159
in Poesi elegans, instituto etiam cum Marchionissa de Pescara commercio carminum; pro qua et delineavit imaginem Christi mortui cum duobus angelis; nec non Christum in cruce elevato capite; item mulierem Samaritanam ad fontem. Sacram scripturam frequenter legebat, exercito gnaviter Christianismo, ut credere nequeam, quod de illo narratur, eum scilicet pauperem aliquando, ut melius pingeret crucifixi imaginem, ad crucem alligatum gladio transfodisse. Scripta etiam Savanorolae, quem saepe concionantem audiverat, magni aestimabat: et quamvis corporum nudorum studio prae ceteris duceretur, lasciviae tamen minime erat deditus. In iuventute pane et vino saepe vivebat contentus, hac consuetudine in senium usque servata; nec parcus nimis nec prodigus, quamvis opibus abundans; in laboribus autem tam sedulus, ut noctu saepe scalprum tractaret, et vestibus haud exutis obdormisceret. Liberalitate tam erat abundans, ut non delineationes saltem plurimas, sed et opera integra aliis daret, aliquot mille coronatis digna: pauperes autem multos sustentaret, ministros et adiutores suos omnes divites redderet; famulo Urbino bis mille coronatos aliquando; et amitae suae cuidam, nunc ter mille, nunc quater, et tandem decies mille coronatos dono daret.
Memoria pollebat admiranda, ut prototypon aliquod, quod in iuventute saltem viderat, exacte depingeret. In omni opere suo prudens erat, sermone cautus, respondendo argutus, acutus interdum; quod multis illustrari posset exemplis, nisi brevitati studendum. Coelebs autem erat, et
interrogatus quondam, cur non uxorem duxisset, e qua multos nunc haberet haeredes? artem suam uxorem sibi esse, et opera liberos, post mortem etiam suam victura.
Magna erat apud Pontifices septem, quibus inservierat, Imperatorem Romanorum, et Turcarum, Galliarum Regem, Magistratum Venetum, Cardinales plurimos, Ducesque autoritate, ut non Cosmus Medicus saltem aperto cum ipso capite loqui soleret, sed multis etiam Pontificibus assidere cogeretur: ut de honoribus a pictoribus ipsi exhibitis nihil iam superaddam.
Quamvis autem in summo adhuc senio Testamentum eius. Duci Cosmo libenter inserviisset, quod in patria mori atque sepeliri desideraret; cum tamen ob structuram inceptam Roma discedere haud posset, febri tandem correptus, testamento brevissimo, Animam Deo, corpus terrae, bona agnatis proximis legabat, suos admonens, ut obituri mortis Domini meminissent, mortuusque Romaesic 17. Februar. hora 23. anno 1564. aetatis 90. Romae magnifice etsepultus, iussu Cosmi Ducis autem clam effossus iterum, et sub bonorum Florentiae sepelitur. emporeticorum forma Florentiam translatus, ibique 14. Jul. 1564. iterum sepultus, innumeris non tantum encomiis prosecutus, sed et in templo S. Crucis monumento tribus statuis marmoreis, Picturam, Sculpturam et Architecturam denotantibus, honoratus, a nobis autem icone in tabula nostra Q. exhibitus, cuius et delineationes quasdam elegantissimas, ut historiam serpentum Israelitas mordentium, Sibyllam quandam, cum aliis, penes nos servamus.
FRANCISCUS PRIMATICIUS
Bononiensis: et TITIANUS UCCELLIUS
Cadorensis, pictores.
LXVII. FRANCISCUS PRIMATICIUS Bononiensis Pictor et Architectus: mercator primo; Mantuam venit, et hinc in Galliam. Romae apographa fieri curat operum antiquorum optimorum: statuas antiquas multas Roma ad Fontanas bellaquenses transfert. Architectus fit Regis Galliae. LXVIII. TITIANUS UCCELLIUS Cadorensis pictor, discipulus Johannis Bellini. Icones viventium iam duodecimo aetatis anno facit. Fugam Christi in Aegyptum pingit. A Belgis subdialia discit, et alia similia. Typos ligneos edit. Veneti pictorem sustentant salario annuo trecentorum Coronatorum. Opera eius Ferrariensia; Bacchanalia scilicet: item historia Bacchi et Ariadnes; nec non Amorum actiones variae. Affectibus exprimendis excellit. A Carolo summopere amatur: imaginem D. Virginis pingit, magno proemio repensam. Literae Philippi Hispaniarum Regis manu propria ad Titianum scriptae. Opera eius in templis, Grandiore; S. Nicolai; S. Rochi; S. Mariae Maioris. Opera eius in Curia; in Schola