admiratione non Romanae tantum Urbis, sed totius terrarum Orbis publicatum.

Pictura eius ultima.Pro eodem Pontifice in Sacello Paulini ad murum humentem pingebat conversionem Pauli et crucifixionem Petri in cruce erecti, cum nudis variis parergis, quamvis operi primario haud aequalibus, et ista picturarum eius fuit ultima anno aetatis eius 75. elaborata, quo picturam suam finiit: Architecturae dehinc in muniendo Borgo ingeniosissime vacans. In extremo Sculptura ultima. tamen hoc senio suo e magno frusti marmore pro monumento suo adhuc sculpturus erat Christum mortuum gremio matris ob syncopen huius vix detentum, prehendentibus sepeliendum Nicodemo et Maria alia, quod tamen non absolvebat, sive duritie lapidis defatigatus, sive proprio perfectionis nimiae desiderio victus, diffracto tandem opere. Quamvis in senio suo et alias pauca absolveret marmorea; quod plerumque errorum suorum impatiens esset. Extremum tamen hoc opus eius a discipulo eius Bandino iterum conglutinatum caroque venditum in Monte caballino collocatum est.

Structurae Petrinae praeficitur.Cum anno 1546. Antonius de S. Gallo Architectus structurae Petrinae obiisset, in huius locum surrogabatur Michael Angelus, quamvis ob senium invitus: Ubi excogitatis multis et annorum et impensarum compendiis, stipulatum a Pontifice salarium renuebat, in solius Dei honorem laboraturus. Quin et ad structuram Capitolii a Senatu Romano adhibitus, ideam inveniebat pulcherrimam non pro aedificio tantum, sed et pro statuarum antiquarum usu et similibus.

Encomium eius.Laboribus enim erat indefessus, omnibus difficultatibus felicissime superatis: anatomiae tam hominum quam brutorum, et equorum potissimum, scientissimus, gratiae in omnibus studiosus; solitudinis plerumque amans, quod totum hominem ars requireret: